-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 2 Metrum 5

Metrum 5

1 Felix nimium prior aetas
2 contenta fidelibus aruis
3 nec inerti perdita luxu,
4 facili quae sera solebat
5 ieiunia soluere glande.
6 Non Bacchica munera norant
7 liquido confundere melle
8 nec lucida uellera Serum
9 Tyrio miscere ueneno.
10 Somnos dabat herba salubres,
11 potum quoque lubricus amnis,
12 umbras altissima pinus.
13 Nondum maris alta secabat
14 nec mercibus undique lectis
15 noua litora uiderat hospes.
16 Tunc classica saeua tacebant
17 odiis neque fusus acerbis
18 cruor horrida tinxerat arua.
19 Quid enim furor hosticus ulla
20 uellet prior arma mouere,
21 cum uulnera saeua uiderent
22 nec praemia sanguinis ulla?
23 Utinam modo nostra redirent
24 in mores tempora priscos!
25 Sed saeuior ignibus Aetnae
26 feruens amor ardet habendi.
27 Heu, primus quis fuit ille
28 auri qui pondera tecti
29 gemmasque latere uolentes
30 pretiosa pericula fodit?

-=  Facta & Verba  =-