CVIII (excerpt)
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

VERI simile non est quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium uersa. facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem, et adhuc docibilibus leuiterque corruptis inicit manum ueritas, si aduocatum idoneum nancta est. ego certe cum Attalum audirem in uitia, in errores, in mala uitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi uidebatur, cui liceret censuram agere regnantium. cum uero commendare paupertatem coeperat et ostendere quam quicquid usum excederet pondus esset superuacuum et graue ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. cum coeperat uoluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab illicitis uoluptatibus, sed etiam superuacuis, libebat circumscribere gulam ac uentrem. inde mihi quaedam permansere, Lucili. magno enim in omnia inceptu ueneram. deinde ad ciuitatis uitam reductus ex bene coeptis pauca seruaui. inde ostreis boletisque in omnem uitam renuntiatum est. nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia (quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus), facile descensura, facile reditura. inde in omnem uitam unguento abstinemus, quondam optimus odor in corpore est nullus. inde uino carens stomachus. inde in omnem uitam balneum fugimus: decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credidimus. cetera proiecta redierunt, ita tamen ut quorum abstinentiam interrupi, modum seruem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quondam quidem absciduntur facilius animo quam temperantur. quondam coepi tibi exponere quanto maiore impetu ad philosophiam iuuenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri quem mihi amorem iniecerit. Sotion dicebat quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica. hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat, et crudelitatis consuetudinem fieri ubi in uoluptatem esset adducta laceratio. adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae. colligebat bonae ualitudini contraria esse alimenta uaria et nostris aliena corporibus. at Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. uidebimus per quas temporum uices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem reuertatur: interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro morsuue uiolare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur. haec cum exposuisset Sotion et implesset argumentis suis, 'non credis' inquit 'animas in alla corpora atque alla discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? non credis in his pecudibus ferisue aut aqua mersis ilium quondam hominis animum morarit non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem? nec tantum caelestia per certos circuitus uerti, sed animalia quoque per uices ire et animos per orbem agi? magni ista crediderunt uiri. itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serua. si uera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. quod istic credulitatis tuae damnum est? alimenta tibi leonum et uulturum eripio.' his ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis. agitatiorem mihi animum esse credebam nec tibi hodie affirmauerim an fuerit. quaeris quomodo desierim? in primum Tiberii Caesaris principatum inuentae tempus inciderat. alienigena tum sacra remouebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redid. nec difficulter mihi ut inciperem melius cenare persuasit. laudare solebat Attalus culcitam quae resisteret corpori: tali utor etiam senex, in qua uestigium apparere non possit. haec rettuli ut probarem tibi quam uehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis se impenderet. sed aliquid praecipientium uitio peccatur, qui nos docent disputare, non uiuere, aliquid discentium, qui propositum afferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium.