This last page of Gregory's Moralia are importantly self-revealing, almost confessional.
Gregory, Moralia 35.20.49 (English version also available)
Expleto itaque hoc opere, ad me mihi uideo esse redeundum. Multum quippe mens nostra etiam cum recte loqui conatur, extra semetipsam spargitur. Integritatem namque animi, dum cogitantur uerba qualiter proferantur, quia eum trahunt intrinsecus, minuunt. Igitur a publico locutionis redeundum est ad curiam cordis, ut quasi in quodam concilio consultationis ad meipsum discernendum conuocem cogitationes mentis, quatenus ibi uideam ne aut incaute mala, aut bona non bene dixerim. Tunc enim bene dicitur bonum, cum is qui dicit, soli ei a quo accepit per id appetit placere quod dicit. Et quidem mala me aliqua etsi dixisse non inuenio, tamen quia omnino non dixerim, non defendo. Bona uero si qua diuinitus accipiens dixi, meo uidelicet uitio minus me bene dixisse profiteor. Nam ad me intrinsecus rediens, postpositis uerborum foliis, postpositis sententiarum ramis, dum ipsam subtiliter radicem meae intentionis inspicio, Deo quidem ex ea me summopere placere uoluisse cognosco, sed eidem intentioni qua Deo placere studeo furtim se nescio quomodo intentio humanae laudis interserit. Quod cum iam postmodum tardeque discerno, inuenio me aliter agere quod scio me aliter inchoasse. Sic etenim saepe intentionem nostram, dum ante Dei oculos recte incipitur, occulte subiuncta, et eam uelut in itinere comprehendens, intentio humanae laudis assequitur, sicut pro necessitate quidem cibus sumitur, sed in ipso esu, dum furtim gula subrepit, edendi delectatio permiscetur. Unde plerumque contingit ut refectionem corporis, quam salutis causa coepimus, causa uoluptatis expleamus. Fatendum est igitur quod rectam quidem intentionem nostram, quae soli Deo placere appetit, nonnunquam intentio minus recta, quae de donis Dei placere hominibus quaerit, insidiando comitatur. Si autem de his diuinitus districte discutimur, quis inter ista remanet salutis locus, quando et mala nostra pura mala sunt, et bona quae nos habere credimus pura bona esse nequaquam possunt? Sed hoc mihi operae pretium credo, quod fraternis auribus omne quod in me latenter ipse reprehendo, incunctanter aperio. Quia enim exponendo, non celaui quod sensi, confitendo non abscondo quod patior. Per expositionem patefeci dona, per confessionem detego uulnera. Et quia in hoc tam magno humano genere, nec paruuli desunt qui dictis meis debeant instrui, nec magni desunt qui cognitae meae ualeant infirmitati misereri, per haec utraque aliis fratribus quantum possum curam confero, ab aliis spero. Illis dixi exponendo quod faciant, istis aperio confitendo quod parcant. Illis uerborum medicamenta non subtraho, istis lacerationem uulnerum non abscondo. Igitur quaeso ut quisquis haec legerit, apud districtum iudicem solatium mihi suae orationis impendat, et omne quod in me sordidum deprehendit fletibus diluat. Orationis autem atque expositionis uirtute collata, lector meus in recompensatione me superat, si cum per me uerba accipit, pro me lacrimas reddat.