Exstitit enim in hac synodo quidam ex episcopis qui dicebat mulierem hominem non posse vocitari. sed tamen ab episcopis ratione accepta quievit: eo quod sacer veteris testamenti liber edoceat, quod in principio deo hominem creante ait, "masculum et feminam creavit eos: vocavitque nomen eorum Adam" (Gen. 5.2), quod est 'homo terrenus'; sic utique vocans mulierem ceu virum: utrumque enim hominem dixit. sed et dominus Iesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius virginis, id est mulieris. ad quam cum aquas in vina transferre pararet, ait: "Quid mihi et tibi est, mulier?" (John 2.4) et reliqua. multisque et aliis testimoniis haec causa convicta quievit.