An English translation is also available.
Schemata lexeos sunt et dianoeas, id est figurae verborum et sensuum, sed schemata dianoeas ad oratores pertinent, ad grammaticos lexeos. Quae cum multa sint, ex omnibus necessaria fere sunt decem et septem, quorum haec sunt nomina: prolepsis, zeugma, hypozeuxis, syllepsis, anadiplosis, anaphora, epanalepsis, epizeuxis, paronomasia, schesis onomaton, parhomoeon, homoeoptoton, homoeoteleuton, polyptoton, hirmos, polysyndeton, dialyton.
1. Prolepsis est praesumptio rerum ordine secuturarum, ut
continuo reges ingenti mole Latinuset cetera.
2. Zeugma est unius verbi conclusio diversis clausulis apte coniuncta, ut
Troiugena interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clari lauros, qui sidera sentiset cetera.
3. Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi diversa verba singulis [quibusque] clausulis [proprie] subiunguntur, ut
regem adit et regi memorat nomenque genusqueet cetera.
4. Syllepsis est dissimilium clausularum per unum verbum conglutinata conceptio, ut `hic illius arma, Hic currus fuit'. Hoc schema ita late patet, ut fieri soleat non solum per partes orationis, sed et per accidentia partibus orationis. Item syllepsis est, cum singularis dictio plurali verbo adiungitur, ut
sunt nobis mitia poma, castaneae molles et pressi copia lactis.
5. Anadiplosis est congeminatio dictionis ex ultimo loco praecedentis versus et principio sequentis, ut
sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens.
6. Anaphora est relatio eiusdem verbi per principia versuum plurimorum, ut
nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate patris summi, qui tela Typhoea temnis.
7. Epanalepsis est verbi in principio versus positi in eiusdem fine repetitio, ut
ante etiam sceptrum Dictaci regis et ante.
8. Epizeuxis est eiusdem verbi in eodem versu sine aliqua dilatione congeminatio, ut
me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum.
9. Paronomasia est veluti quaedam denominatio, ut
nam inceptio est amentium, haut amantium.
10. Schesis onomaton est multitudo nominum coniunctorum quodam habitu copulandi, ut
Marsa manus, Peligna cohors, Vestina virum vis.
11. Parhomoeon est, cum ab isdem litteris diversa verba sumuntur, ut
o Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.
12. Homoeoptoton est, cum in similes casus exeunt verba diversa, ut
merentes flentes lacrimantes commiserantes.
13. Homoeoteleuton est, cum simili modo dictiones plurimae finiuntur, ut
eos reduci quam relinqui, devehi quam deserimalui.
14. Polyptoton est multitudo casuum varietate distincta, ut
litora litoribus contraria, fluctibus undasinprecor, arma armis, pugnent ipsique nepotesque.
15. Hirmos est series orationis tenorem suum usque ad ultimum servans, ut
principio caelum ac terras camposque liquentes lucentemque globum lunae Titaniaque astra spiritus intus alit
16. Polysyndeton est multis nexa coniunctionibus dictio, ut
Acamasque Thoasque Pelidesque Neoptolemusqueet cetera.
17. Dialyton vel asyndeton est figura superiori contraria carens coniunctionibus, ut
ite, ferte citi flammas, date tela, impellite remos.