An English translation is also available.
Tropus est dictio translata a propria significatione ad non proprium similitudinem ornatus necessitatisve causa. Sunt autem tropi tredecim: metaphora, catachresis, metalepsis, metonymia, antonomasia, epitheton, synecdoche, onomatopoeia, periphrasis, hyperbaton, hyperbole, allegoria, homoeosis.
1. Metaphora est rerum verborumque translatio. Haec fit modis quattuor, ab animali ad animale, ab inanimali ad inanimale, ab animale ad inanimale, ab inanimali ad animale: ab animali ad animale, ut
Tiphyn aurigam celeris fecere carinae;nam et auriga et gubernator animam habent: ab inanimali ad inanimale, ut `ut pelagus tenuere rates'; nam et naves et rates animam non habent: ab animali ad inanimale, ut
Atlantis cinctum assidue cui nubibus atris piniferum caput;nam ut haec animalis sunt, ita mons animam non habet, cui membra bominis ascribuntur: ab inanimali ad animale, ut `si tantum pectore robur Concipis'; nam ut robur animam non habet, sic utique Turnus, cui haec dicuntur, animam habet. Scire autem debemus esse metaphoras alias reciprocas, alias partis unius.
2. Catachresis est usurpatio nominis alieni, ut parricidam dicimus qui occiderit fratrem, et piscinam quac pisces non habet. haec enim nisi extrinsecus sumerent, suum vocabulum non haberent.
3. Metalepsis est dictio gradatim pergens ad id quod ostendit, ut `speluncis abdidit atris' et
post aliquot mea regna videns mirabor aristas.
4. Metonymia est [dictio] quaedam veluti transnominatio. Huius multae sunt species. aut enim per id quod continet id quod continetur ostendit, ut `nunc pateras libate Iovi'; aut contra, ut `vina coronant'; aut per inventorem id quod inventum est [ostendit], ut
sine Cerere et Libero friget Venus;aut contra, ut
vinum precamur, nam hic deus praesens adest.haec exempli causa diligentibus posita etiam reliqua demonstrabunt.
5. Antonomasia est significatio vice nominis posita, quae fit modis tribus: ab animo, a corpore, extrinsecus: ab animo, ut `magnanimusque Anchisiades'; a corpore, ut `ipse arduus altaque pulsat Sidera'; extrinsecus, ut
infelix puer atque impar congressus Achilli.
6. Epitheton est praeposita dictio proprio nomini. Nam antonomasia vicem nominis sustinet, epitheton numquam est sine nomine, ut `dira Celaeno' et `dia Camilla'. Fit etiam epitheton modis tribus: ab animo, a corpore, extrinsecus. His duobus tropis vel vituperamus aliquem vel ostendimus vel ornamus.
7. Synecdoche est significatio pleni intellectus capax, cum plus minusve pronuntiat. Aut enim a parte totum ostendit, ut `puppesque tuae pubesque tuorum'; aut contra, ut `ingens a vertice pontus in puppim ferit' et `fontemque ignemque ferebant'. Meminisse autem debemus, cum fit a parte totum, ab insigni parte faciendum.
8. Onomatopoeia est nomen de sono factum, ut tinnitus aeris, clangor tubarum.
9. Periphrasis est circumlocutio, quae fit aut ornandae rei causa, quae pulchra est aut, vitandae, quae turpis est, ut
et iam prima novo spargebat lumine terraset cetera et `nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo' et cetera.
10. Hyperbaton est transcensio quaedam verborum ordinem turbans, cuius species sunt quinque: hysterologia, anastrophe, parenthesis, tmesis, synchysis.
11. Hysterologia vel hysteroproteron est sententiae cum verbis ordo mutatus, ut
torrere parant flammis et frangere saxo.
12. Anastrophe est verborum tantum ordo praeposterus, ut `Italiam con- tra' pro contra Italiam.
13. Parenthesis est interposita ratiocinatio divisae sententiae, ut
Aeneas, neque enim patrius consistere mentempassus amor, rapidum ad naves praemittit Achaten.
14. Tmesis est unius conpositi aut simplicis verbi sectio, una dictione vel pluribus interiectis, ut `septem subiecta trioni' pro septemtrioni et 'saxo cere comminuit brum' et
Massili portabant iuvenes ad litora tanas,hoc est cerebrum et Massilitanas.
15. Synchysis est hyperbaton ex omni parte confusum, ut
tris notus abreptas in saxa latentia torquet, saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras.est enim ordo hic: tris abreptas notus in saxa torquet, quae saxa in me- diis fluctibus latentia Itali aras vocant.
16. Hyperbole est dictio fidem excedens augendi minuendive causa: augendi, ut nive candidior, minuendi, ut tardior testudine.
17. Allegoria est tropus, quo aliud significatur quam dicitur, ut
et iam tempus equum fumantia solvere colla,hoc est `carmen finire'. Huius species multae sunt, ex quibus eminent septem: ironia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, astismos.
a. Ironia est tropus per contrarium quod conatur ostendens, ut
egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuuset cetera. Hanc nisi gravitas pronuntiationis adiuverit, confiteri videbitur quod negare contendit.
b. Antiphrasis est unius verbi ironia. ut [bellum lucus el Parcae] bellum, hoc est minime bellum, et lucus eo quod non luceat, et Parcae eo quod nulli parcant.
c. Aenigma est obscura sententia per occultam similitudinem rerum, ut
mater me genuit, eadem mox gignitur ex me,cum significet aquam in glaciem concrescere et ex eadem rursus effluere.
d. Charientismos est tropus, quo dura dictu gratius proferuntur, ut cum interrogantibus nobis, numquis nos quaesierit, respondetur `bona fortuna'; exinde intellegitur neminem nos quaesisse.
e. Paroemia est accommodatum rebus temporibusque proverbium, ut `adversum stimulum calces' et `lupus in fabula'.
f. Sarcasmos est plena odio atque hostilis inrisio, ut
en agros et quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens.
g. Astismos est tropus multiplex numerosaeque virtutis. Namque astismos putatur quidquid simplicitate rustica caret et faceta satis urbanitate expolitum est, ut est illud
qui Bavium non odit amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
h. Homoeosis est minus notae rei per similitudinem eius quae magis nota est demonstratio. Huius species sunt tres: icon, parabole, paradigma.
a. Icon est personarum inter se vel eorum quae personis accidunt conparatio, ut `os humerosque deo similis'.
b. Parabole est rerum genere dissimilium conparatio, ut
qualis mugitus fugit cum saucius aram tauruset cetera.
c. Paradigma est enarratio exempli hortantis aut deterrentis: hortantis, ut
Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinuset cetera; deterrentis, ut
at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes.
Text prepared by Jim Marchand.