An English translation is also provided.
1. Si deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
2. Plus vigila semper nec somno deditus esto;
Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
3. Virtutem primam esse puto compescere linguam:
Proximus ille deo est, qui scit ratione tacere.
4. Sperne repugnando tibi tu contrarius esse:
Conveniet nulli, qui secum dissidet ipse.
5. Si vitam inspicias hominum, si denique mores:
Cum culpant alios, nemo sine crimine vivit.
6. Quae nocitura tenes, quamvis sint cara, relinque:
Utilitas opibus praeponi tempore debet.
7. Constans et lenis, ut res expostulat, esto:
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.
8. Nil temere uxori de servis crede querenti;
Saepe enim mulier, quem coniux diligit, odit.
9. Cumque mones aliquem, nec se velit ille moneri,
Si tibi sit carus, noli desistere coeptis.
10. Contra verbosos noli contendere verbis:
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.
11. Dilige sic alios, ut sis tibi carus amicus;
Sic bonus esto bonis, ne te mala damna sequantur.
12. Rumores fuge, ne incipias novus auctor haberi,
Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.
13. Rem tibi promissam certam promittere noli;
Rara fides ideo est, quia multi multa loquuntur.
14. Cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento;
Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli.
15. Officium alterius multis narrare memento,
Atque aliis cum tu bene feceris ipse, sileto.
16. Multorum cum facta senex et dicta recenses,
Fac tibi succurrant, iuvenis quae feceris ipse.
17. Ne cures, si quis tacito sermone loquatur;
Conscius ipse sibi de se putat omnia dici.
18. Cum fueris felix, quae sunt adversa, caveto;
Non eodem cursu respondent ultima primis.
19. Cum dubia et fragilis sit nobis vita tributa,
In morte alterius spem tu tibi ponere noli.
20. Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus,
Accipito placide, plene laudare memento.
21. Infantem nudum cum te natura crearit,
Paupertatis onus patienter ferre memento.
22. Ne timeas illam, quae vitae est ultima finis:
Qui mortem metuit amittit gaudia vitae,
23. Si tibi pro meritis nemo respondet amicus
Incusare deum noli, sed te ipse coerce.
24. Ne tibi quid desit, quaesitis utere parce,
Utque, quod est, serves, semper tibi deesse putato.
25. Quod praestare potes, ne bis promiseris ulli,
Ne sis ventosus, dum vis bonus esse videri.
26. Qui simulat verbis nec corde est fidus amicus,
Tu quoque fac simules: sic ars deluditur arte
27. Noli homines blando nimium sermone probare;
Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.
28. Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos
Instrue, quo possint inopem defendere vitam
29. Quod vile est, carum, quod carum, vile putato;
Sic tibi nec cupidus nec avarus nosceris ulli.
30. Quae culpare soles, ea tu ne feceris ipse:,
Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.
31. Quod iustum est, petito, vel quod videatur honestum
Nam stultum est petere, quod possit iure negari
32. Ignotum tibi tu noli praeponere notis;
Cognita iudicio constant, incognita casu.
33. Cum dubia incertis versetur vita periclis,
Pro lucro tibi pone diem quicumque laboras
34. Vincere cum possis, interdum cede sodali;
Obsequio quoniam dulces retinentur amici.
35. Ne dubites, cum magna petas, impendere parva:
His etenim rebus coniungit gratia caros.
36. Litem inferre cave, cum quo tibi gratia iuncta est;
Ira odium generat, concordia nutrit amorem.
37. Servorum culpis cum te dolor urget in iram,
Ipse tibi moderare, tuis ut parcere possis.
38. Quem superare potes, interdum vince ferendo;
Maxima enim morum semper patientia virtus.
39. Conserva potius, quae sunt iam parta, labore;
Cum labor in damno est, crescit mortalis egestas.
40. Dapsilis interdum notis et carus amicis,
Cum fueris felix, semper tibi proximus esto.