Thomas Aquinas, S.T. 3.42.4

utrum Christus debuerit doctrinam suam scripto tradere

English version available

videtur quod Christus doctrinam suam debuerit scripto tradere.

1. scriptura enim inventa est ad hoc quod doctrina commendetur memoriae in futurum. sed doctrina Christi duratura erat in aeternum, secundum illud Luc. xxi, "caelum et terra transibunt; verba autem mea non transibunt". ergo videtur quod Christus debuerit suam doctrinam scripto mandare.

2. praeterea: lex vetus in figura Christi praecessit, secundum illud Hebr. x: "umbram habens lex futurorum bonorum". sed lex vetus a deo fuit descripta, secundum illud Exod. xxiv: "dabo tibi duas tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi". ergo videtur quod etiam Christus doctrinam suam scribere debuerit.

3. praeterea: ad Christum, qui venerat "illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent", ut dicitur Luc. i, pertinebat erroris occasiones excludere, et viam fidei aperire. sed hoc fecisset doctrinam suam scribendo; dicit enim Augustinus in i de consensu evangelist., quod "solet nonnullos movere cur ipse dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. hoc enim illi et maxime pagani quaerunt qui Christum culpare aut blasphemare non audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam, sed tamen tanquam homini. discipulos vero eius dicunt magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut eum filium dei dicerent, et verbum dei per quod facta sunt omnia". et postea subdit: "videntur parati fuisse hoc de illo credere quod de se ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio praedicassent". ergo videtur quod Christus ipse doctrinam suam scripto tradere debuerit.

sed contra est quod nulli libri ab eo scripti habentur in canone scripturae.

respondeo: dicendum conveniens fuisse, Christum doctrinam suam non scripsisse. primo quidem propter dignitatem ipsius. excellentiori enim doctori excellentior modus doctrinae debetur. et ideo Christo tanquam excellentissimo doctori hic modus competebat, ut doctrinam suam auditorum cordibus imprimeret. propter quod dicitur Matth. vii, quod "erat docens eos sicut potestatem habens". unde etiam apud gentiles Pythagoras et Socrates, qui fuerunt excellentissimi doctores, nihil scribere voluerunt. scriptura enim ordinatur ad impressionem doctrinae in cordibus auditorum sicut ad finem. secundo, propter excellentiam doctrinae Christi, quae litteris comprehendi non potest, secundum illud Ioann. ult.: "sunt et alia multa quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros". "quos", sicut Augustinus dicit, "non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, sed capacitate legentium comprehendi non posse". si autem Christus scripto doctrinam suam mandasset, nihil altius de eius doctrina homines aestimarent quam quod scriptura contineret. tertio, ut ordine quodam ab ipso doctrina ad omnes perveniret, dum ipse scilicet discipulos suos immediate docuit, qui postmodum alios verbo et scripto docuerunt. si autem ipsemet scripsisset, eius doctrina immediate ad omnes pervenisset. unde et de sapientia dei dicitur, Prov. ix, quod "misit ancillas suas vocare ad arcem".

sciendum tamen est, sicut Augustinus dicit in i de consensu evangelist., aliquos gentiles existimasse Christum quosdam libros scripsisse continentes quaedam magica, quibus miracula faciebat; quae disciplina christiana condemnat. "et illi tamen qui Christi libros tales se legisse affirmant, nulla talia faciunt qualia illum libris talibus fecisse mirantur. divino enim iudicio sic errant . . . ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant tanquam epistulari titulo praenotatos, . . . eo quod in pluribus locis simul eos cum Christo pictos viderunt . . . nec mirum si a pingentibus fingentes decepti sunt. toto enim tempore quo Christus in carne mortali cum suis discipulis vixit, nondum erat Paulus discipulus eius".

ad primum ergo: dicendum quod, sicut Augustinus dicit in eodem libro, "omnibus discipulis suis tanquam membris sui corporis Christus caput est. itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit. quandoquidem membra eius id operata sunt quod dictante capite, cognoverunt. quidquid enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tanquam suis manibus imperavit".

ad secundum: dicendum quod quia lex vetus in sensibilibus figuris dabatur, ideo etiam convenienter sensibilibus signis scripta fuit. sed doctrina Christi, quae est lex spiritus vitae, scribi debuit "non atramento, sed spiritus dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis spiritualibus", ut apostolus dicit, ii ad Cor. iii.

ad tertium: dicendum quod illi qui scripturae apostolorum de Christo credere noluerunt, nec ipsi Christo scribenti credidissent, de quo opinabantur quod magicis artibus fecisset miracula.