Cum iam suscepti operis optato fine gauderem, meque duodecim uoluminibus iactatum quietus portus exciperet, ubi etsi non laudatus certe liberatus adueneram, amicorum me suaue collegium in salum rursus cogitationis expressit, postulans ut aliqua quae tam in libris sacris quam in saecularibus abstrusa compereram de animae substantia uel de eius uirtutibus aperirem, cui datum est tam ingentium rerum secreta reserare; addens nimis ineptum esse si eam per quam plura cognoscimus quasi a nobis alienam ignorare patiamur, dum ad omnia sit utile nosse qua sapimus. Nulla enim peregrina res est de sensu proprio loqui, quando sibi natura interrogata respondet, nec longe tendit ut se inuenire praeualeat. Nobis cum semper est ipsa quam quaerimus; adest, tractat, loquitur, et, si fas est, inter ista nescitur. Proinde nota esse debet quae sibi praesto est, quia tunc magis ante se ponitur, cum subtilius de ipsa tractatur. Nam dum a sapientibus praeceptum sit ut cognoscamus nosmetipsos, quemadmodum sustineri potest, si nos habemus incognitos? cupimus enim nosse planetarum caelo contrarios cursus, signorum consentaneum lapsum. Sunt enim ex eis alia manentia motuque carentia, alia uero quae mobili semper rotatione uertuntur nec ullis temporibus conquiescunt. Haec, ut mundani doctores exquirere temptauerunt, harmoniacis delectationibus inaestimabili modulatione uoluuntur, quorum tinnitus atque concentus adunatum efficit dulcisonum melos. Desideramus etiam comprehendere altitudinem aetheris, mensuram telluris, nubigeras pluuias, saeuae grandinis procellas, tremorem stabilium terrarum, naturam uagantium uentorum, profunditatem inconstantis maris, potestates uirentium herbarum, quattuor elementorum per omne corpus dissociatas complexiones; et ferendum est ipsam sese scire non posse cui superne datum est tanta discutere? non enim aliquid contentione quaerimus, sed res profundissimas modestissime nosse desideramus.
Discamus ergo primum quare anima dicatur, deinde qualis sit eius definitio; tertio, quae sit eius qualitas substantialis; quarto, si formam aliquam habere credenda est; quinto, quas uirtutes habeat morales, quas graeci aretas uocant, ad decus eius et gloriam contributas; sexto, quae illi sint uirtutes naturales ad substantiam scilicet corporis continendam; septimo, de origine animae disseratur; octauo, cum sit per omnia membra diffusa, ubi potius insidere credenda est; nono, de corporis ipsius forma et compositione noscamus; decimo, quas proprietates habeat anima peccatorum per competentia nobis signa declarentur; undecimo, qua noscantur discretione iustorum, quatenus quos oculis istis uidere non possumus per indicia probabilia colligamus; duodecimo, in resurrectione, quam uere sapiens credit, quid de singulis fieri sentiatur maxime desideramus agnoscere, quatenus fragilia corda mortalium ad diuinitus promissa desideria concitentur.
Haec nobis, praestante Deo, ordine custodito responde, ut et nos facile possimus imbui et tu gloriam debeas inuenire doctoris.
Dixi propositiones has non praeceptis regum quae nuper agebantur, sed profundis et remotis dialogis conuenire qui non tam istas aures corporeas sed interioris hominis intentum atque purissimum quaerere probantur auditum. Nec ideo facile posse de ipsa dici, quia per eam innumera nouimus explicari. Oculus enim qui usque ad sidera tendit se uidere non praeualet, et palatus noster, cum diuersa gustu sentiat, cuius ipse sit saporis ignorat. Nares etiam fragrantium corporum uarios odores attrahunt, sed quid oleant ipsae non sentiunt. Cerebrum denique nostrum licet sensum membris reliquis tradat, ipsum tamen sensum legitur non habere.
Deinde qualia fatigatus possim disserere qui iam ad laboris terminum auida mente properarem? postremo, tam suaues amici, imponitis iterum cogitare, quod a cogendo dici absoluta cognoscitis ratione constare; praesertim cum haec res a multis disputata sed paene inexplicabilis uideatur esse derelicta. Sed cum his ac talibus ingenia illorum multis allegationibus superare nequiuerim nec mihi concedere meum uelle decreuissent, uictus petii ut me saltem diebus aliquot sustinerent nec praecipitanter quaererent quod plenum difficultatibus imperarent. Quocirca illud mihi accidit Prothei, qui, quod uoluntate non eligebat pandere, constrictus uinculis cogebatur absoluere. Hoc tamen inde tolerabile uisum est, quia de tali re urgebar dicere quae si, Deo fauente, ueraciter exprimatur, et audientem merito recreat et sensum bene persuadentis illuminat.
Quapropter, antequam rem ingrediar expetitam, oportet prius nominum similitudines, quasi ramos obuiantes, abscidere ne semitam disputationis nostrae uocabulorum consonantium silua umbrosis imaginibus uideatur intexere.
Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam pecudum, quia illorum uita in sanguine noscitur constituta. Haec uero, quoniam immortalis est, anima recte appellatur, quasi anema, id est, a sanguine longe discreta, quando et post mortem corporis perfectam eius constat esse substantiam sicut in subsequentibus suo loco declaratur. Alii uero appellatam animam dicunt eo quod animet substantiam corporis sui atque uiuificet. Animus uero dicitur apo tu animu, id est, a uento, quod uelocissima cogitatio eius ad similitudinem uenti motu celeri peruagatur. Fit autem ex appetitu animae pro desiderii eius qualitate commotus. Mens autem dicitur a mene, id est, a luna, quae licet uaria uicissitudine commutetur quadam se tamen in id quod fuit perfecta nouitate restituit; modo enim tribulationibus attenuata, quasi probatur obscura, modo iterum in uigorem naturalem laetitia commeante reparatur. Spiritus itaque triplici modo dicitur. Appellatur enim ueraciter et proprie spiritus nullis indigens, ipse uero a creaturis omnibus indigetur; inspirans quod uult et dispensans omnia prout uult; complens uniuersa, totus in toto, immobilis loco et uoluntate aeternus, cunctaque quae summa sunt singulariter potens. Vocamus et spiritum substantiam tenuem nobisque inuisibilem, creatam, immortalem, quantum illi utiliter datum est ualentem. Tertio, spiritum dicimus per totum corpus emissum atque receptum per quem uita mortalium flatu necessario continetur, nec aliquando otium capiens, iugi mobilitate reparatur. Atque ideo sciendum est animum et mentem proprie animam non uocari, sed quia res istae in anima excellunt interdum per licentiam sic dicuntur. Nec pro anima utique spiritus distincte ponitur quia hoc illi nomen est commune cum ceteris, id est, angelis, potestatibus aeriis, et quaecumque spiritu continentur. Nec iste spiritus ueraciter potest dici anima qui aeris alternatione resoluitur, quando cum pecoribus illi res ista communis est.
Restat ut segregatim atque significanter anima hominis dicatur spiritalis substantia quae nullatenus sanguinus effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia liberius disseramus, quando eam a similitudine nominum necessaria separatione discreuimus. Quapropter imprimis praegnantem rerum definitionem cautissima deliberatione formemus ut consequentia, quae inde potuerint nasci, fide generis sui facillime uideantur agnosci.
Magistri saecularium litterarum aiunt animam esse substantiam simplicem, speciem naturalem, distantem a materia corporis sui, organum membrorum, et uirtutem uitae habentem. Anima autem hominis est, ut ueracium doctorum consentit auctoritas, a Deo creata spiritalis propriaque substantia, sui corporis uiuificatrix, rationabilis quidem et immortalis, sed in bonum malumque conuertibilis. Editum est quasi parturiale ouum, ubi uita futurae auis pennarumque grata uarietas continetur. Nunc aperiatur in partes, quia hominum consuetudo est facilius discere quae diuisa possunt euidentius elucere.
A Deo fieri uel factas animas prudentium nullus ignorat, quando omne quod existit aut creator est aut creatura. Creatrix igitur nulla creata potest esse substantia, quoniam ut ipsa subsistat indiget Deo, et dare non potest alteri subsistentiam quam tantum ut haberet accepit. Superest ut eam uerissime a diuinitate conditam esse fateamur quae sola potest creare mortalia et immortalia. Euidenter enim legitur in salomone: et reuertetur puluis in terram sicut erat, et spiritus reuertetur ad Deum qui dedit eum; et alibi: omnem flatum ego feci. Hanc proinde spiritalem substantiam probabilis et absoluta ratio confitetur, quia, dum omnia corporalia tribus nouerimus lineis contineri, longitudine, latitudine, profunditate, nihil tale probatur in anima reperiri.
Deinde quod corpori sociata, quamuis ipsius mole praegrauetur, opiniones rerum sollicita curiositate perpendit, caelestia profunde cogitat, naturalia subtili indagatione uestigat, et de ipso quoque conditore suo ardua nosse desiderat. Quod si esset corporalis, cogitationibus suis spiritalia nec cerneret utique nec uideret. Cesset ergo de eius corporalitate suspicio, quando et definitionem corporis a se omnibus modis reddit alienam et tales causas exquirit, ad quas solus sublimis spiritus peruenire contendit. Hinc est quod et scripturis sanctis iustissime commonetur omnia mundi istius uisualia contemnere; quoniam ipsa incorporea est ut merito ad spiritalia tendat, quibus se similem cognoscit esse formatam.
Propria est utique illi substantia, quando nullus spiritus alter carnem suscipit ut eius passionibus aut condoleat aut laetetur. Illud autem quod diximus sui corporis uiuificatrix, quia, mox ut data fuerit, ineffabili condicione diligit carcerem suum, amat propter quod libera esse non potest. Doloribus eius uehementer afficitur, formidat interitum quae non potest mori, et sic est ad corporis sui casus trepida, ut ipsam magis sustinere credas extrema, quae non potest deficere per naturam. Saluberrima quoque carnis temperatione perfruitur, oculorum speculatione depascitur, sonoris delectatur auditibus, suauissimis iucundatur odoribus, necessaria gustus epulatione delenitur, et licet his rebus nullatenus ipsa uescatur, subductis tamen talibus grauissimo maerore conficitur; desiderans non sibi naturaliter accomoda sed adiunctis artubus profutura. Hinc nonnumquam surripiunt uitia contraria rationi, quando anima dilecto corpori indulgentius remittendo locum noscitur praebere peccato. Vita igitur corporis susceptae animae praesentia est; mors autem eius probatur abscessus. Sic diem dicimus lustrante sole, qui cum discesserit nox uocatur. Viuit ergo corpus animae praesidio et ex ipsa probatur accipere unde se praeualet commouere.
Sed quoniam et hoc quoque ad uitae genus, de quo loquimur, noscitur pertinere, sciendum est, cum se partibus corporis ille uigor ignitus infuderit materiamque carnalem spiritus uitalis afflauerit, si quod fortasse uulnus acceperit, statim condolet, quia ubique substantialiter inserta est. Quod si uirtus eius tantum calorque uegetaret, incisum digitum non poterat condolere. Sicut nec sol probatur quicquam sentire, si eius radios secare temptaueris. Tota ergo est in partibus suis, nec alibi minor, alibi maior est, sed alicubi intentius, alicubi remissius, ubi tamen uitali intentione porrigitur. Colligit in unum atque copulat membra sua; non sinit defluere uel contabescere, quae uitali uigore custodit; alimenta competentia ubique dispergit, congruentiam in eis modumque conseruans.
Mirum praeterea uidetur rem incorpoream membris solidissimis colligatam, et sic distantes naturas in unam conuenientiam fuisse perductas, ut nec anima se possit segregare cum uelit, nec retinere cum iussionem creatoris agnouerit. Clausa illi sunt uniuersa, cum praecipitur insidere; aperta redduntur omnia, cum iubetur exire. Nam si acerbus dolor uulneris infligatur, sine auctoris imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere custoditur. Hinc est quod frequenter grauiter uulneratos uidemus euadere et rursus leuibus occasionibus interire.
Rationem uero homini inesse, quis dubitet? quando diuina tractat, humana sapit, artibus docetur egregiis, disciplinis eruditur eximiis, et hinc cetera animalia decenter excellit, quod eum ratio decora componit. Rationem uero dico animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur atque nota sunt ad aliquid incognitum ducit, perueniens ad ueritatis arcanum. Haec coniecturis atque argumentis ad illud properare cupit, quod in rerum natura esse cognoscit. Ipsa enim uera et pura et certa ratio est dicenda, quae ab omni imagine falsitatis redditur aliena. Datum est ergo illi cogitationes suas quodammodo apprehendere et per obsequium linguae uolubili motatione disserere.
In corpore posita anima, quam multa uidet; non a se egrediens, quam diuersa circumspicit; ubique quasi distenditur, et animae fieri discessio non probatur. Mouetur, erigitur, fluctuari cognoscitur, et in se ipsa, tamquam in magno currens spatio, peruagatur. Haec non exit ad causas sed tractatibus suis sibi repraesentat quod sua cogitatione respiciat; modo quod oculis uidit carnalibus, modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim sicut et loquitur; per ordinem sensus nihil perficit, cum se diuersitate confundit, quia diuinitatis est proprium multa disponere et omnia simul modulis competentibus explicare. Rationis itaque dotata largitate, quot bona munere diuinitatis inuenit: litterarum formas repperit, diuersarum artium utilitates disciplinasque protulit, ciuitates defensibili muro cinxit, uarii generis amictus eiecit, meliores fructus per industriam exigit terras, transcurrit abyssos alato nauigio, uastos montes in usum uiantium perforauit, portus ad utilitatem nauigantium lunari dispositione conclusit, ornauit pulcherrima fabricarum dispositione tellurem. Quis iam de eius ratione dubitet, quando ab auctore suo illuminata facit arte conspici quod debeat sub omni celebritate laudari?
Conuenit nunc de eius immortalitate disserere. Immortales animas
auctores saecularium litterarum multifarie probauerunt, dicentes: si omne
quod uiuificat aliud in semetipso uiuit, Dicit aliquis: quomodo sum similis Deo, cum immortalia minime creare
praeualeam? cui sic per aliquam comparationem respondendum esse
iudicamus. Numquid pictura quae nobis est similis potest imitari quae
facimus? imago enim potest aliquam habere similitudinem, ceterum hoc non
potest implere quod ueritas. Nam et hinc immortalem debemus agnoscere,
quod appetit de aeternitate cogitare. Desiderat enim post corporis mortem
relinquere sui nominis famam, cupit sine fine laudari, et bona conscientia
plus est de futuris attonita ne a posteris maculetur relata. Hinc est
quod inter sublimiores constat auctores quia quicquid dignitate rationis
erigitur, mortis iniuria non prematur. Adde quod ueritas absolute
profitetur malis iuge supplicium, bonis perpetua gaudia se daturam, ut non
sit fas cum haesitatione recipi, quod dignatur omnipotentis diuinitas
polliceri. Verum hanc immortalitatem animae non talem debemus aduertere
quae nullam recipiat passionem. Est enim mutabilitati obnoxia et
maeroribus peruia, sed tamen inter quaeuis taedia uel anxietates
continuationis beneficio perseuerat. Singulariter autem immortalis Deus
est, singulariter iustus, singulariter potens, singulariter bonus,
singulariter sanctus. Quoniam licet ista uel his similia hominibus uel
angelis inesse dicantur, nulla tamen ad eius altitudinem reuerendae
potestatis attingunt. Omnes enim arduae uirtutes in summitate illa
plenissimae atque perfectissimae sunt quae creaturis uniuersis ipsius
largitate pro suo modulo conceduntur.
Nunc sciendum est haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur.
Viuit in se post huius saeculi amissionem, non reflante spiritu sicut
corpus, sed aequali mobilitate quae illi attributa est: pura, subtilis,
cita, aeterna, uidet, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius
ualet; non iam ex partibus suis haec intellegens, sed omnia spiritaliter
ex toto cognoscens. Alioquin absurdum est putare minus posse liberam quam
mole brutissimi corporis ingrauatam. Talia enim intellegere posse non
dubium est et angelos et potestates aerias uel cetera quae sublimi atque
immortali substantia constare noscuntur.
Reliquum est ut nunc obnoxiam mobilitati currenti ordine doceamus.
Quis autem dubitet modo nos esse gaudio subleuatos, modo maerore deiectos,
modo pietate mites, modo indignatione terribiles, nunc ad uirtutes animos
erigere, nunc iterum ad uitia declinare? alia tenaciter assumimus, alia
obliuione respuimus; quod nunc placet, post displicet. Bonorum etiam
sermonibus aedificamur, malorum collocutione destruimur, et quantum
proficimus cum rectis, tantum deteriores nouimus esse cum pessimis. Nam
si nos unus rigor, unum propositum contineret, nec boni ex malis, nec
beati ex improbis mutabilitatis beneficio redderemur. Sed ut causa
uarietatis huius euidentius possit agnosci, recordemur, ut dictum est,
prudentiam non esse nobis immutabilem contributam; et ideo sapimus, cum
diuina illuminatione bene gerimus, atque iterum desipimus, cum delictis
caligantibus obcaecamur. Affectio enim quae uenit et recedit semper
incerta est. Solus omnipotens Deus est, cui hoc est esse quod sapere, hoc
est posse quod uiuere, hoc uelle quod facere, et merito, quando uniuersa
quae uere bona sunt non ad illum ueniunt sed ab ipso procedunt.
Quapropter haec animae quam diximus origo: non intellegenda est pars
Dei, ut quidam dementium irreligiosa uoluntate putauerunt, quia
conuertibilis est; neque angelorum, quia carni sociabilis est, neque ex
aere, neque ex aqua, neque ex terra, neque ex eis quae mutua complexione
iunguntur; sed simplex et propria quaedam natura et ab aliis spiritibus
discreta substantia, quam longe subtiliorem aeri et lucidiorem debemus
aduertere, quando istum uulgariter intuemur, illam uero condicione carnis
aspicere non ualemus. Hanc speciem naturalis mobilitas semper exagitat ad
cogitationes suas comiter explicandas. Hinc est quod per quietem remissi,
dum materia nobis fuerit solitae cogitationis abstracta, nec intenti ad
cotidianas fuerimus sollemniter actiones, res uarias, nunc falsis, nunc
ueris inspectionibus, somniamur. Parum est quod sopitis sensibus uolatica
imaginatione deludimur, dum frequenter etiam uigilantes a nostra
contemplatione traducimur. Saepe enim cum nos in oratione magna
intentione dirigimus, ludo nescio quo inspiratis subito cogitationibus
amouemur, et ita prouenit ut menti nescio quid aduersum suggeratur quod
dispositum non habemus. Constat ergo animam in hoc mundo instabili et
uariabili uoluntate conuerti bonarumque rerum esse amissibilem ac
receptibilem, nec uno semper uoluntatis suae rigore subsistere, sed etiam
contra dispositum suum multiplici se conuersione mutare. Nec de illis
sumus qui dicunt recolere magis animas quam discere usuales artes et
reliquas disciplinas, cum et ad interrogata sint paratae, ubi potuerint
intellectu perueniente contingere, et noua sic audiant quasi nihil ex eis
ante didicissent.
Ecce grauida definitio illa iam foeta est, ecce in lucem (ni fallor)
quae fuerunt clausa proruperunt. Non est quicquam de proposita
complexione derelictum, cuius talis est disciplina ut id quod intendit,
ita explicet atque determinet ut neque minus neque amplius aliquid dixisse
uideatur. Nunc ad substantialem eius qualitatem sollicitis sensibus
accedamus, quam interrogationis uestrae tertium locum tenere memoramini.
Qualitatem itaque substantiae huius auctores igneam esse dixerunt
propterea quod mobili semper ardore uegetetur et iuncta corpori calore suo
membra uiuificet. Deinde quod cuncta caelestia flammeo referunt uigore
constare, non isto fumeo, consumptibili, et temporali, sed ex tranquillo
nutritore atque immortali. Hoc neque minuitur neque crescit, sed in
susceptae originis dignitate iugiter perseuerat. Quod ideo finiri nequit,
quia nulla, ut corpus aliquod, elementorum diuersitate concretum est.
Vnum enim atque simplex habere nescit aduersum et ideo semper manet,
quoniam in essentia sua non habet litem. Sicut immortalia cuncta creata
dicunt quibus spiritalis est concessa substantia.
Nos autem lumen esse potius non improbe dixerimus propter imaginem
Dei, quam inter conditiones rerum, quantum illi pro modulo suo necessarium
fuit, decenter accepisse memoratur. Ipse enim Deus omnipotens solus habet
immortalitatem et lumen habitat inaccessibile, quod super omnes claritates
uel admirationes sanitas mentis intellegit, sed imago aliquam habet
similitudinem; ceterum hoc lumen non potest habere quod ueritas. Illud
autem, quod ineffabile ueremur arcanum, quod ubique totum et inuisibiliter
praesens est, pater, et filius, et spiritus sanctus est; una essentia et
indiscreta maiestas, splendor super omnes fulgores, gloria super omne
praeconium, quod mundissima mens et Deo dedita potest quidem ex aliqua
parte sentire, sed idonee non ualet explicare. Nam quemadmodum fas est
sufficienter de illo dici qui creaturae sensu non potest comprehendi?
Egrediamur licet pietate nimia modum animae nostrae et immensa
religione supra nosmetipsos alta cogitatione sileamus. Transeamus etiam
potestates caelestium creaturarum profundeque tractemus qui sit qui tam
magna una iussione, uno momento fecerit; tamen quicquid miramur, amplius
est, quicquid sentimus, excelsius, dum ad illam imperspicabilem maiestatem
mens humana non penetrat. Vna ergo ratio potentiae huius est uenerari
quod inuestigabilis est, non definitiue quaerere qualis quantusque sit.
His itaque rebus edocti, lumen aliquod substantiale animas habere haud
improbe uidemur aduertere, quando in euangelio legitur: lumen quod
illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Deinde quod in
cogitatione positi, nescio quid tenue, uolubile, clarum in nobis esse
sentimus, quod respicit sine sole, quod uidet sine extraneo lumine. Nam
si ipsum in se lucidum non esset, rerum tantam conspicientiam non haberet.
Tenebrosis ista non data sunt; omnia caeca torpescunt. Istius enim tam
uiolenta sunt lumina ut etiam intueantur absentia. Quae tamen tunc multo
clariores atque immutabiles efficiuntur, cum a Dei gratia bonis actibus
non recedunt. Earum enim speculatiua uirtute multa atque ardua quae in
arcano naturae recondita sunt inspici et comprehendi usu ipso certissimum
est.
Nunc inspiciamus utrum formas animae habere credantur quas incorporeas
esse iam diximus.
Prius scire conuenit definitione maiorum formae ipsius ueracissimam
complexionem. Formam uero dico quae aliquod spatium linea lineisue
concludit, et sic facile datur intellegi, si eam possunt animae suscipere
quas spiritali certum est uigore subsistere. Nam cum omnis forma aut in
superficie sit aut in corpore, superficies non nisi in corpore - corpus
uero solidum atque palpabile - ab his autem rebus animam manifeste constet
exceptam, residuum est ut formas animae nullatenus habere putandae sint
sed infiguratae atque incorporales in sua qualitate permaneant.
Nec illud moueat quod apostolus de Christo Domino dicit: qui cum in
forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, et
cetera; ibi enim naturam uult intellegi. Ceterum incorporeus deus, qui
ubique totus atque incomprehensibilis est, quam potuit habere formam?
illud autem quod in euangelio legitur, post huius lucis occasum abrahae
sinibus egentem lazarum fuisse susceptum, diuitem uero flammis adurentibus
aestuantem guttam postulasse unde eius temperaretur incendium, ideo
intellegitur positum ut humani generis rerum ruinosa praesumptio quid
formidare debuisset agnosceret. Ceterum nec ille lingua locutus est quam
constat esse corpoream, nec ille digitos habuit unde cadentibus guttis
incendium diuitis temperare potuisset.
Nam et reliqua in hunc modum suscipienda sunt quae lectione simili
continentur. Parum est enim quod de creatura ista memorantur ad
consuetudinem humani generis instruendam. Ipsum quoque auctorem
impassibilem, immutabilem, perenniter uno modo manentem, furere legimus,
dormitare frequenter audiuimus, non quod talia possint Domino conuenire,
sed ut res aliquae ex humana consuetudine facilius compendiosiusque
noscantur. Sic animas, nobis informes, formas legimus frequenter
accipere.
Solet etiam aliquos permouere si anima non habeat quantitatem, dum eam
constet intra corpus hominis contineri; sed si definitionem ueracissimam
quantitatis reuocemus in medium, quae res singulas breuiter semper
absoluit, facile nobis probata ueritas elucescit. Sic enim arithmetici
eam compendiosa ueritate describunt: omnis quantitas aut de continuatis
constat ut arbor, homo, et mons, aut de disiunctis ut chorus, populus, uel
aceruus, et his similia. Sed cum anima neque de continuatis, neque de
disiunctis sit, quia corpus non est, clarum est eam quantitatem penitus
non habere, sed ubicumque est, nec formam recipit nec habere nobis dicenda
est aliquam quantitatem. Creatori tamen circumstantias earum et
quantitates patere posse credendum est, quia omnia sub mensura, numero, et
pondere creauit, et ipsi soli sunt nota uere, qui fecit ea, qui mira
potentia ipsas quoque cogitationes nostras quasi res uisibiles intuetur,
qui innocentis sanguinem audit clamantem; ad postremum, qui nouit omnia et
antequam fiant.
Tempus est uenire ad uirtutes morales quae sunt ambiendae diuitiae et
reuera pretiosus census animarum, quas graeci aretas uocant, quibus contra
immunditiam corporalem suam nititur bona conscientia uindicare puritatem.
Primum aduersum praua uel iniqua iustitiae munimen obiectum est cuius, ut
ueteres definire uoluerunt, talis noscitur esse complexio. Iustitia est
habitus animi, pro communi utilitate seruatus, suam cuique tribuens
dignitatem. Contra confusa et incerta prudentia utiliter adhibetur.
Prudentia uero est rerum bonarum et malarum uerax scientia. Contra
aduersa uel prospera remedialis opponitur fortitudo. Fortitudo autem est
considerata periculorum susceptio et laborum firma perpessio. Contra
delectationes igitur illicitas et uoluptates feruidas moderatrix nobis
temperantia suffragatur. Temperantia quippe est aduersus libidinem atque
alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. His igitur
munitionibus diuina opitulatione concessis, uelut quadruplici thorace
circumdata, in hoc mundo mortifero salus animae custoditur nec potest a
uitiis adiri quae tanta meruit tuitione uallari.
Sed hoc uirtutum quadripertitum decus trina (ut ita dixerim) parte
completur. Prima est contemplatio quae aciem nostrae mentis extendit ad
res subtilissimas intuendas. Secunda, iudicialis quae discretionem boni
malique rationabili aestimatione pertractat. Tertia, memoria, cum res
inspectae atque deliberatae in animi penetrabilibus fida commendatione
reponuntur ut, quasi in quodam conceptaculo, suscipiamus quae frequenti
meditatione combibimus. Vestiaria nostra, cum fuerint plena, nihil
capiunt; hoc thesaurarium non grauatur oneratum sed, cum multa condiderit,
sciendi desiderio plus requirit. Tetigimus supradictas partes quasi
harmoniam tricordem: tali enim numero delectatur anima; ipso noscitur
gaudere diuinitas.
Solent commouere aliqui subtilissimas quaestiones, dicentes: si
diuinitas perfectas et rationabiles animas creat, cur aut posito sensu
uiuunt infantes aut iuuenes inueniuntur excordes? sed quis non intendat
animas paruulorum imbecillitate corporis nec officia sensuum nec
ministeria posse explicare membrorum? ut si ignem angusto uase concludas,
altum, ut illius moris est, nequit appetere, quia eum artissimum
obstaculum constat operire. Tunc enim unicuique rei facultas sua uidetur
suppetere, cum illi nihil contrarium praeualet impedire. Sic stultis
iuuenibus obuiat quod aut imparilitate partium aut crassitudine humorum
materni uteri uitio suscepto, anima inepta nimis habitatione deprimitur et
uim suam exercere non praeualet, inconuenientis domicilii sede praepedita;
quod stultis accidere hodieque conspicimus quos graeci niniones uocant.
Nam ut de usuali quoque dicamus euentu, quam multi morbis accidentibus aut
onerato cerebro aut praecordiorum stupore confusi acumen solitae
sapientiae perdiderunt. Quanti etiam momentanea laesione mutati sunt? nam
et ipse qui celeberrime sapiens habetur, copioso prandio refertus, quam
facile in crapulam dilapsus obtunditur, ut uirum illum prudentissime
disserentem difficile uel uiuum credas quem se nec mouere posse
conspicias. Vnum tamen certissime scio, sapientes nimis felicissimos
fieri qui misericordia Domini a talibus aduersitatibus redduntur alieni.
Forte sint et aliae causae quae rationabili animae ad motus proprios
explicandos aduersum ire uideantur. Ceterum animae nec crescunt cum
paruulis nec fatuis aliae uaria discretione tribuuntur, sed sicut
immortalitatem iugiter sumunt, ita et rationales esse generaliter
sentiuntur. Paruulis enim ratio crescit longa meditatione, non anima.
Nunc ad reliqua currente ordine transeamus.
Virtutes animae naturales quinquepertitas ueteres esse uoluerunt.
Prima est in utraque parte sensibilis quae nobis tribuit intellegentiae sensum
per quam omnia incorporalia uaria imaginatione sentimus. Facit etiam
corporales uigere sensus, id est, uisum, auditum, gustum, odoratum, et
tactum quo dura et mollia, lenia asperaque sentimus. Secunda, imperatiua
quae iubet organis corporalibus motus diuersos quos implere decreuerit,
hoc est, transferri de loco ad locum, uoces edere, membra curuare. Haec
exempli causa posuimus ut in his similia dixisse uideamur. Tertiam,
principalem, cum ab omni actu remoti, in otium reponimur et, corporalibus
sensibus quietis, profundius aliquid firmiusque tractamus. Hinc est quod
aetate maturi melius sapere iudicantur quia, senescentibus membris et
corporalibus sensibus mollitis, pro maxima parte in consilium transeunt.
Vbi dum mens amplius occupatur, robustior uirtute adunationis efficitur,
sed iterum desipiunt, cum nimia debilitate deponuntur, quoniam datum est
animabus ad tempus suorum sequi corporum necessitates. Quartam, uitalem,
id est, calorem animi naturalem, qui nobis propter suum feruorem
moderandum aut auras aetherias hauriendo atque reddendo uitam tribuit et
salutem. Quintam, delectationem, hoc est appetitum boni malique quem sub
iucunditate animus concupiscit.
Ecce iterum quadripertita subdiuisione ad sustentationem corporis
explicandam pars ista refunditur. Prima est attractiua, rapiens de
naturali quod sibi necessarium sentit. Secunda, detentoria, assumpta
retinens donec ex his utilis decoctio procuretur. Tertia, translatiua
quae accepta in aliud conuertit atque transponit. Quarta, expellitiua
quae, ut natura fiat libera, sibi nocitura depellit.
Soluimus, ut datum est, quasi alium nodum, inclinauimus uelut sextum
collem, ut, difficultatis cacumine deplanato, inoffense ad reliqua
gradiamur. Nunc ad originem animae quoniam difficultatibus plena est
cautissime ueniamus.
Legimus in conditione rerum mox de limo terrae corpus effectum est, et
statim Dominum insufflasse factumque esse adam in animam uiuentem.
Insufflauit enim dictum est ad exprimendam operis dignitatem, ut
agnosceretur aliquid eximium quod eius ore prolatum est. Ceterum hoc
significat insufflatio eius quod mandatum et iussio. Nam insufflare
quemadmodum potest qui neque spiritum resoluit neque buccas habet quae
constat esse corporea? hoc nonnulli secuti dixerunt, mox ut semen humanum
coagulatum fuerit in uitalem substantiam, ilico creatas animas corporibus
dari discretas atque perfectas. Medendi autem artifices quadragesimo die
humanum ac mortale pecus animam dicunt accipere, cum se in utero matris
coeperit commouere. Opinione quoque fertur aliquorum quod creator ille
potentissimus, sicut de corpore nostro semen carnis educit, ita et de
animae qualitate animam nouam posse generari, quatenus originalis illius
peccati, quod catholica confitetur ecclesia, per traducem delicti rea
possit ostendi, nisi dono fuerit baptismatis absoluta. Nam quemadmodum
infans qui peccandi non habet uotum, reus debeat ullatenus inueniri, nisi
aliqua ratione in ipsa origine animarum culpa uideatur esse transfusa?
unde pater augustinus, religiosissima dubitatione laudandus, nihil temere
dicit esse firmandum, sed in ipsius esse secreto sicut et alia multa sunt
quae nosse non potest nostra mediocritas. Hoc autem ueraciter fixeque
credendum est, et Deum animas creare et occulta quadam ratione iustissime
illis imputare quod primi hominis peccato tenentur obnoxiae. Melius est
enim in tam occultis causis confiteri ignorantiam quam periculosam
assumere fortassis audaciam, cum dicat apostolus: quis enim cognouit
sensum Domini aut quis eius consiliarius fuit? et iterum: ex parte scimus
et ex parte prophetamus.
Sed quoniam in hunc locum tenor nos disputationis adduxit ut animas
reas per traducem peccati generaliter esse diceremus, conuenit animam
Christi Domini in medium deducere ne quis calumniosa intentione peruersus
simili eam putet condicione constrictam. Audiamus igitur originem eius
sanctae mariae semper uirgini digno praecone fuisse prophetatam. Ait
angelus: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi
obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius
Dei. Quis, rogo, in hac maiestate nascendi aut originalis peccati credat
esse culpam aut profanam aliquam carnis suspicetur offensam? absque
peccato sine dubio uenit qui erat omnium peccata soluturus. Conceptus
mystico inspiramine, natus ex uirgine, nihil de adam traxit qui ut malum
adae uinceretur aduenit. Funis ille longissimus quo nos ligabamur
abruptus est. Torrens qui nos rapiebat ibi siccatus est. Iura sua mors
perdidit, dum condicio nostra uitam redemptoris accepit. Nam primus homo
posteris transmisit exitium; ueniens Christus Dominus credentibus contulit
regna caelorum. Per istum enim reparat amissum statum qui per illum
perdiderat meritum. Natus in gloria, conuersatus sine macula, quid potuit
de illo trahere quem contraria uenit actione destruere? sanctae origini
uita sancta respondit. Qui sine peccato est genitus, nulla est mundi labe
superatus. Suscepit uerum hominem natura, non uitiis. Respuit quod
protoplastus deliquit et assumpsit hominem purissimum quem creauit, non
peccatum suscipiens, sed carnem peccati sine aliqua iniuria pollutionis
assumens.
Suauis quidem nimium mihi facta digressio est, dum suspiciones
improbas amouere contendo, sed dum ad aliud tendimus, hinc dicere multa
non possumus. Restat nunc ut ordinem et propositum persequentes de sede
animae dicere debeamus.
Quidam sedem animae, quamuis sit corpore toto diffusa, in corde esse
uoluerunt, dicentes quod ibi purissimus sanguis et uitalis spiritus
continetur ut inde etiam cogitationes siue malas siue bonas exire
confirment; quod animae uirtutem operari posse non dubium est. Plurimi
autem in capite insidere manifestant, si fas est cum reuerentia tamen
dicere, ad similitudinem aliquam diuinitatis, quae licet omnia ineffabili
substantia sua repleat, scriptura tamen caelos insidere confirmat. Dignum
enim fuit ut arcem peteret quae se nouerat caelesti operatione sublimen et
tali loco prae ceteris uersari unde reliqua membra debuissent competenti
regimine gubernari. Nam et ipsa figura capitis sphaeroides pulcherrima
est in qua sibi immortalis atque rationalis anima dignam faceret
mansionem.
Certe corporalia uideamus. Ignis iste mortalis semper tendit ad
summum et quod habet subtilissimam naturam ad superiora sine dubitatione
festinat. Sunt et aliqua huius credulitatis indicia. Nam cum medendi
peritissimi testam capitis humani grauissima percussione confractam in
soliditatem pristinam reuocare contendunt, membranam qua teneritudo
cerebri communitur, cum a sanguinea faece detergere cupiunt, frequenter
attingunt. Quae statim ut tacta fuerit, in tantum stuporem homo peruenit
ut uel percussus alibi grauiter sentire non possit. Sed mox iterum ut se
manus a cerebri impressione suspenderit, ad intellectum consuetudinarium
redit, uocem sensumque recipiens, quid de ipso iam agatur agnoscit. Quod
in aliis quoque membris non probatur accidere, quamuis immanium uulnerum
foueis excauentur. Additur etiam quod et sano corpori ad hanc rem
pertinentia non minima signa proueniunt. Nam cum fuerit aliquis nimia
indignatione flammatus animumque suum aestu cogitationis accenderit, non
fluctu uiscerum, non pectoris commotione uexatur, sed statim capitis
dolore percutitur ut illic uideatur anima fatigationis signa reliquisse
ubi magna uisa est uirtute contendere. Ibi etiam fieri absolute sentimus
animae nostrae quosdam fluctus, quosdam impetus grandiores, ut ante oculos
nostros ueniant quae absentia nullus ignorat. Tendimus quidem uigorem
animi in diuersas partes multasque regiones et phantastica imaginatione ad
capitis nostri iudicium perducitur quod per diuersas mundi partes
cognoscitur exquisitum. Denique oculos nostros defigimus omnino
cogitantes, aurium sensus obstruitur, gustus cessat, nares uacant, lingua
non habet uocem, et multis modis per talia signa cognoscitur anima in suis
quodammodo cubiculis occupata. Haec ergo, ut putatur, in edito constituta
quasi pro tribunali sedens, appetitorum suorum noscitur esse moderatrix,
boni malique iudex, ambigua discernens, noxia respuens, cum tamen ei
gratia diuinitatis infulserit.
Fuit quidem in primo homine beatitudo naturalis, arbitrii liberi
potens et inuiolata sententia, sed infelici transgressione deceptus,
diabolica fraude perdens quod posteris traditurus acceperat, ad nos
transmittere non potuit quod amisit. Inde propagatus interitus, inde
humani generis nutrita defectio, inde ignorantia rationi contraria, inde
noxiae curae, inde paenitenda consilia, inde obscurata cognitio, turpe
desiderium, iustitiae neglectus; inde mille criminum lapsus et plura nobis
cum pecoribus communia quae diuinitas fecerat esse discreta. Praenuntiat
enim, pro dolor, nobis solis discessio serenitatis aduentum, futuras
tempestates uentorum commotione dinoscimus, uenturam saeculis ubertatem
temporum ratione colligimus, laetitiam nobis interdum ignari animi
praesagatione promittimus; sed quid tale ignorare potuisset anima, si eius
fuisset dignitas custodita? depressa est iuste ad ignorantiam quae scire
uoluit contumaciter uetita. Modo enim signis aut coniecturis sapit aliqua
quae sine labore nosse potuit uniuersa. Illud tamen, sancta conuersatione
purgata, diuinitatis auxilio recepit quod insidiis decipientis perdidit;
illuminata uidet a creatore quae fuscata non potest a semetipsa
cognoscere.
Narrata sunt de anima quanta probantur esse concessa, sed conuenit ut
et de eius templo dicamus, quoniam illa imago Dei non patitur ut corpori
deformi coniuncta esse uideatur.
Procerum animal et in effigiem pulcherrimae speculationis erectum ad res
supernas et rationabiles intuendas, cuius harmoniaca dispositio ingentia
nobis sacramenta declarat. Imprimis caput nostrum sex ossibus
compaginatum in similitudinem caelestis sphaerae rotundae concauitatis
formatum est, ut senarium illum perfectissimum numerum sedes nostri
cerebri, in cuius organo sapimus, contineret.
Hinc oculi, quasi sacrorum testamentorum pulcherrima duo uolumina,
collocantur ad quorum similitudinem omnia nobis combinata descendunt, ut
aures, nares, labra, bracchia, latera, crura, tibiae, pedes. In hac enim
mystica dualitate compago totius corporis continetur, et sicut illa
testamenta ad unum respiciunt, unum sapiunt, ita haec officia in unam se
conuenientiam operationemque coniungunt.
Sed licet haec parilitas pulcherrima se distributione consociet et
alterutrum sibi mutuetur ornatum, sunt etiam singularia in medio
constituta ne in unam partem praeiudicialiter uergentia alteram competenti
decore nudarent: nasus, os, guttur, pectus, umbilicus, et genitalium uirga
descendens, quae laudabilia et honora monstrantur quando in medio locata
consistunt.
Capiti autem nostro, quod sensus capit uniuersos, recte ceruix quasi
quaedam columna supponitur, docens nos religionem sanctam in unam fidei
consistere ualidissimam firmitatem. Lingua quoque, uocis nostrae
decentissimum plectrum, data est ad sermonum nostrorum conuenientiam
temperandam ut nos articulata uerba ab animalium confusione distinguerent.
Nec illud uideatur incassum quod uni gutturi duae seruiunt digestiones,
scilicet ut omnis intellectus prudentis animae, quasi cibus acceptus et
rationis calore decoctus, per gemina testamentorum itinera competentibus
tractatibus explicetur. Et quoniam neque cornu neque dente neque fuga,
sicut alia animalia, corporis humani forma se praeualet uindicare,
robustus illi thorax bracchiaque concessa sunt ut illatam iniuriam manu
defenderet et obiectu pectoris quasi quodam clipeo uindicaret.
Genitalia uero nostra in magnum mysterium quis dubitet attributa?
unde, praestante Deo, hominis reparatio fecunda procedit, unde mortales
nesciunt habere defectum, quando personis pereuntibus genus noscitur posse
seruare continuum. Decorum membrum si non fuisset turpi libidine
sordidatum. Quid enim illo pretiosius esset, si inde humanum genus sine
culpa descenderet? sic omnia praeconialia creata sunt, si peccatis
polluentibus non redderentur obscena.
Hoc autem corpus animatum quinque sensibus administratur ac regitur,
qui, licet sint communes cum beluis, a nobis tamen rationabili iudicio
melius distinguuntur atque complentur. Primus eorum uisus est qui aere
illuminato colores respicit corporales et in eis suas proprietates
agnoscit. Aspectus enim est, ut ueteres definire maluerunt, uis animae
spiritalis, egrediens per oculi pupillam, res non adeo longinquas
attingens, sed ad quas potuerit peruenire diiudicans, illud uidens ad quod
destinatur ut uideat. Nam si de interioribus suis oculi uiderent, et se
ipsos sine dubitatione conspicerent. Hoc etiam pater sensit augustinus.
Secundus auditus est qui concauis ac cocleatis auribus sonos accipit,
aeris uerberationes concrepantes, ratione diiudicans quid sit auditum.
Tertius odoratus est qui diuersos odores assumens, uim redolentium
corporum, quasi quodam inuisibili fumo naribus suscepto, competenti
aspiratione perpendit. Quartus est gustus quo multarum rerum saporem
palati diiudicatione cognoscimus. Quintus est tactus qui etiam cunctis
membris communiter noscitur attributus. Elegantior nobis in manibus est
quae singulariter datae sunt ad multas cogitationes nostras communiter
explicandas. Altera enim per illas euenit firmiorque memoria; nam quod
obliuisci possumus istis scribentibus sine labore retinemus. Haec sunt
diuersarum artium opifices et paene totius nostrae operationis effectus.
Nam quid prodesset sensum aliqua facienda concipere, si haec laboriosa
manus non probaretur implere? nec illud arbitror praetereundum quod pedes
nostri manusque denaria digitorum quantitate formantur ut cursus uitae
nostrae atque operatio sacramenta caelestis decalogi contineret ne praeter
legem Domini aut cogitare aliquid aut agere deberemus.
Facies ipsa quemadmodum prudentiae suae patefacit indicia? in effigiem
nostram exeunt occultae cogitationes et ex hac parte cognoscitur qualis
intus animus uoluntasque uersetur. Vultus siquidem noster, qui a
uoluntate nominatur, speculum quoddam est animae suae et quod
substantialiter non cernitur per eius habitum euidentissime declaratur.
Quanta possint de eius membris reliquis dici? cur triginta duobus
dentibus gingiuarum nostrarum ordo clauatus est? quare ceruix nostra
septem nodis spina uiginti tribus spondulis colligetur? costae uiginti
quattuor radiis pro uiscerum defensione flectantur ne teneritudo illa
interaneorum importuna facillime laederetur iniuria. Nerui quam congrua
dispersione corpus omne contineant! quomodo uenae nutribili sanguine
competenter irrigent membra? quemadmodum ossa nos medullata corroborent?
cur unguibus nostris commune sit iugiter crescere cum capillis? quam
decore, quam utiliter, carnes nostras uestiat cutis ut nec humor internus
turpiter defluat nec pulchritudo colori subducta uenustate dispereat!
Sed cum membra singula diuersa corpori praebere uideantur officia,
aliudque nobis sublime, aliud mediocre, aliud sit in ultimo constitutum,
in tantam complexionis gratiam conuenerunt ut omnia sint necessaria, omnia
probentur accomoda, sicut apostolus ait, cum ecclesiam Dei studio
caritatis adunaret: non potest dicere oculus manui: non es mihi
necessaria. Aut iterum caput pedibus: non desidero operam uestram. Sed
multo magis quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria
sunt, et quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem
circumdamus. Deus enim ita temperauit corpus atque distribuit ut membra
se mutuis adiutoriis indigerent.
Sed hoc propter nimiam prolixitatem in summam dictum abunde sufficiat,
nullum corporale animal in tantam mysteriorum significationem fuisse
formatum. Debuit enim consilio summo fieri quod uidebatur rationabili
animae coniungi. O summi opificis creatura mirabilis quae sic humani
corporis lineamenta disposuit ut si primi hominis non esset peccatis
grauantibus onerata, magnis muneribus non fuisset exuta. Qualia enim
meruit tunc libera habere quae nunc tot bona noscitur retinere damnata?
uerum ista caro, quamuis diuersis uitiis appetatur, multisque uulneribus
lacerata subiaceat, ipsa tamen est quae caeleste psalterium canit, quae
gloriosos martyres facit, quae conditorem suum uisitata promeruit, quae
ipsam quoque uitalem crucem sancti redemptoris accepit; merito iam
spiritalis futura creditur quando et hic mortalis tanto munere perfuncta
gloriatur. Sic enim ista magna quidem natura sed originali delicto
peccatis cotidianis obnoxia, ieiuniis, elemosinis, assiduisque orationibus
diuina se suffragatione componit, sic emundatis sordibus peccatorum,
lucidam praeparat mentem ut suum suscipere mereatur auctorem, fidei
templum quae se criminibus non concessit hospitio. Credo diuina
miseratione prouisum ut corpus subderet animae, animam sibi, totumque
salutariter ad Deum respiceret creatorem.
Peractis his quae dicenda fuerunt, congruum uidetur de animarum signis
indiciisque disserere, quia licet earum substantia una esse uideatur longe
tamen disparibus qualitatibus segregantur. Ac primum dicam quemadmodum
malorum hominum consuetudo moresque declarentur, quatenus quos interius
uidere non possumus, quibusdam indiciis extrinsecus approbemus.
Omnes igitur animae sine recta fide teterrimae sunt, ut philosophorum quae
non creatoris legem sed humanum potius sequuntur errorem, et quamuis
doctores uideantur esse moralium et se disciplinarum cotibus nitantur
abstergere, superstitionis tamen aerugines non declinant. Qualis enim
dementia est illum colere quo melior est et credere praestare posse qui
sibi non praeualet subuenire? nihil enim cuiquam prodest uitasse noxias
cupiditates, eneruatam non amasse luxuriam, deceptricem fugisse fallaciam,
alienum se a terrenis uitiis effecisse, quia necesse est laboret incassum
qui remuneratorem bonorum omnium sibi reddit infensum. Cuius enim
praeceptis oboediet, si latorem legis ignoret? graditur sine uia,
respicit sine lumine, cogitat sine sapore, currit ueloci gressu nec
reperit ad quod peruenire disponit.
Hi possunt ad praesens florere, sed fructum non probantur inferre,
quia gratia eorum non in radice uiguit sed in foliorum se tantum
ostentatione iactauit. Nam et illi in eadem parte sunt qui, etsi recte
credunt, foedis tamen sceleribus polluuntur; quoniam cum se grauibus
peccatis conectunt, a creatore dissoluunt. Tunc immortalis anima fit
mortua tenebris suis; incipit amare quod pereat, incipit odisse quod
uiuit, uirtutes odit, uitia semper affectat in lamentabili obscuritate
fuscata; rationem mundissimam non habet quia in gurgitem se peruersitatis
immersit; mox antiquo hoste captiua, ad uitia praeceps agitur et per
corporis illecebras sumit de eius obnoxietate uictorias. Est enim aegra
et peccati semper anxia; ipsa se condemnans quam nullus accusat, ut merito
mors uitalis ac uita mortalis talibus prouenisse dicatur. Hanc si
miserator ille respexerit oculumque mentis corporeis excessibus obcaecatum
fuerit illuminare dignatus, ad liberatricem paenitudinem trahit, euadendi
donat effectum quae pereundi primitus uidebatur habuisse desiderium. Tunc
felicior, cum fleuerit, tunc celsior, cum se prostrauerit; lacrimis
reparat quod gaudendo perdiderat, et quae ad hostem uoluptatibus inuitata
peruenit, ad salutarem Dominum prosperrime contristata festinat.
Sed quamuis eas non sit fas hominibus intueri, tamen euidentibus
indiciis suas qualitates aperiunt ut et illos possimus aduertere de quibus
aliquid non probamur audisse. Malis nubilus uultus est in qualibet gratia
corporali; maesti etiam cum laetantur, agunt unde paulo post paeniteant.
Deserti impetu uoluptatis suae, subito in tristitiam redeunt, oculi
interdum super quam necesse est commouentur. Iterumque cogitantes infixi
sunt, incerti, uagi, fluctuantes, ad omnia trepidi, de cunctorum uoluntate
suspensi, curis anxii, suspicionibus inquieti, aliena de se iudicia
sollicite perscrutantur quia dementer propria perdiderunt; quaerendo uitam
calamitatem infernae mortis incurrunt, et dum lucem temporalem auide
cupiunt, tenebras perpetuae noctis acquirunt. Relationes suas
inexplicatas saepe derelinquunt, saltu quodam ad aliud transferuntur, cum
nihil agant semper eos aestimes occupatos. Formidolose uiuunt etiam cum
nullius insecutione uexantur. Poena illis est conscientia sua et a se
omnia sustinent, cum ab aliis grauia nulla patiantur, eorum et ipse odor
acerbus est, nisi cum suauissimis inhalationibus superstites condiuntur.
Necesse est enim ut odore delectetur peregrino qui offenditur proprio.
Veniamus ad sanctae trinitati fideles animas quae praedicatam retinent
apostolicam disciplinam et in gloriosissima uoluntate constantes reuera
similitudinem supernae seruare probantur imaginis.
Sanctarum igitur animarum et in ista communi uita magna iam uirtus est.
Nam carnem expugnatricem humani generis per quietem debellant, uictrices
sui sunt dum studendo conscientiae uiuo corpori mortem delectantur
infligere. Vae autem carni quae hic superata non fuerit! nam quae in hac
conuersatione uincitur illic sine dubio coronatur.
Vir denique fixus, purus, innocuus, omnes laudat, se semper accusat,
et cum placeat uniuersis, sibi soli displicet. Nimia enim magnitudo est
suam intellegere paruitatem, nec praeualet hoc nosse, nisi cum iam
coeperint diuina patescere. Hi tantum expeditius ad superna uolant
quantum se onerosius in humana conuersatione castigant. Imperant corpori
quia famulantur auctori, et dum se exiguos cognoscunt, ad culmen magnae
perfectionis euadunt. Nullum laedere cupiunt, laesi semper ignoscunt;
caritatem et illis impendunt qui eos scelerato odio persequuntur.
Tales animae, Domino praestante, etiam noxiis spiritibus imperant, et
illi quos mundus patitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in
corpore positae fortiores sunt angelis malis, adhuc inditae carni iubent
potestatibus aeris; quorum temptationibus non cedunt, eis diuina uirtute
dominantur. Istae enim immortales proprie sunt dicendae, quas nulla
paenitudo discruciat nullus maeror affligit, quae sibi nequeunt reputare
quae probantur existere. Inopia ditescunt, carceribus laetae sunt, et
inter haec iure secunda illis oboediunt quia semper bonos sequuntur.
Contra persecutores fortiore semper eriguntur audacia, quando finis lucis
illis principium est bonorum, et in aeterna beatitudine recipiunt quod in
temporali conuersatione gesserunt.
Sic sanctorum animae adhuc in isto saeculo commorantes, dum longa sint
habitationis contrarietate districtae, tamen bonis angelis uidentur esse
conciues, etiam ex magna parte consortes. Moyses enim per maria terrenum
iter aperuit, aquarum domicilia siccis pedibus transmeauit, et tam magni
fluctus, quasi latere utroque constructi, in speciem rupis peregrina
soliditate riguerunt. Meruit helias ne plueret, obtinuit etiam ut se
desideratus imber effunderet, et unus homo beatis supplicationibus egit
quod generalitas, cum suspenderetur, impetrare non meruit. Istis enim qui
se caelesti conuersatione mundificant uirtus superna miseratione
conceditur quam homo propter originale uitium habere non potest cum
creatur. Per mundum transeuntes maiestati semper affixi sunt, quibus tam
assidue praestantur magnalia ut paene iure desinant esse miracula.
Heliseus discipuli sui oculos caelestem militiam non uidentes aperuit,
exercitus hostium caecitate percussit. Ademerunt nonnulli flammis
incendia, uitalem calorem frigidis cadaueribus reddiderunt. Leones
feroces ad sepeliendum corpus conuenire fecerunt et in uicem ratis homines
legimus uexisse crocodillos, liquorem conuerterunt in duritiam silicum,
latices iusserunt manare de siccitate saxorum, illaesis uestibus prunas
accepimus fuisse portatas; ambulare claudum, solem praeceperunt stare
celerrimum. Humano uerbo facta est naturae diuersitas, et in tantam
gratiam sunt recepti ut et ipsis potuisset famulari quod seruire mundus
mirabatur auctori.
Quid iam de imperio uocis dicamus, quando et uestis eorum tacta
effectum sospitatis attribuit et apostolici umbra corporis periculum
mortis exclusit? sic abundantia meritorum et per illud uidebatur sanare
quod constat substantiam non habere. Talis anima absolute sentitur, etiam
cum eius existentia non uidetur.
Hilaris illi semper uultus est et quietus, macie ualidus, pallore
decoratus, lacrimis assiduis laetus, promissa barba reuerendus, nullo
cultu mundissimus; sic per iustitiam mentis de rebus contrariis redduntur
homines pulchriores. Oculi laeti et honeste blandi, sermo ueriloquus,
bonorum pectorum penetrabilis, cupiens amorem Dei omnibus suadere quo
plenus est. Vox ipsa mediocris nec debilis uicino silentio nec robusta
clamore dilatata, asperitate non frangitur, accedentibus gaudiis non
mouetur; moribus uultuque unus est. Templum sanctum, domicilium uirtutum,
cuius ora se nequeunt immutare dum semper probantur studere constantiae.
Gradus quoque ipsius nec tardos conspicit nec ueloces, nullum propter
semetipsum uidet, nulli propter alterum parcit, suasor recti sine
arrogantia docens, cum humilitate liber, cum caritate districtus, ut tam
graue sit illum deserere quam inuitum est ab ipsa quoque uita discedere.
Amator salutiferi secreti ubi nulla libidine sauciatur, contentione nulla
succenditur, superbia non inflatur, inuidiam non habet fratrum, nulli
loquitur quod paeniteat, nil audit absurdum. Multa turba uitiorum sine
certamine uincitur quando solitudo grata suffragatur. Tunicam postremo
suam, quamuis more cutis una sit, suauissimis implet odoribus; fragrat,
quod diuitis indiae pigmenta transcendat. Agnoscitur in illis humanum
corpus habere aromata sua, scilicet dum nulla crapulatione distentum,
nidores non exudat acerrimos. Facile est aduertere quem superna potentia
dignatur inuisere. Nam et ipse quoque animus noster mox gaudet ad talem
et non admonitus intellegit quem caelesti inspiratione cognoscit.
Verum haec in sexu ualidiore non adeo miranda sunt. Quis autem digne
sufficiat uirginum ac uiduarum maximas explicare uirtutes quae sic ad
praecepta Dei sancto amore rapiuntur ut et magnae patientiae se uigore
discrucient et ad martyrii coronam uicta carnis infirmitate perueniant?
Locuti sumus multa de anima; diximus etiam de corpore nostro quae uisa
sunt. Tendamus nunc acies mentis in futuras retributiones. Conuenit enim
ut postquam se creatura cognouit, ad creatorem suum pura mente festinet.
Quaeritis forsitan post hoc saeculum animae nostrae quid agant qualesque
permaneant. Respondemus ut diuersa lectione collegimus. Mors est animae
corporisque facta resolutio, uitae huius absentia, carnis desideria uel
necessitates prorsus ignorans. Nam cum fuerimus hac luce imperio
creatoris exuti, simul corporis appetitiones et imbecillitates amittimus.
Non enim ulterius labore frangimur, non cibo reficimur, non ieiunii
diuturnitate quassamur, sed in animae nostrae natura iugiter
perseuerantes, nihil boni malique faciemus, sed usque ad tempus iudicii
aut de praeteritorum actuum prauitate maeremus aut de operationis nostrae
probitate laetamur. Tunc autem recipiemus factorum omnium plenissimum
fructum, quando uoce Domini aut repudiati fuerimus aut ad regnum
perennitatis admissi. Hanc igitur mortem in ista uita paene quietus
somnus imitatur quando saeculi istius desideria ambitumque deponit, et
quicquid hic agitur tranquillus animus sopore mentis ignorat.
Nam dum corpora sexus suos die resurrectionis in illa celeritate qua sunt
omnia creata receperint, quae erit calamitas miseris in aeternum cruciari
numquamque deficere? ita enim perpetuae poenae traditur ut infauste
semper existere comprobetur: dolor sine fine, poena sine requie, afflictio
sine spe, malum incommutabile. Sic enim uarietas uitiosa punitur ut eius
damnatio nullatenus immutetur. Miserrimi omnium et perdendo quod diligunt
et iugiter patiendo quod nolunt: aeuum sine dulci uita, mors sine
remediabili fine, ciuitas sine laetitia, patria exosa, amara domicilia,
coetus tristium, turba lugentium; et quod supra omnes confusiones deterius
est, illos ibi se cum torqueri posse cognoscunt quos decepti numina
crediderunt. In ipso tamen supplicio pro meritorum qualitate diuersitas
est; nam et distans beatitudo bonos continet et impios dispar poena
constringit. Aetas plane omnibus una atque perfecta futura est. Nam
quemadmodum ibi erit minor ubi non crescitur, aut quare senex ubi non
deficitur? mutabilitates istae ad interitum tendunt, unum est quodcumque
perpetuum est.
Ex hoc igitur quasi uasto flumine quidam uidetur riuulus altercationis
exire, si iugi poenae concedatur aeternitas, dum consumptio uix
substantiam permittat existere quam nullo se tempore permittit reparare.
Sed istud omnino superfluum est in causarum perennium ratione cogitare.
Nam et talis esse poena potest quae torqueat, non imminuat; et talis
substantia quae sensum doloris augeat, non defectum mortalitatis incurrat.
Ipsa denique anima nostra quantis hic cruciatibus afficitur, cum tamen non
soluatur! montes quoque nonnulli quam nimio torrentur incendio, et tamen
inter flammas suas stabiles perseuerant! salamandria incendio reficitur et
ignis calore reparatur. Vermiculi quidam aquis aestuantibus nutriuntur.
Sic istis dat uictum quod aliis minatur interitum. Quod si inter has
mortales materias talia nos exempla corroborant, quid de illa aeternitate
credendum est ubi mortalem non inuenit quem poena consumat? erit ergo
miseris conflagratio inextricabilis et aeterna combustio.
Bonorum autem dona quis dubitet esse perpetua, cum se cognoscunt
laetitiam percipere et ulterius tristitiam non timere, mereri gaudium quod
norunt esse continuum? illic animus sua prospera non pauescet sed
exultationem propriam semper retinet in aeternum cogitata prosperitas.
Aduertunt enim beatitudinem suam in summa esse securitate, cum se
intellegunt iam non posse peccare. Nulla ibi iam quatitur uarietate
nostra securitas; fixa mens non nutat, non fluctuat, non mouetur, et in
tanta pacis stabilitate defigitur ut nihil aliud praeter illam
contemplationem uel quaerere uel cogitare patiatur. Sic prouenit semper
quod libeat quando non erit quod paeniteat. Vacabimus ibi, si tamen
creatoris munere concedatur, non torpore desidiae resoluti, sed ad gratiam
perfectionis intenti. Sensus noster complebitur puritate mitissima;
tranquillum erit omne quod uolumus, sine cogitatione sapiemus, sine errore
sentiemus. Malum iam nec ab alio capietur nec extra uoluntatem
generabitur.
Habebimus hanc esuriem quae delectet, habebimus hanc assiduitatem quam
mens fastidire non possit, iugiter amando creatorem semperque eius gloriam
suauiter contuendo. Non ibi molesta taedia praegrauabunt, non uarietas
imbecilla confundet, quando talia sunt quibus afficimur ut nullum in eis
finem optare patiamur: quies operosa, opera quieta, animi indefecta
unitas. Tunc enim diuinae sapientiae agnitione complemur, nec rerum
ueracissimus intellectus disciplinis onerosis imbuitur sed inelaborato
mentis lumine declaratur. Ibi numerus quantus est notus efficitur, ibi
linearum discretio absolute conspicitur, ibi conuenientia musicae patet,
ibi astrorum motus uisuali cognitione certissimus est, ibi ueritas superna
uidendo nota est; Dei sapientiam contuebimur, qua maiestate singula
quaeque disponat. Ibi uidebimus quam irrite acatholicis lacerabatur
ecclesia. Ibi eam conspiciemus in uestitu deaurato astare a dextris
sponsi et regis sui. Ibi cognoscemus quanta fuerit sub sole uanitas
uanitantium. Ibi reuera cernemus quam salubriter monebamur Dominum Deum
tuum adorabis et illi soli seruies; cui omnia comparata uilissima sunt,
qui numquam aliter fuit, numquam aliter erit, cum quo esse nemo nisi
feliciter potest, sine quo esse nemo nisi infeliciter ualet. Sic dum
talis agnitio ab anima rationali et iam purgata reuoluitur, inueniri ab ea
non potest quod amplius expetatur.
Opinari quidem possumus spiritalis homo quarum causarum delectatione
saginetur, sed quis sit ille suauitatis modus, sicut legitur, nec mente
potest intellegi nec sermonibus explicari. Felices qui habent omnia quae
uolunt et nulla aduersitate quatiuntur. Ibi enim caro animaque aeterna
pace compositae nequeunt inter se sentire contraria, ibi erunt artus qui
spiritali consensu ornent, non concupiscentia carnali degenerent, ibi
denique caelesti sobrietate fulgebunt, non autem mundanis cogitationibus
ebriae polluentur. Domicilia plane eorum, ut putamus, in supernis erunt
et terras non appetent quarum usum necessarium non habebunt.
Quocirca non erit permixta, sicut in hoc mundo, habitatio, sed
sequestratim ab impiis electi magna locorum qualitate et regione
diuidentur. Ciuitas caelestis, mansio secura, patria totum continens quod
delectet; populus sine murmure, incolae quieti, homines humanarum rerum
indigentiam non habentes, ubi nullum auida molestat esuries, nullum
morbida aegritudo consumit. Nullus probatur liberam erubescere nuditatem
nec quemquam grauia frigora contristant, non aestus anhelum corpus exurit,
nullus reparatores appetit somnos ubi nemo cognoscitur esse lassatus.
Omnia blanda, omnia suauia, cuncta tranquilla, quando et ipse mundus
noxiam deponens intemperiem habebit saluberrimam perpetuis saeculis
unitatem.
Erit etiam illic dies continua et serenitas aeterna. Sol ibi quidem
nulla nube fuscatur sed omnia de auctoris gratia plus lucebunt. Ibi enim
beatis talis splendor mentis est et lumen intellegentiae ut ipsum, ut
dictum est, sicut in maiestate sua est, mereantur conspicere creatorem.
Quocirca libris ueterum rationabiliter commonemur quod pars illa emundata
atque meliorata diuino munere ueraciter speculetur auctorem, quae eius
nihilominus portat imaginem. Inde denique uidebimus unde credimus, et ex
ea parte illud summum, eximium, singulare contemplabimur unde utique
meliores sumus.
Globus iste solis cum hic serenus infulserit, quemadmodum animi nostri
sensa permulcet! lumen quoque terrenum, quanta nos implet gratia cum
uidetur! aspecti flores gratissima nos iucunditate reficiunt; terram
uiridem, mare caeruleum, aeris puritatem, stellas micantes eximiis nunc
delectationibus intuemur. Quod si magnam praestant dulcedinem, cum ad
obtutus nostros uenerint res creatae, quid illa maiestas tunc uisa
conferre creditur cui nihil simile reperitur?
Tunc perfecte cognoscemus quod modo salutariter credimus. Nec enim aliter
animaduertere merebimur, nisi nunc quae sunt uera fateamur; hoc est,
coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem
trinitatem, replentem omnia simul substantiali uirtute sua, unum triplex
trinumque simplicabile, parilitas in omnipotentia, aequalitas in caritate,
unitas in natura. Haec excellenter et singulariter simul iudicat iustitia
sua, simul parcit pietate sua, simul cooperatur uirtute sua. Potestas
incomprehensibilis, beatitudo mirabilis ex qua beantur quaecumque beata
sunt, uiuificantur quaecumque uiuentia sunt, continentur quaecumque
subsistunt; cuncta librans, simul cuncta discernens, quae ideo in
iudicando non labitur quoniam in cognoscendo non fallitur. Cum non
appareat, praesens bonis est, et cum nusquam desit, absens malis est.
Immobilis quia ubique tota est, incessabilis quia uoluntates suas semper
operatur. De toto se audit, de toto se uidet non ex aliqua parte, tamquam
de membro respiciens, sed omnia undique ita ut sunt perscrutabili uirtute
cognoscens. Dicitur etiam odorare, gustare, ambulare, sed haec propter
intellegentiam nostram humana consuetudine facere perhibetur, dum
inenarrabili potentia maiestatis suae longe aliter cuncta perficiat.
Virtus sancta, uniuersa creans atque disponens, regnat maiestate
propria et gloria sempiterna. Incomprehensibilis, inaestimabilis, et
aeterna potentia caelos mirabili suspensione consolidat, terras super mare
defigit, dat fontibus cursum, mari terminum ponit; serenus coruscat, pius
fulminat, ima summaque sapientiae suae lege moderatur, scilicet quia in
gubernatione ipsius consistunt omnia, non in suo posse derelicta.
Irascitur placidus, iudicat tranquillus, et sine mutabilitate eius
prouenit quod delinquentium reatus exciperet. Rerum humanarum ualde
miserator, conuersis statim parcens, peccantes expectando recorrigens, et
cum pati nil possit contrarium, magna tolerantia sustentat aduersum.
Quantulum est quod hic de illa ineffabilitate sentimus? ibi plene
cognoscemus quam subiecta sint in conspectu eius gloriae, quae miramur,
cui praebet ministerium angelica magnitudo, carissimo famulantur excelsi
principatus obsequio, in numerabiles potestates fideliter et constanter
oboediunt quem semper indiget quaeuis excellentia summitatis.
Quid iam de eius singulari potentia coniciamus, quando nec illud modo
comprehendere sufficimus quod ei parere posse minime dubitamus? tunc
liberati intellegemus cui dementes resistere temptabamus; ad quam
magnifica prouocati, quibus uidebamur sordibus occupari! illud in momento
uidere sufficeret quod nos in aeternum promittit ueritas intueri. Illic
conuincitur omnis prauitas quaestionum, illic male credita ueritatis
ipsius facie superantur. Sine fine regnum, sine nocte lux, sine uitiis
corpus, sine mortibus uita. Et cum omnia dirigantur ad aeternum, solum
ibi morietur exitium. Magnum est his perfrui sed multo melius quod inde
non probatur exiri. Vincunt uota qui uocantur ad praemia. Tunc uere
cognoscunt quam feliciter creati sint qui ad tam magna peruenerint.
O incomprehensibilis maiestas et pietas, nam inter operas rerum quibus
mundi ambitus opificis laude completur nihil egregius probatur existere
quam substantiae spiritales quae creatorem suum pura noscuntur mente
cogitare. Reliqua enim facta sunt ad intellegentium delectationem; haec
autem ad suam beatitudinem quae uenerantur auctorem.
Tempus est ut quaestionum uarietate dimissa dictorum copiosissimam
densitatem in quibusdam manipulis colligamus ut fideli calculo numerata
horreis memoriae compendiosa breuitate condantur.
Primo igitur ut retinetis, auditores prudentissimi, proprie dici hominis
animam etymologiae ipsius consonatione docuimus, sequestrantes ab ea
uocabula quae nominum similitudine audientes confundere potuerunt;
secundo, definitionem substantiae huius cum suis expositionibus, ut datum
constat, absoluimus; tertio, de substantiali eius qualitate decursum est;
quarto, monstrauimus quemadmodum anima formam habere non possit; quinto,
uirtutes morales relatae sunt quae contra uitia huius saeculi uelut
quaedam arma fortiter opponuntur; sexto, de uirtutibus animae naturalibus
non pauca professa sunt; septimo, de origine eius quae sunt lecta
narrauimus; octauo, sedem ipsius iudiciumque descripsimus; nono, de
corporis nostri positione tractatum est; decimo, anima infidelis cum suis
signis prout concessum uidetur ostensa est; undecimo lucidam mentem et
plenam diuinitatis pro captu nostrae possibilitatis attigimus; duodecimo,
de spe futuri saeculi nonnulla, Domino largiente, memorata sunt ut quam
immortalem credimus perennes distributiones habere nihilominus sentiamus.
Clausimus itaque nostrum munusculum numero duodenario, qui caelos signorum
diuersitate decorauit, qui annum menstruali uenustate composuit, qui
uentos principales terrenae indigentiae prouida dispositione concessit,
qui diei noctisque spatia horarum congrua quantitate diuisit ut merito et
animae dilucidationi haec supputatio adhiberetur quae tantarum rerum
naturalium dispositionibus consecratur.
Restat nunc, sapientissimi uiri qui floretis ingenio, ut, mole mundi
istius salutariter transilita, diuinae misericordiae nosmetipsos uelociter
offeramus per quam plenissime illuminatur cogitantis obtutus.
Intellegamus eum, diligamus ipsum, et tunc animas nostras uere
cognoscimus, si de illius largitate sapiamus. Ipse enim magister potens
atque perfectus est qui et uera dicat animae nostrae et quae dixerit, eam
faciat illuminata mente conspicere. In schola siquidem Christi cor
indocile non potest inueniri qui se ei tota mentis integritate tradiderit,
nec ignorare potest quod quaerit nec amittere quod pia remuneratione
susceperit. Fit ergo magna, pretiosa, diues anima, cum se ex proprio
pauperem esse cognoscit; potens, si humilitatem saluberrimam non declinet,
felicissima denique, si seruet in carne quae in aethere superbi angeli
probantur amisisse. Ad te enim, sancte Domine, nemo se erigendo peruenit
sed potius humiliatus ascendit. Cum altissimus sis, proximior redderis
supplicatione curuatis. Nostra tibi humilitas accepta est; amas quod
propter te non quaeris, desideras quod non indiges. Ipsa est enim uitae
nostrae mater, germana caritatis, aestuantis animae singulare praesidium,
contraria debellatrixque superbiae, et sicut illa per diabolum origo
criminum, ita ista per te noscitur fons esse uirtutum.
Hanc tu, Domine Christe, sic nobilitare uoluisti ut eam non solum
praecipere sed etiam suscipere dignareris. Subisti quippe in assumpta
hominis natura iudicium qui iudicaturus es mundum; caesus es flagellis qui
exaltas et humilias reges; pertulisti in faciem odiosos consputus quem
insatiabiliter uidere cupiunt angeli; felle potatus es qui humanum genus
sic habuisti dulce ut rerum Dominus naturam serui dignareris assumere;
patienter coronam spineam suscepisti qui comples orbem terrarum diuerso
flore praemiorum; condicionem subisti mortis qui uitam creaturis tribuisti
uniuersis; tantaque fuit in sancta incarnatione humilitas quanta est in
diuinitate incomprehensibilis maiestas.
Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio
remediabilis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat
uiuere quae solebat extinguere, non iniuria quoniam quae uitam omnium
suscepit merito ius peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in
honore, quando res quae pandebat inferos nunc perducit ad caelos. Vere
omnipotens qui et ipsas miserias fecisti potentes, nullus regum egentibus
tuis par est, nullae purpurae piscatorum tuorum retibus adaequantur,
quando illae in mundanas tempestates impellunt, haec ad litus aeternae
securitatis adducunt. Pauper de nobis, diues ex tuo. Factus es socius
mortalitatis nostrae ut nos participes redderes aeternitatis tuae.
Superbiam humilitate, aculeum leti morte prosternis. Nosti enim bona
facere per iniquos, conuertens ad adiutorium quod paratum est ad nocendum,
potentius esse diiudicans laesiones ad utilitatem conuertere quam causas
malorum radicitus amputare. Nam quomodo beneficiorum tuorum
cognoscerentur signa, si et aduersae partis non monstrarentur indicia?
Tu ergo, Domine iesu Christe, qui sic pro nobis flexus es ut homo fieri
dignareris, non in nobis patiaris perire quod decreuisti miseratus
assumere. Meritum nostrum indulgentia tua est; dona quod offeram, custodi
quod exigas ut uelis coronare quod praestas. Vince de nobis inuidam
potestatem quae sic decipit ut delectet, sic delectat ut perimat; hostis
dulcis, amicus amarus est. Nosti enim quam feraliter lubricus anguis
illabitur, squamis repentibus minutatim corpus omne sollicitat, et ne eius
intellegatur aduentus, fixum non habet impressa uaricatione uestigium.
Inuidit, pro dolor, tam magnis populis, cum duo essent, et adhuc
temporales persequitur quos impio ambitu fecit esse mortales. Se
intercipit quod alios decipit, et nullo fine corrigi meretur quia de
omnium deceptione damnandus est. Quapropter non possit iniquus ne
conualescat interitus, dominatum in nobis non exerceat qui numquam
praestiti sed uirtus tua nos possideat quae creauit. Doleat perisse quod
fecit, dum nos uiderit perire quos uoluit.
Domine, quia in nobis non est quod remunereris sed in te semper est
quod largiaris, eripe me a me et conserua me in te. Impugna quod feci et
uindica quod fecisti. Tunc ero meus, si fuero tuus. Via sine errore,
ueritas sine ambiguitate, uita sine fine, dona noxia odisse et profutura
diligere. In te ponam prospera, mihi applicem semper aduersa, quam nihil
sim sine te sapiam. Qualis uero te cum possim esse cognoscam. Intellegam
qui sum ut ad illud ualeam peruenire quod non sum. Nam sicut praeter te
existere non coepimus, ita et sine te esse proficui non ualemus. Omnia
uergunt nihilominus in ruinam quae a maiestatis tuae pietate fuerint
segregata. Te autem amare, saluari; formidare, gaudere; inuenire,
creuisse; amisisse, perire est. Tibi denique nobilius est seruire quam
mundi regna capessere, merito, quando ex seruis filii, ex impiis iusti, de
captiuis reddimur absoluti. Quapropter contra peccata nostra
misericordiae tuae munimen insurgat quae nominis sui testimonio miseris
datur; ut trina remunerati condicione sentiamus nobis propitiam
trinitatem. Petimus quia iubes, pulsamus quia praecipis, et sine fine
conferre mauis qui semper commones ut rogeris.
O altitudo pietatis, o clementiae incomprehensa profunditas, cum nemo
possit aliquid accipere si resistis, uim te precibus nostris pati posse
testaris; merito, quando a iudice petimus ut ad poenale iudicium non
uocemur et per legislatoris gratiam speramus eripi ne possimus a
promulgata constitutione damnari. Tibi, sancte rex, confidenter dicimus
dimitte peccata et concede non debita. Omnis te creatura operis tui
bonitate collaudat; debemus tibi quod existimus, obligamur etiam quod
cotidiano munere continemur. Gaudeamus et hinc quoque, gloriosissime
Domine, quod tua beneficia non irrite postulamus. Tempera, bone artifex,
organum corporis nostri ut harmoniae mentis possit aptari, nec sic
roboretur ut superbiat, nec sic languescat ut deficiat. Tu nosti quae
uere moderata sunt. Vasa tua sic reple prosperis ut capacitas non
praebeatur aduersis. Dominetur ratio, seruiat caro, quoniam a te solo
potest effici ne fragilitate corporis possis offendi.
Verum haec pro nostro modulo, non pro rerum ipsarum magnitudine dicta
sufficiant, quando et amplius quam expetebamur ediximus et alma lumina
ueracium litterarum breuiter talia cauteque docuerunt. Illi enim
potuerunt de his inoffense dicere qui purificati diuino munere probabili
se meruerunt conuersatione tractare.
V: De qualitate animae
VI: Formam animam non habere
VII: De uirtutibus eius moralibus
VIII: De uirtutibus eius naturalibus
IX: De origine animae
X: De sede animae
XI: De positione corporis
XII: De cognoscendis malis hominibus
XIII: De cognoscendis bonis hominibus
XIV: Quid agant animae post hanc uitam
XV: De futuro saeculo
XVI: de Deo
XVII: Recapitulatio
XVIII: Oratio