PANEGYRICVS
DE SEXTO CONSVLATV HONORII AVGVSTI.
Claudii Claudiani
PRAEFATIO
- Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
- --Pectore sopito reddit amica quies.
- Venator defessa toro cum membra reponit,
- --Mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
- 5
- Iudicibus lites, aurigae somnia currus
- --Vanaque nocturnis meta cavetur equis.
- Furto gaudet amans, permutat navita merces
- --Et vigil elapsas quaerit avarus opes
- Blandaque largitur frustra sitientibus aegris
- 10
- --Inriguus gelido pocula fonte sopor.
-
- Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
- --Artibus adsuetis sollicitare solet.
- Namque poli media stellantis in arce videbar
- --Ante pedes summi carmina ferre Iovis;
- 15
- Vtque favet somnus, plaudebant numina dictis
- --Et circumfusi sacra corona chori.
- Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
- --Hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.
- Quam laetum post bella Iovem susceperat aether
- 20
- --Phlegraeae referens praemia militiae!
-
- Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
- --Inrita nec falsum somnia misit ebur.
- En princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
- --En quales memini, turba verenda, deos
- 25
- Fingere nil maius potuit sopor, altaque vati
- --Conventum caelo praebuit aula parem.
-
PANEGYRICVS
-
- --Aurea Fortunae Reduci si templa priores
- Ob reditum vovere ducum, non dignius umquam
- Haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes,
- Quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi
- 5
- Maiestas: neque enim campus sollemnis et urna
- Luditur in morem, species nec dissona coetu
- Aut peregrina nitet simulati iuris imago.
- Indigenas habitus nativa palatia sumunt,
- Et, patriis plebem castris sociante Quirino,
- 10
- Mars Augusta sui renovat suffragia campi.
- Qualis erit terris, quem mons Euandrius offert
- Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
- --Quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni
- Semper inoffensum dederint successibus omen
- 15
- Sintque tropaea tuas semper comitata secures,
- Hic tamen ante omnes miro promittitur ortu,
- Vrbis et Augusti geminato numine felix.
- Namque velut stellas Babylonia cura salubres
- Optima tunc spondet mortalibus edere
- 20
- Caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur
- Cardine nec radios humili statione recondunt:
- Haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae,
- Imperii sidus propria cum sede locavit,
- Auget spes Italas; et certius omina surgunt
- 25
- Victrici concepta solo.
- --Cum pulcher Apollo
- Lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras,
- Nil tum Castaliae rivis communibus undae
- Dissimiles, vili nee discrepat arbore laurus,
- Antraque maesta silent inconsultique recessus.
- 30
- At si Phoebus adest et frenis grypha iugalem
- Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe,
- Tune silvae, tune antra loqui, tunc vivere fontes,
- Tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo
- Clarior et doctae spirant praesagia rupes.
- 35
- Ecce Palatino crevit reverentia monti
- Exultatque habitante deo potioraque Delphis
- Supplicibus late populis oracula pandit
- Atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
- --Non alium certe decuit rectoribus orbis
- 40
- Esse larem, nulloque magis se colle potestas
- Aestimat et summi sentit fastigia iuris.
- Attoliens apicem subiectis regia rostris
- Tot circum delubra videt tantisque deorum
- Cingitur excubiis! Iuvat infra recta Tonantis
- 45
- Cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas
- Caelatasque fores mediisque volantia signa
- Nubibus et densum stipantibus aethera templis
- Arvaque vestitis numerosa puppe columnis
- Consita subnixasque iugis inmanibus aedes,
- 50
- Naturam cumulante manu, spoliisque micantes
- Innumeros arcus. Acies stupet igne metalIi
- Et circumfuso trepidans obtunditur auro.
- --Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?
- Haec sunt, quae primis olim miratus in annis
- 55
- Patre pio monstrante puer. Nil optimus ille
- Divorum toro meruit felicius aevo
- Quam quod Romuleis victor sub moenibus egit
- Te consorte dies, cum se melioribus addens
- Exemplis civem gereret terrore remoto
- 60
- Alternos cum plebe iocos dilectaque passus
- Iurgia patriciasque domos privataque passim
- Visere deposito dignatus limina fastu.
- Publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis
- Inclinat populo regale modestia culmen.
- 65
- Teque rudem vitae, quamvis diademate necdum
- Cingebare comas, socium sumebat honorum
- Purpureo forum gremio, parvumque triumphis
- Imbuit et magnis docuit praeludere fatis.
- Te linguis variae gentes missique rogatum
- 70
- Foedera Persarum proceres cum patre sedentem
- Hac quondam videre domo positoque tiaram
- Summisere genu. Tecum praelarga vocavit
- Ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum
- Collecti trabeatus adit delubra senatus
- 75
- Romano puerum gaudens offerre favori,
- Vt novus imperio iam tunc adsuesceret heres.
- --Hinc tibi concreta radice tenacius haesit
- Et penitus totis inolevit Roma medullis,
- Dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue
- 80
- Tecum crevit amor. Nec te mutare reversum
- Evaluit propria nutritor Bosphorus arce.
- Et quotiens optare tibi quae moenia malles
- Adludens genitor regni pro parte dedisset,
- Divitis Aurorae solium sortemque paratam
- 85
- Sponte remittebas fratri: 'regat ille volentes
- Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum;
- Contingat mea Roma mihi.' Nec vota fefellit
- Eventus. Fortuna novum molita tyrannum
- Iam tibi quaerebat Latium belloque secundo
- 90
- Protinus Eoa velox accitus ab aula
- Suscippis Hesperiam patrio bis Marte receptam.
- Ipsa per Illyricas urbes Oriente relicto
- Ire Serena comes nullo deterrita casu,
- Materna te mente fovens Latioque futurum
- 95
- Rectorem generumque sibi seniore supernas
- Iam repetente plagas. Illo sub cardine rerum
- Sedula servatum per tot discrimina pignus
- Restituit sceptris patrui castrisque mariti.
- Certavit pietate domus, fidaeque reductum
- 100
- Coniugis officio Stilichonis cura recepit.
- --Felix ille parens, qui te securus Olympum
- Succedente petit! quam laetus ab aethere cernit
- Se factis crevisse tuis! Duo namque fuere
- Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas
- 105
- Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce
- Nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana
- Mente patrem. Thracum venientem finibus alter
- Hebri clausit aquis; alter praecepta vocantis
- Respuit auxiliisque ad proxima bella negatis
- 110
- Abiurata palam Libyae possederat arva:
- Quorum nunc meritam repetens non inmemor iram
- Suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.
- Ense Thyestiadae poenas exegit Orestes,
- Sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis
- 115
- Gloria, materno laudem cumm crimine pensat;
- Pavit Iuleos inviso sanguine manes
- Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit
- In luctum patriae civili strage parentans:
- At tibi causa patris rerum coniuncta saluti
- 120
- Bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis
- Reddita libertas orbi, vindicta parenti.
- --Sed mihi jam pridem captum Parnasia Maurum
- Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum
- Nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
- 125
- Adventus nunc sacra tui libet edere Musis
- Grataque patratis exordia sumere bellis.
- --Iam Pollentini tenuatus funere campi
- Concessaque sibi (rerum sic admonet usus)
- Luce, tot amissis sociis atque omnibus una
- 130
- Direptis opibus, Latio discedere iussus
- Hostis et inmensi revolutus culmine fati
- Turpe retexit iter. Qualis pitatica puppis,
- Quae cunctis infensa freeis scelerumque referta
- Divitiis multasque diu populata carinas
- 135
- Incidit in magnam bellatricemque triremim,
- Dum praedam de more putat; viduataque caesis
- Remigibus, scissis velorum debilis alis,
- Orba gubernaclis, antennis saucia fractis
- Ludibrium pelagi vento iactatur et unda,
- 140
- Vastato tandem poenas luitura profundo:
- Talis ab urbe minas retro flectebat inanes
- Italiam fugiens, et quae venientibus ante
- Prona fuit, jam difficilis, jam dura reversis.
- Clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos
- 145
- Quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes.
- --Vndosa tum forte domo vitreisque sub antris
- Rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas
- Volvebat pater Eridanus: quis bella maneret
- Exitus? imperiumne Iovi legesque placerent
- 150
- Et vitae Romana quies, an iura perosus
- Ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
- Talia dum secum movet anxius, advolat una
- Naiadum resoluta comam, complexaque patrem:
- 'En Alaricus' ait 'non qualem nuper ovantem
- 155
- Vidimus; exangues, genitor, mirabere vultus.
- Percensere manum tantaque ex genre iuvabit
- Relliquias numerasse breves. Iam desine maesta
- Fronte queri Nymphasque choris jam redde sorores'.
- --Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis
- 160
- Extulit, et totis lucem spargentia ripis
- Aurea roranti micuerunt cornua vultu.
- Non illi madidum vulgaris harundine crinem
- Velat honos; rami caput umbravere virentes
- Heliadum totisque fluunt electra capillis.
- 165
- Palla tegit latos umeros, curruque paterno
- Intextus Phaethon glaucos incendit amictus.
- Fultaque sub gremio caelatis nobilis astris
- Aetherium probat urna decus. Namque omnia luctus
- Argumenta sui Titan signavit Olympo:
- 170
- Mutatumque senem plumis et fronde sorores
- Et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;
- Stat gelidis Auriga plagis; vestigia fratris
- Germanae servant Hyades, Cygnique sodalis
- Lacteus extentas adspergit circulus alas;
- 175
- Stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans
- Clara Noti convexa rigat gladioque tremendum
- Gurgite sidereo subterluit Oriona.
- --Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes
- Deiecta cervice Getas; tunc talia fatur:
- 180
- 'Sicine mutatis properas, Alarice, reverti
- Consiliis? Italae sic te jam paenitet orae?
- Nec jam cornipedem Thybrino gramine pascis,
- Vt rebare tuum? Tuscis nec figis aratrum
- Collibus? 0 cunctis Erebi dignissime poenis,
- 185
- Tune Giganteis urbem temptare deorum
- Adgressus furiis? nec te meus, improbe, saltem
- Terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps
- In nostris efflavit aquis, dum flaremea caeli
- Flectere terrenis meditatur frena lacertis
- 190
- Mortalique diem sperat diffundere vultu?
- Crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis
- Adspirat Romae spoliis aut Solis habenis'.
- --Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes
- Magna voce ciet. Frondentibus umida ripis
- 195
- Colla levant: pulcher Ticinus et Addua visu
- Caerulus et velox Athesis tardusque meatu
- Mincius inque novem consurgens ora Timavus.
- Insultant omnes profugo pacataque laetum
- Invitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum,
- 200
- Iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos.
- --Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho
- Adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus
- Contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.
- Hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus
- 205
- Extremo mutare parat praesentia casu,
- Nil sibi periurum sensit prodesse furorem
- Converti nec rata loco, multisque suorum
- Diras pavit aves, inimicaque corpora volvens
- Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.
- 210
- --Oblatum Stilicho violato foedere Martem
- Omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo
- Iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
- Iamque opportunam motu strepuisse rebelli
- Gaudet perfidiam praebensque exempla labori
- 215
- Sustinet accensos aestivo pulvere soles.
- Ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis
- Instruit arma locis et, qua vocat usus, ab omni
- Parte venit. Fesso si deficit agmine miles,
- Vtitur auxiliis damni securus, et astu
- 220
- Debilitat saevum cognatis viribus Histrum
- Et duplici lucro committens proelia vertit
- In se barbariem nobis utrimque cadentem.
- Ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset,
- Ni calor incauti male festinatus Alani
- 225
- Dispositum turbasset opus; prope captus anhelum
- Verbere cogis equum, nec te vitasse dolemus.
- I potius genti reliquus tantisque superstes
- Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum.
- --Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox
- 230
- Deicit: occulto temptabat tramite montes,
- Si qua per scopulos subitas exquirere posset
- In Raetos Gallosque vias. Sed fortior obstat
- Cura ducis. Quis enim divinum fallere pectus
- Possit et excubiis vigilantia lumina regni?
- 235
- Cuius consilium non umquam repperit hostis
- Nec potuit texisse suum. Secreta Getarum
- Nosse prior celerique dolis occurrere sensu.
- --Omnibus exclusus coeptis consedit in uno
- Colle tremens; frondesque licet depastus amaras
- 240
- Arboreo figat sonipes in cortice morsus
- Et taetris collecta cibis annique vapore
- Saeviat aucta lues et miles probra superbus
- Ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
- Non tamen aut morbi tabes aut omne periclum
- 245
- Docta subire fames aut praedae luctus ademptae
- Aut pudor aut dictis movere procacibus irae,
- Vt male temptato totiens se credere campo
- Comminus auderet. Nulla est victoria maior,
- Quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
- 250
- Iamque frequens rarum decerpere transfuga robur
- Coeperat inque dies numerus decrescere castris,
- Nec jam deditio paucis occulta parari,
- Sed cunei totaeque palam discedere turmae.
- Consequitur vanoque fremens clamore retentat
- 255
- Cumque suis jam bella gerit; mox nomina supplex
- Cum fletu precibusque ciet veterumque laborum
- Admonet et frustra iugulum parcentibus offert,
- Defixoque malis animo sua membra suasque
- Cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans
- 260
- Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces
- Tinnitu conatur apes, quae sponte relictis
- Descivere favis, sonituque exhaustus inani
- Raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae
- Perfida deplorat vacuis examina ceris.
- 265
- --Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit
- Frena dolor, notas oculis umentibus Alpes
- Adspicit et nimium diversi stamine fati
- Praesentes reditus fortunatosque revolvit
- Ingressus: solo peragens tum murmure bellum
- 270
- Protento leviter flangebat moenia conto
- Inridens scopulos; nunc desolatus et expes
- Debita pulsato reddit spectacula monti.
- Tunc sic Ausonium respectans aethera fatur:
-
- 'Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris
- 275
- Auguriis calcata mihi, satiare nocentum
- Cladibus et tandem nostris inflectere poenis!
- En ego, qui toto sublimior orbe ferebar
- Ante tuum felix aditum, ceu legibus exul
- Addictusque reus flatu propiore sequentum
- Terga premor. Quae prima miser, quae funera dictis
- 281
- Posteriora querar? Non me Pollentia tanrum
- Nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati
- Sots tulerit Martisque vices. Non funditus armis
- Concideram; stipatus adhuc equitumque catervis
- 285
- Integer ad montes reliquo cum robore cessi,
- Quos Appenninum perhibent. Hunc esse ferebat
- Incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum
- Finibus ab Ligurum populos complectitur omnes
- Italiae geminumque latus stringentia 1onge
- 290
- Vtraque perpetuo discriminat aequora tractu.
- Haec ego continuum si per iuga tendere cursum,
- Vt prior iratae fuerat sententia menti,
- Iam desperata voluissem luce, quid ultra?
- Omnibus oppeterem fama maiore perustis!
- 295
- Et certe moriens propius re, Roma, viderem,
- Ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto
- Victori damnosa foret. -- Sed pignora nobis
- Romanus carasque nurus praedamque tenebat. --
- Hoc magis exertum raperem succinctior agmen.
- 300
- --'Heu quibus insidiis, qua me circumdedit arte
- Fatalis semper Stilicho! Dum parcere fingit,
- Rettulit hostiles animos bellumque remenso
- Evaluit transferre Pado. Pro foedera saevo
- Deteriora iugo! tunc vis extincta Getarum;
- 305
- Tunc mihi, tunc letum pepigi. Violentior armis
- Omnibus expugnat nostram clementia gentem,
- Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim
- Fraudibus ipse meis. Quis jam solacia fesso
- Consiliumve dabit? Socius suspectior hoste.
- 310
- --'Atque utinam cunctos licuisset perdere bello!
- Nam quisquis duro cecidit certamine, numquam
- Desinit esse meus. Melius mucrone perirent,
- Auferretque mihi luctu leviore sodales
- Victa manus quam laesa fides. Nullusne clientum
- 315
- Permanet? offensi comites, odere propinqui.
- Quid moror invisam lucem? qua sede recondam
- Naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram,
- In quibus hand umquam Stilicho nimiumque potentis
- 319
- Italiae nomen nostras circumsonet aures?'
- --Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit
- Expertas horrens aquilas; comitatur euntem
- Pallor et atra Fames et saucia lividus ora
- Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
- Lustralem tum rite facem, cui lumen odorum
- 325
- Sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat,
- Circum membra rotat doctus purganda sacerdos
- Rore pio spargens, et dira fugantibus herbis
- Numina purificumque Iovem Triviatoque precatus
- Trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum
- 330
- Secum rapturas cantata piacula taedas.
- --Acrior interea visendi principis ardor
- Accendit cam plebe partes et saepe negatum
- Flagitat adventum; nec tali publica vota
- Consensu tradunt atavi caluisse per urbem,
- 335
- Dacica bellipotens cum fregerat Vlpius arma
- Atque indignantes in jura redegerat Arctos,
- Cam fasces cinxere Hypanin mirataque leges
- Romanum stupuit Maeotia terra tribunal.
- Nec tantis patriae studiis ad templa vocatus,
- Clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam
- 341
- Exult Hesperiam paribus Fortuna periclis.
- Laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
- Decidit; hunc dorso trepidum ffumante ferebat
- Ambustus sonipes; hic tabescente solutus
- 345
- Subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis
- Canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
- Tum contenta polo mortalis nescia teli
- Pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu
- Armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis
- 350
- Obsequium Marci mores potuere mereri.
- Nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,
- Deficeret si nostra manus; sed providus aether
- Noluit humano titulos auferre labori,
- Ne tibi jam, princeps, soceri sudore paratam,
- 355
- Quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.
- --Iam totiens missi proceres responsa morandi
- Rettulerant, donec differri longius urbis
- Communes non passa preces penetralibus altis
- Prosiluit vultusque palam confessa coruscos
- 360
- Impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:
- --'Dissimulata diu tristes in amore repulsas
- Vestra parens, Auguste, queror. Quonam usque tenebit
- Praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua
- Lace frui, spatiis discernens gaudia parvis,
- 365
- Torquebit Rubicon vicino numine Thybrim?
- Nonne semel sprevisse satis, cam reddita bellis
- Africa venturi lusit spe principis urbem
- Nec duras tantis precibus permovimus aures?
- Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,
- 370
- Electi candoris equos et numinis arcum
- Iam molita tui, per quem radiante decorus
- Ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam
- Defensam titulo Libyam testata perenni.
- Iamque parabantur pompae simulacra futurae
- 375
- Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo
- Classis ut auratum sulcaret remige fluctum,
- Vt Massyla tuos anteirent oppida currus
- Palladiaque comas innexus harundine Triton
- Edomitis veheretur aquis et in aere trementem
- 380
- Succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes.
- Ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam.
- Praeberet fera colla iugo, vi captus et armis,
- Non Bocchi Syllaeque dolls.
- --'Sed prima remitto.
- Num praesens etiam Getici me laurea belli
- 385
- Declinare potest? sedesve capacior alia
- Tantae laudis erit? Tua te benefacta morantem
- Conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus
- Quod servavit amat. Iam flavescentia centum
- Messibus aestivae detondent Gargara falces,
- 390
- Spectatosque iterum nulli celebrantia ludos
- Circumvexa rapit centenus saecula consul:
- His annis, qui lustra mihi bis dena recensent,
- Nostra ter Augustos intra pomeria vidi,
- Temporibus variis; eadem sed causa tropaei
- 395
- Civilis dissensus erat. Venere superbi,
- Scilicet ut Latio respersos sanguine currus
- Adspicerem! Quisquamne piae laetanda parenti
- Natorum lamenta putet? periere tyranni,
- Sed nobis periere tamen. Cum Gallica vulgo
- 400
- Proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar.
- Namque inter socias acies cognataque signa
- Vt vinci miserum, numquam vicisse decorum.
- Restituat priscum per te jam gloria morem
- Verior, et fructum sincerae laudis ab hoste
- 405
- Desuetum jam redde mihi iustisque furoris
- Externi spoliis sontes absolve triumphos.
- --`Quem, precor, ad finera laribus seiuncta potestas
- Exulat imperiumque suis a sedibus errat?
- Cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen
- 410
- Neglecto squalent senio? nec creditur orbis
- Illinc posse regi? Medium non deserit umquam
- Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
- Segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,
- Qui nostram coluere domum? leviusve timebant
- 415
- Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus
- Hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?
- Hic illi mansere viri, quas mutua virtus
- Legit et in nomen Romanis rebus adoptans
- Iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
- 420
- Hic proles atavum deducens Aelia Nervam
- Tranquillique Pii bellgrotesque Severi.
- Hunc civis dignare chorum conspectaque dudum
- Ora refer, pompam recolens ut mente priorem,
- 424
- Quem tenero patris comitem susceperat aevo,
- Nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret.'
- --Orantem medio princeps sermone refovit:
- 'Numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis,
- O dea, nec legum fas est occurrere matri.
- Sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis
- 430
- Incusare tuos) patriae mandata vocantis
- Sprevimus: advectae misso Stilichone curules,
- Vt nostras tibi, Roma, vices pro principe consul
- Impleret generoque socer. Vidistis in illo
- Me quoque; sic credit pietas non sanguine solo,
- 435
- Sed claris potius factis experta parentem.
- Cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis
- Quae pro me mundoqne gerit; sed ab omnibus unum,
- Si fama necdum patuit, te, Roma, docebo
- Subiectum nostris oculis et cuius agendi
- 440
- Spectator vel causa fui.
- --'Populator Achivae
- Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens
- Et ruptas animis spirans inmanibus Alpes
- Iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris
- Tutior auxilio brumae (quo gentibus illis
- 445
- Sidere consueti favet inclementia caeli)
- Meque minabatur calcato obsidere vallo
- Spem vano terrore fovens, si forte, remotis
- Praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem
- Condicione fidem; nec me timor impulit ullus
- 450
- Et duce venturo fretum memoremque tuorum,
- Roma, ducum, quibus hand umquam vel morte parata
- Foedus lucis amor pepigit dispendia famae.
- Nox erat et late stellarurn more videbam
- Barbaricos ardere focos; iam classica primos
- 455
- Excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto
- Adventat Stilicho. Medius sed clauserat hostis
- Inter me socerumque viam pontemque tenebat,
- Addua quo scissas spumosior incitat undas.
- Quid faceret? differret iter? Discrimina nullas
- Nostra dabant adeunda moras. Perrumperet agmen?
- 461
- Sed paucis comitatus erat; nam plurima retro,
- Dum nobis properat succurrere, liquerat arma
- Extera vel nostras acies. Hoc ille locatus
- Ancipiti, longum socias tardumque putarit
- 465
- Expectasse manus et nostra pericula tendit
- Posthabitis pulsare suis mediumque per hostem
- Flammatus virtute pia propriaeque salutis
- Inmemor et stricto prosternens obvia ferro
- Barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
- 470
- --'Nunc tibi Tydiden attollant carmina vatum,
- Quod iuncto fidens Ithaco pateracta Dolonis
- Indicio dapibusque simul religataque somno
- Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi
- Graiaque rettulerit captos ad castra jugales,
- 475
- Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis,
- Impetus excessit Zephyros candorque pruinas.
- Ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis
- Ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus
- Et Diomedeis tantum praeclarior ausis,
- 480
- Quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!
- Adde quod et ripis steterat munitior hostis
- Et cui nec vigilem fas est componere Rhesum:
- Thrax erat, hic Thracum domitor. Non tela retardant,
- Obice non haesit fluvii. Sic ille minacem
- 485
- Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens
- Traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem,
- Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus
- Porsennam respexit aquis. Celer Addua nostro
- Sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis
- 490
- Ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.
- --'Exere nunc doctos tantum certamine laudis,
- Roma, choros et, quanta tuis facundia poller
- Ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem.'
- --Dixit et antiquae muros egressa Ravennae
- 495
- Signa movet; iamque ora Padi portusque relinquit
- Flumineos, certis ubi legibus advena Nereus
- Aestuat et pronas puppes nunc amne retuso,
- Nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu
- Deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.
- 500
- Laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto,
- Despiciturque vagus praerupta valle Metaurus,
- Qua mons arte patens vivo se perforat arcu
- Admisitque viam sectae per viscera rupis,
- Exuperans delubra Iovis saxoque minantes
- 505
- Appenninigenis cultas pastoribus aras.
- Quin et Clitumni sacras victoribus undas,
- Candida quae Latiis praebent armenta triumphis,
- Visere cura fuit; nec te miracula fontis
- Praetereunt, tacito passu quem si quis adiret,
- 510
- Lentus erat; si voce gradum maiore citasset,
- Commixtis fervebat aquis; cumque omnibus una
- Sit natura vadis, similes ut corporis undas
- Ostendant, haec sola novam iactantia sortem
- Humanos properant imitari flumina mores.
- 515
- Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum
- Regali calcatur equo, rarique coloris
- Non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:
- Ilice sub densa silvis artatus opacis
- Inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
- 520
- Inde salutato libatis Thybride lymphis
- Excipiunt arcus operosaque semita vastis
- Molibus et quidquid tantum praemittitur urbi.
- --Ac velut officiis trepidantibus ora puellae
- Spe propiore tori mater sollertior ornat
- 525
- Adveniente proco vestesque et cingula comit
- Saepe manu viridique angustat iaspide pectus
- Substringitque comam gemmis et colla monili
- Circuit et bacis onerat candentibus aures:
- Sic oculis placitum tuis insignior auctis
- 530
- Collibus et nora major se Roma ridendum
- Obtulit. Addebant pulchrum nova moenia vultum
- Audito perrecta recens rumore Getarum,
- Profecitque opifex decori timor, et vice mira,
- Quam pax intulerat, bello discussa senectus
- 535
- Erexit subitas turres cunetosque coegit
- Septem continuo colles iuvenescere muro.
- Ipse favens votis solitoque decentior aer,
- Quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre,
- Prineipis et solis radiis detersa removit
- 540
- Nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes
- Ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,
- Vt tibi servatum scirent convexa serenum.
- --Omne Palatino quod pons a colle recedit
- Mulvius et quantum licuit consurgere tectis,
- 545
- Vna replet turbae facies: undare videres
- Ima viris, altas effulgere matribus aedes.
- Exultant iuvenes aequaevi principis annis;
- Temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
- Gratantur durasse diem moderataque laudant
- 550
- Tempora, quod clemens aditu, quod peetore solus
- Romanos vetuit currum praecedere patres:
- Cume tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,,
- Atque Augusta soror fratri praeberet ovanti
- Militis obsequium; sic illum dura parentis
- 555
- Instituit pietas in se vel pignora parci
- Quique neget nato, procerum quod praestat honori.
- Haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas
- Idque inter veteris speciem praesentis et aulae
- Iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.
- 560
- --Conspicuas tam flore genas, diademate crinem
- Membraque gemmato trabeae viridantia cinctu
- Et fortes umeros et certatura Lyaeo
- Inter Erythraeas surgentia colla smaragdos
- Mirari sine fine nurus; ignaraque virgo,
- 565
- Cui simplex calet ore pudor, per singula cernens
- Nutricem consultat anum: quid fixa draconum
- Ora velint? ventis fluitent an vera minentur
- Sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
- Vt chalybe indutos equites et in aere latentes
- 570
- Vidit cornipedes: 'quanam de genre' rogabat
- 'Ferrati venere viri? quae terra metallo
- Nascentes informat equos? num Lemnius auctor
- Indidit hinnitum ferro simulacraque belli
- Viva dedit?' Gaudet metuens et pollice monstrat,
- 575
- Quod picturatas galeae Iunonia cristas
- Ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos
- Rubra sub aurato crispentur serica dorso.
- --Tune tibi magnorum mercem Fortuna laborum
- Persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem
- 580
- Vrbe triumphantem generum florente iuventa
- Conspiceres illumque diem sub corde referres,
- Quo tibi confusa dubiis formidine rebus
- Infantem genitor moriens commisit alendum.
- Virtutes variae fructus sensere receptos;
- 585
- Depositum servasse, fides; constantia, parvum
- Praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum.
- Hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites
- Evocat et solio fultus genitoris eburno
- Gestarum patribus causas ex ordine rerum
- 590
- Eventusque refert veterumque exempla secutus
- Digerit imperii sub iudice facta senatu.
- Nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;
- Fucati sermonis opem mens conscia laudis
- Abnuit. Agnoscunt proceres; habituque Gabino
- 595
- Principis et ducibus circumstipata togatis
- Iure paludatae iam curia militat aulae.
- Adfuit ipsa suis ales Victoria templis
- Romanae tutela togae: quae divite penna
- Patricii reverenda fovet sacraria coetus
- 600
- Castrorumque eadem comes indefessa tuorum
- Nunc tandem fruitur votis atque omne futurum
- Te Romae seseque tibi promittit in aevum.
- --Hinc te jam patriis latibus via nomine vero
- Sacra refert. Flagrat studiis concordia vulgi,
- 605
- Quam non inlecebris dispersi colligis auri;
- Nec tibi venales captant aeraria plausus
- Corruptura fidem: meritis offertur inemptus
- Pura mente favor. Nam munere carior omni
- Obstringit sua quemque salus. Procul ambitus erret!
- 610
- Non quaerit pretium, vitam qui debet amori.
- --O quantum populo secreti numinis addit
- Imperii praesens genius! quantamque rependit
- Maiestas alterna vicem, cum regia circi
- Conexum gradibus veneratur purpura vulgus,
- 615
- Adsensuque cavae sublatus in aethera vallis
- Plebis adoratae reboat fragor, unaque totis
- Intonat Augustum septenis arcibus Echo!
- Nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis
- Cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae
- 620
- Diffundit Libycos aliena valle cruores.
- Haec et belligeros exercuit area lusus,
- Armatos haec saepe choros, certaque vagandi
- Textas lege fugas inconfusosque recursus
- Et pulchras errorum artes iucundaque Martis
- 625
- Cernimus. Insonuit cum verbere signa magister,
- Mutatos edunt pariter tot pectora motus
- In latus adlisis clipeis aut rursus in altum
- Vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum
- Murmur, et umbonum pulsu modulante resultans
- 630
- Ferreus alterno concentus clauditur ense.
- Vna omnis summissa phalanx tantaeque salutant
- Te, princeps, galeae. Partiris inde catervis
- In varios docto discurritur ordine gyros,
- Quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci
- 635
- Flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.
- Discreto revoluta gradu torquentur in orbes
- Agmina, perpetuisque imnoto cardine claustris
- Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae
- Armorum innocuos paci largitur honores.
- 640
- --Iamque novum fastis aperit felicibus annum
- Ore coronatus gemino; iam Thybris in uno
- Et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.
- Consule laetatur post plurima saecula viso
- Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules
- 645
- Auditas quondam proavis, desuetaque cingit
- Regius auratis fora fascibus Vlpia lictor,
- Et sextas Getica praevelans fronde secures
- Colla triumphati proculcat Honorius Histri.
- Exeat in populos cunctis inlustrior annus,
- 650
- Natus fonte suo, quem non aliena per arva
- Induit hospes bonos, cuius cunabula fovit
- Curia, quem primi tandem videre Quirites,
- Quem domitis auspex peperit Victoria bellis!
- Hunc et privati titulis famulantibus anni
- 655
- Et, quos armipotens genitor retroque priores
- Diversis gessere locis, ceu numen adorent;
- Hunc et quinque tui vel, quos habiturus in urbe
- Post alios, Auguste, colant. Licet unus in omues
- Consul eas, magno sextus tamen iste superbit
- 660
- Nomine: praeteritis melior, venientibus auctor.
-