It's about Christians and martyrs . . .

haec persultanti celsum subito ante tribunal offertur senior nexibus inplicitus. stipati circum iuvenes clamore ferebant ipsum Christicolis esse caput populis: si foret extinctum propere caput, omnia vulgi pectora Romanis sponte sacranda deis. insolitum leti poscunt genus et nova poenae inventa, exemplo quo trepident alii. ille supinata residens cervice: "quis," inquit, "dicitur?" adfirmant dici Hippolytum. "ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales, intereatque feris dilaceratus equis." vix haec ille, duo cogunt animalia freni ignara insueto subdere colla iugo, non stabulis blandive manu palpata magistri imperiumque equitis ante subacta pati, sed campestre vago nuper pecus e grege captum, quod pavor indomito corde ferinus agit. iamque reluctantes sociarant vincula bigas, oraque discordi foedere nexuerant. temonis vice funis inest, qui terga duorum dividit et medius tangit utrumque latus, deque iugo in longum se post vestigia retro protendens trahitur, transit et ima pedum. huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo cornipedum refugas orbita trita vias, crura viri innectit laqueus nodoque tenaci adstringit plantas cumque rudente ligat. postquam conposito satis instruxere paratu martyris ad poenam verbera, vincla, feras, instigant subitis clamoribus atque flagellis, iliaque infestis perfodiunt stimulis. ultima vox audita senis venerabilis haec est: "hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam."