Cicero, In Catilinam 2.2-3.6

Ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stultitiam non putarent, quam multos qui etiam defenderent, quam multos qui propter improbitatem faverent? Ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae verum etiam vitae periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus etiam tum re probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum palam pugnare possetis cum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit. Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit quem amare in praetexta coeperat, Publicium et Minucium quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis! Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. Hos quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos qui exercitum deseruerunt pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis quod quid cogitent me scire sentiunt neque tamen permoventur. Video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.