introduction to book 3

Liber tertius

3.1.1
commentary on 3.1.1

veni Carthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et viam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium, non quia plenus eis eram, sed quo inanior, fastidiosior. et ideo non bene valebat anima mea et ulcerosa proiciebat se foras, miserabiliter scalpi avida contactu sensibilium. sed si non haberent animam, non utique amarentur. amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer. venam igitur amicitiae coinquinabam sordibus concupiscentiae candoremque eius obnubilabam de tartaro libidinis, et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate. rui etiam in amorem, quo cupiebam capi. deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam et quam bonus aspersisti, quia et amatus sum, et perveni occulte ad vinculum fruendi, et conligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer virgis ferreis ardentibus zeli et suspicionum et timorum et irarum atque rixarum.

3.2.2
commentary on 3.2.2

rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. quid est quod ibi homo vult dolere cum spectat luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati vult ex eis dolorem spectator et dolor ipse est voluptas eius. quid est nisi mirabilis insania? nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subveniendum provocatur auditor sed tantum ad dolendum invitatur, et actori earum imaginum amplius favet cum amplius dolet. et si calamitates illae hominum, vel antiquae vel falsae, sic agantur ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens lacrimat.

3.2.3
commentary on 3.2.3

ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere vult. an cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? et hoc de illa vena amicitiae est. sed quo vadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus immanes taetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et vertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando, sed cave immunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superexaltato in omnia saecula, cave immunditiam. neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi. cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar, et utrumque delectabat tamen. nunc vero magis misereor gaudentem in flagitio quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe verior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi approbatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret qui germanitus misericors est. si enim est malivola benivolentia, quod fieri non potest, potest et ille qui veraciter sinceriterque miseretur cupere esse miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor approbandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas, longe alteque purius quam nos et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. et ad haec quis idoneus?

3.2.4
commentary on 3.2.4

at ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria ea magis placebat actio histrionis meque alliciebat vehementius qua mihi lacrimae excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer (non enim amabam talia perpeti qualia spectare), sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer. quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. talis vita mea numquid vita erat, deus meus?

3.3.5
commentary on 3.3.5

et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. in quantas iniquitates distabui et sacrilega curiositate secutus sum, ut deserentem te deduceret me ad ima infida et circumventoria obsequia daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala! et in omnibus flagellabas me. ausus sum etiam in celebritate sollemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae, concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis. unde me verberasti gravibus poenis, sed nihil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum praefidenti collo ad longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas, amans fugitivam libertatem.

3.3.6
commentary on 3.3.6

habebant et illa studia quae honesta vocabantur ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. et maior etiam eram in schola rhetoris, et gaudebam superbe et tumebam typho, quamquam longe sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus quas faciebant eversores (hoc enim nomen scaevum et diabolicum velut insigne urbanitatis est), inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram. et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam proturbarent gratis inludendo atque inde pascendo malivolas laetitias suas. nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. quid itaque verius quam eversores vocarentur, eversi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo ipso quod alios inridere amant et fallere.

3.4.7
commentary on 3.4.7

inter hos ego inbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae. et usitato iam discendi ordine perveneram in librum cuiusdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam et vocatur `Hortensius'. ille vero liber mutavit affectum meum, et ad te ipsum, domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. viluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili, et surgere coeperam ut ad te redirem. non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undevicensimum iam defuncto patre ante biennium, non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum, neque mihi locutio sed quod loquebatur persuaserat.

3.4.8
commentary on 3.4.8

quomodo ardebam, deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te, et nesciebam quid ageres mecum! apud te est enim sapientia. amor autem sapientiae nomen graecum habet philosophiam, quo me accendebant illae litterae. sunt qui seducant per philosophiam magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos, et prope omnes qui ex illis et supra temporibus tales erant notantur in eo libro et demonstrantur, et manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus tui per servum tuum bonum et pium: `videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.' et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam quaecumque esset sapientiam ut diligerem et quarererem et adsequerer et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo et accendebar et ardebam, et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi, quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, domine, hoc nomen salvatoris mei, filii tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat, et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum et expolitum et veridicum, non me totum rapiebat.

3.5.9
commentary on 3.5.9

itaque institui animum intendere in scripturas sanctas et videre quales essent. et ecce video rem non compertam superbis neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam et velatam mysteriis. et non eram ego talis ut intrare in eam possem aut inclinare cervicem ad eius gressus. non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum attendi ad illam scripturam, sed visa est mihi indigna quam tullianae dignitati compararem. tumor enim meus refugiebat modum eius et acies mea non penetrabat interiora eius. verum autem illa erat quae cresceret cum parvulis, sed ego dedignabar esse parvulus et turgidus fastu mihi grandis videbar.

3.6.10
commentary on 3.6.10

itaque incidi in homines superbe delirantes, carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli et viscum confectum commixtione syllabarum nominis tui et domini Iesu Christi et paracleti consolatoris nostri spiritus sancti. haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; ceterum cor inane veri. et dicebant, `veritas et veritas,' et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis, sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere veritas es, sed etiam de istis elementis huius mundi, creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. o veritas, veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola et libris multis et ingentibus! et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te inferebatur pro te sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. priora enim spiritalia opera tua quam ista corporea, quamvis lucida et caelestia. at ego nec priora illa, sed te ipsam, te veritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio, esuriebam et sitiebam. et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus iam melius erat amare istum solem saltem istis oculis verum quam illa falsa animo decepto per oculos. et tamen, quia te putabam, manducabam, non avide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es (neque enim tu eras illa figmenta inania) nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. cibus in somnis simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim. at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es, quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista quae videmus visu carneo, sive caelestia sive terrestria, cum pecudibus et volatilibus. videmus haec, et certiora sunt quam cum imaginamur ea. et rursus certius imaginamur ea quam ex eis suspicamur alia grandiora et infinita, quae omnino nulla sunt. qualibus ego tunc pascebar inanibus, et non pascebar. at tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quae videmus quamquam in caelo, nec ea quae non videmus ibi, quia tu ista condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. quanto ergo longe es a phantasmatis illis meis, phantasmatis corporum quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum quae sunt, et eis certiora corpora, quae tamen non es. sed nec anima es, quae vita est corporum (ideo melior vita corporum certiorque quam corpora), sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutaris, vita animae meae.

3.6.11
commentary on 3.6.11

ubi ergo mihi tunc eras et quam longe? et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum quos de siliquis pascebam. quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae quam illa decipula! nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe quam quinque elementa varie fucata propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero; volantem autem Medeam etsi cantabam, non adserebam, etsi cantari audiebam, non credebam. illa autem credidi -- vae, vae! quibus gradibus deductus in profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare voluisti beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. tu autem eras interior intimo meo et superior summo meo. offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus et dicentem, `panes occultos libenter edite, et aquam dulcem furtivam bibite.' quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meae et talia ruminantem apud me qualia per illum vorassem.

3.7.12
commentary on 3.7.12

nesciebam enim aliud vere quod est, et quasi acutule movebar ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaererent unde malum, et utrum forma corporea deus finiretur et haberet capillos et ungues, et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul et occiderent homines et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus perturbabar, et recedens a veritate ire in eam mihi videbar, quia non noveram malum non esse nisi privationem boni usque ad quod omnino non est. (quod unde viderem, cuius videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma?) et non noveram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita quam per infinitum, et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid in nobis esset secundum quod essemus et recte in scriptura diceremur ad imaginem dei, prorsus ignorabam.

3.7.13
commentary on 3.7.13

et non noveram iustitiam veram interiorem, non ex consuetudine iudicantem sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter, secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et David et illi omnes laudati ore dei. sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tamquam si quis nescius in armamentis quid cui membro adcommodatum sit ocrea velit caput contegi et galea calciari et murmuret, quod non apte conveniat; aut in uno die indicto a promeridianis horis iustitio quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est; aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post praesepia fieri quod ante mensam prohibeatur, et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid quod isto non licet iustis, et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem iustitiae utrique servierint, cum in uno homine et in uno die et in unis aedibus videant aliud alii membro congruere, et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta vetetur et vindicetur. numquid iustitia varia est et mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. homines autem, quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas conexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore vel die vel domo facile possunt videre quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat, in illis offenduntur, hic serviunt.

3.7.14
commentary on 3.7.14

haec ergo tunc nesciebam et non advertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. et cantabam carmina et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter et in uno aliquo versu non omnibus locis eundem pedem. et ars ipsa qua canebam non habebat aliud alibi, sed omnia simul. et non intuebar iustitiam, cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecipit et nulla ex parte variari et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios patres non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus verum quoque, sicut deus revelaret, futura praenuntiantes.

3.8.15
commentary on 3.8.15

numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, et diligere proximum tamquam te ipsum? itaque flagitia quae sunt contra naturam ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. violatur quippe ipsa societas quae cum deo nobis esse debet cum eadem natura cuius ille auctor est libidinis perversitate polluitur. quae autem contra mores hominum sunt flagitia pro morum diversitate vitanda sunt, ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum nulla civis aut peregrini libidine violetur. turpis enim omnis pars universo suo non congruens. cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est, et si omissum, instaurandum, et si institutum non erat, instituendum est. si enim regi licet in civitate cui regnat iubere aliquid quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem civitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur (generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis), quanto magis deo regnatori universae creaturae suae ad ea quae iusserit sine dubitatione serviendum est. sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus.

3.8.16
commentary on 3.8.16

item in facinoribus, ubi libido est nocendi sive per contumeliam sive per iniuriam et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus, vel adipiscendi alicuius extra commodi, sicut latro viatori, vel evitandi mali, sicut ei qui timetur, vel invidendo, sicut feliciori miserior aut in aliquo prosperatus ei quem sibi aequari timet aut aequalem dolet, vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum aut inrisores aut inlusores quorumlibet. haec sunt capita iniquitatis quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine aut una aut duabus earum aut simul omnibus, et vivitur male adversus tria et septem, psalterium decem chordarum, decalogum tuum, deus altissime et dulcissime. sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest? sed hoc vindicas quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus, vel in non concessa flagrando in eum usum qui est contra naturam. aut rei tenentur animo et verbis saevientes adversus te et adversus stimulum calcitrantes, aut cum diruptis limitibus humanae societatis laetantur audaces privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut offenderit. et ea fiunt cum tu derelinqueris, fons vitae, qui es unus et verus creator et rector universitatis, et privata superbia diligitur in parte unum falsum. itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus compeditorum, et solvis a vinculis quae nobis fecimus, si iam non erigamus adversus te cornua falsae libertatis, avaritia plus habendi et damno totum amittendi, amplius amando proprium nostrum quam te, omnium bonum.

3.9.17
commentary on 3.9.17

sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et vituperantur ex regula perfectionis et laudantur spe frugis sicut herba segetis. et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium, cum conciliantur aliqua in usum vitae, congrua et tempori, et incertum est an libidine habendi, aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. multa itaque facta quae hominibus improbanda viderentur testimonio tuo approbata sunt, et multa laudata ab hominibus te teste damnantur, cum saepe se aliter habet species facti et aliter facientis animus atque articulus occulti temporis. cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiamsi hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum quae servit tibi? sed beati qui te imperasse sciunt. fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum quod ad praesens opus est, vel ad futura praenuntianda.

3.10.18
commentary on 3.10.18

haec ego nesciens inridebam illos sanctos servos et prophetas tuos. et quid agebam cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te sensim atque paulatim perductus ad eas nugas ut crederem ficum plorare cum decerpitur et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane non suo scelere decerptam, misceret visceribus et anhelaret de illa angelos, immo vero particulas dei gemendo in oratione atque ructando. quae particulae summi et veri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae quam hominibus propter quos nascerentur. si quis enim esuriens peteret qui manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur si ei daretur.

3.11.19
commentary on 3.11.19

et misisti manum tuam ex alto et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine. exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius; cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius, exaudisti eam. nam unde illud somnium quo eam consolatus es, ut vivere mecum cederet et habere mecum eandem mensam in domo? (quod nolle coeperat aversans et detestans blasphemias erroris mei.) vidit enim se stantem in quadam regula lignea et advenientem ad se iuvenem splendidum hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta. qui cum causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum, docendi, ut adsolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere, iussisse illum (quo secura esset) atque admonuisse, ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. quod illa ubi attendit, vidit me iuxta se in eadem regula stantem. unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum tamquam solum cures, et sic omnes tamquam singulos?

3.11.20
commentary on 3.11.20

unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id trahere conarer ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: `non,' inquit, `non enim mihi dictum est, ``ubi ille, ibi et tu,'' sed, ``ubi tu, ibi et ille.''' confiteor tibi, domine, recordationem meam, quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est et tam cito vidit quod videndum fuit (quod ego certe, antequam dixisset, non videram), etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio quo feminae piae gaudium tanto post futurum ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam novem ferme anni secuti sunt quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et gravius alliderer, volutatus sum, cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces eius, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.

3.12.21
commentary on 3.12.21

et dedisti alterum responsum interim quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem cum illa femina rogasset ut dignaretur mecum conloqui et refellere errores meos et dedocere me mala ac docere bona (faciebat enim hoc, quos forte idoneos invenisset), noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate haeresis illius et nonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. `sed' inquit `sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum. ipse legendo reperiet quis ille sit error et quanta impietas.' simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse manichaeis, et omnes paene non legisse tantum verum etiam scriptitasse libros eorum, sibique apparuisse nullo contra disputante et convincente quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. quae cum ille dixisset atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut me videret et mecum dissereret, ille iam substomachans taedio, `vade' inquit `a me. ita vivas: fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat.' quod illa ita se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.


back to text and commentary for book 2     only text of book 2     only commentary on book 2
forward to text and commentary for book 4      only text of book 4      only commentary on book 4