-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 4 Metrum 2

Metrum 2

1 Quos uides sedere celsos solii culmine reges,
2 purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
3 ore toruo comminantes, rabie cordis anhelos,
4 detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
5 iam uidebit intus artas dominos ferre catenas;
6 hinc enim libido uersat auidis corda uenenis,
7 hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
8 maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
9 Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
10 non facit quod optat ipse, dominis pressus iniquis.

-=  Facta & Verba  =-