-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 3 Prosa 2

Prosa 2

1 Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit: 2 Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. 3 Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens; cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. 4 Hunc, uti diximus, diuerso tramite omnes conantur adipisci: Est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit. 5 Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur. 6 Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant; hi uel regnare ipsi uolunt uel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. 7 Plurimi uero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant uoluptate diffluere. 8 Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque desiderant uel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. 9 In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio ueluti nobilitas fauorque popularis, quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum uero quod sanctissimum quidem genus est non in fortuna sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel delectationis assumitur. 10 Iam uero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque uidetur praestare ualentiam, pulchritudo atque uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem. 11 Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.

12 Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: Opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. 13 Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. 14 Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. 15 Num uero labuntur hi qui quod sit optimum id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. 16 An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius? 17 An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. 18 Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? 19 Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam. 20 Bonum est igitur quod tam diuersis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.

-=  Facta & Verba  =-