Cons. Phil. Book 1 Prosa 2
1 Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae.
2 Tum uero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras?
3 Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur.
4 Agnoscisne me? quid taces? pudore an stupore siluisti? mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit.
5 Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, ammouit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum.
6 Sui paulisper oblitus est. Recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit; quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus.
7 Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.
