A text about God. What follows is the Latin text of Augustine's soliloquia 1.1.2-6, the invocatory prayer that starts that work, written in the winter of 386-7 at Cassiciacum a few months after the garden scene conversion reported in Conf. 8. (Latin text of H. Fuchs, typos by JO'D; English translation of almost all of this section is available from the NPNF edition [paragraph 6 missing from online NPNF].) The text is a tissue of predications about God, and my intent is to work through this in seminar to attempt to get a closer idea of what "God" means to Aug. at this early, but decidedly Christian, moment. Layout here is meant to make reading easier, but it implies some interpretative choices on my part; for full effect set browser window as wide as possible.
deus, universitatis conditor, praesta mihi, primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes deus, per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse deus, qui ne id quidem, quod se invicem perimit, perire permittis deus, qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum deus, qui malum non facis, et facis esse ne pessimum fiat deus, qui paucis ad id quod vere est refugientibus ostendis malum nihil esse deus, per quem universitas etiam cum sinistra parte prefecta est; deus, a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt deus, quem amat omne, quod potest amare, sive sciens sive nesciens deus, in quo sunt omnia, cui tamen universae creaturae nec turpitudo turpis est nec malitia nocet nec error errat deus, qui nisi mundos verum scire noluisti deus, pater veritatis, pater sapientiae, pater verae summaeque vitae, pater beatitudinis, pater boni et pulcrhi, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostrae, pater pignoris, quo admonemur redire ad te: TE INVOCO deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quae vera sunt omnia deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quae sapiunt omnia deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quae vere summeque vivunt omnia deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt omnia deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia deus intelligibilis lux, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent, quae intelligibiliter lucent omnia deus, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat deus, de cuius regno lex etiam in ista regna describitur deus, a quo averti: cadere, in quem converti: resurgere, in quo manere: consistere est deus, a quo exire: emori, in quem redire: reviviscere, in quo habitare: vivere est deus, quem nemo amittit nisi deceptus, quem nemo quaerit nisi admonitus, quem nemo invenit nisi purgatus deus, quem relinquere hoc est quod perire, quem attendere hoc est quod amare, quem videre hoc est quod habere deus, cui nos fides excitat, spes erigit, caritas iungit deus, per quem vincimus inimicum: TE DEPRECOR deus, per quem accepimus, ne omnino periremus deus, a quo admonemur ut vigilemus deus, per quem a malis bona separamus deus, per quem mala fugimus et bona sequimur deus, per quem non cedimus adversitatibus deus, per quem bene servimus et bene dominamur deus, per quem discimus aliena esse, quae aliquando nostra, et nostra esse, quae aliquando aliena putabamus deus, per quem malorum escis atque illecebris non haeremus deus, per quem nos res minutae non minuunt deus, per quem melius nostrum deteriori subiectum non est deus, per quem mors absorbetur in victoriam deus, qui nos convertis deus, qui nos eo quod non est exuis et eo quod est induis deus, qui nos exaudibiles facis deus, qui nos munis deus, qui nos in omnem veritatem inducis deus, qui nobis omnia bona loqueris nec insanos facis nec a quoquam fieri sinis deus, qui nos revocas in viam deus, qui nos deducas ad ianuam deus, qui facis ut pulsantibus aperiatur deus, qui nobis das panem vitae deus, per quem sitimus potum, quo hausto numquam sitiamus deus, qui arguis saeculum de peccato, de iustitia et de iudicio deus, per quem nos non movent qui minime credunt deus, per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merita nulla esse apud te putant deus, per quem non servimus infirmis et egenis elementis deus, qui nos purgas et ad divina praeparas praemia: ADVENI MIHI PROPITIUS. tu, quidquid a me dictum est, unus deus tu, tu veni mihi in auxilium, una aeterna et vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors, ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa vita, ubi nihil deest, nihil redundat, ubi qui gignit et quem gignit, unum est. deus, cui serviunt omnia quae serviunt, cui obtemperat omnis bona anima deus, cuius legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem omnisque mundus per dies vicissitudine lucis et noctis, per menses incrementis decrementisque lunaribus, per annos veris aestatis autumni et hiemis successionibus, per lustra perfectione cursus solaris, per magnos orbes recursu in ortus suos siderum magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit deus, cuius legibus in aevo stantibus motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur deus, cuius legibus arbitrium animae liberum est bonisque praemia et malis poenae fixis per omnia necessitatibus distributae sunt deus, a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala deus, supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est deus, sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est deus, qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se ipse novit agnoscit EXAUDI, EXAUDI, EXAUDI ME, deus meus, domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea, exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo. iam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero; tibi soli servire paratus sum, quia tu solus iuste dominaris; tui iuris esse cupio. iube, quaeso, atque impera, quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam, sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam, expelle a me insaniam, ut recognoscam te, dic mihi qua attendam, ut aspiciam te; et omnia me spero, quae iusseris, esse facturum. recipe, oro, fugitivum tuum, domine, clementissime pater. iamiam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. accipe me, ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me, quando a te fugiebam, acceperunt alienum. ad te mihi redeundum esse sentio; pateat mihi pulsanti ianua tua; quomodo ad te perveniatur, doce me. nihil aliud habeo quam voluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse, certa et aeterna requirenda. hoc facio, pater, quia hoc solum novi; sed unde ad te perveniatur ignoro. tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si virtute, virtutem; si scientia, scientiam. auge in me fidem, auge spem, auge caritatem. o admiranda et singularis bonitas tua! ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. tu enim si deseris, peritur; sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recte quaesivit et minime invenit, omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti. fac me, pater, quaerere te, vindica me ab errore, quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat. si nihil aliud desidero quam te, inveniam te iam, quaeso, pater; si autem est in me superflui alicuius appetitio, tu ipse me munda et fac idoneum ad videndum te. ceterum de salute huius mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit vel eis quos diligo, tibi illud committo, pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor. tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te convertas nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te iubeasque me, dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum magnanimum iustum prudentemque esse perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae tuae et dignum habitatione tua atque habitatorem beatissimi regni tui. amen. amen.
soliloquia: Augustine seems to have coined the word in Latin, hence its
familiarity in English.
malorum escis atque illecebris: These words are a clear echo of a passage
expressly attributed to Plato's Timaeus in Cicero's Hortensius, a work A. knew well in
early life; the quotation is guaranteed by repeated citations in the late work against Julian: see H.
Hagendahl, Augustine and the Latin Classics, 1.85-7