Incipit epistola sancti augustini episcopi ad dorotheum
DOMINO EXIMIO ET MERITO INSIGNI ATQVE HONORABILI FILIO DOROTHEO AVGVSTINVS IN DOMINO SALVTEM
l. Noui quantum diligas Christum, et quia uniuersa domus tua familia eius est et sicut apostolus dicit domestica ecclesia quantumque uelis in possessionibus tuis possessionem Christi fructificare atque crescere, omnibus nobis qui te nouimus notum est. domine eximie et merito insignia atque honorabilis fili.
2. Habebam quod quererer de homine tuo, cuius nec nomen nec sacrilegum flagitium ausus sum his litteris intimare, ne forte grauius succenseres et atrocius uindicares quam decet atque oportet ad episcopalem querelam adhibere uindictam. Itaque fratribus, a quibus has litteras accipit eximietas tua, quid illud esset per commonitorium patefeci et rogaui, ut prius teneant promissum fidelissimae religionis tuae quod amplius non uindices quam quousque eodem commonitorio comprehendi, et cum tenuerint, ostendan t ut legas; si autem promittere nolueris, nihil indicent. Sed per Christum obsecro, ut magis promittas, ut etiam nos possimus securi ad te perferre quidquid nostrae curae necessitas postulauerit, ut a te, si a nobis non potest, emendetur.
Explicit. Contuli.
Incipit epistola sancti augustini episcopi ad quosdam viros religiosos.
COMMONITORIVM SANCTIS FRATRIBVS QVORVM NOMINA EPISTOLA MEA CONTINET AVGVSTINVS
l. Cum paratae iamiam essent litterae a nobis ad uestram beneuolentiam dirigendae, uenit a fratre Alypio commonitorium quod ad Thagastem dedit, quondam ad nostrum litus eadem nauis appulsa est. Quo commonitorio quid didicerimus id scire sanctitatem ues tram et eiusdem uerba huic meo inserere curaui.
2. Commonitorium presbyteris Alypius
[Ita] filius noster Seuerianus profectus a nobis est. Nos adhuc 3. Haec sunt quae de commonitorio Thagastem misso necessaria putaui, ut uobis descripta dirigerem. Praeterea peso, ut alias epistolas quas direxi dignemini eis quibus directae sunt reddere easque apud illos uestris intercessionibus adiuuare quisque ut
potuerit; si enim omnes simul omnia facere uelitis, difficile quod uultis implebitis, quia perrarum est. ut ad unam horam uobis omnibus uacet. Viro autem honorabili et religiosissimo filio nostro Dorotheo 4. Nunc uero quemadmodum, si clericus esset, honorem sui gradus amitteret, sic debet etiam iste honorem procurationis amittere, in qua eius inflatur impunitas, et propterea ne imitatores habeas praecauendum est. Est autem homo iste Cresconius procurato
r saltus Hispaniensis habens quod est peius uxorem; sed nolite indicare uel factum uel hominem, nisi prius promissum eius sub dei testificatione tenueritis, quia non amplius uindicabit nec ipsum uindictae modum ante dicatis, quam promiserit nihil se factu
rum seuerius quam id quod in isto commonitorio reppererit. Non enim pro sue fide et religione quam habet in Christo Explicit. Contuli.
Incipit epistola sancti augustini episcopi ad aurelium episcopum
DOMINO BEATISSIMO ET DEBITA CARITATE VENERABILI SANCTO FRATRI ET CONSACERDOTI PAPAE AVRELIO AVGVSTINVS IN DOMINO SALVTEM
1. Cum fida nulla occurrisset occasio, per nostrum <****> misi sermones duos, unum de natal) domini, alterum de epiphania quos furari potui de uniuersis occupationibus meis petens, ut nostrae salutationis obsequium grate sumens pro nobis orare persista
s; quod quidem etiamsi non petamus uel commoneamus facis, domine beatissime et debita caritate uenerabilis sancte papa. Quid forte sanctitas tua de fratribus, quorum de comitatu reditum opperimur, audierit per hunc perlatorem quaeso nouerimus.
2. Nos autem per commonitorium fratris Alypii quod ad Thagastem misit, quondam eadem nauis nostro se litori admouit, hoc comperimus, quad iam silentiarius directus fuerit cum indulgentia Carthaginiensium; et hoc se per litteras impetrasse dixit. Nam ne
cdum de Gallia uir illustrissimus remeauerat, ad cuius praesentiam hoc tantum sibi negotii remansisse indicauit, ut illis quoque auferatur metus qui ad ecclesiam confugerunt. Sed credo iam certum aliquid etiam de ipsis uenerationem tuam potuisse condiscer
e. Non enim defuerunt apud nos 3. Et ideo nos inde potius expectamus per istum iuuenem quem cum his misimus aliquid certi tua beatitudine rescribente cognoscere. Non dubito autem, quia et ipse nobis hoc rettulit, audisse sanctitatem tuam ab illo sene Mauritaniae Caesariensis episcop
o Prisc[ian]o, quid apud Romam uenerabilis papa Bonifatius egerit de Pelagianis quamque salubri seueritate usus fuerit. Ad partes autem Numidiae nostrae, id est Explicit. Contuli.