Augustine, City of God: dedicatory epistle

gloriosissimam ciuitatem dei siue in hoc temporum cursu, cum inter inpios peregrinatur ex fide uiuens, siue in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc expectat per patientiam, quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, deinceps adeptura per excellentiam uictoria ultima et pace perfecta, hoc opere ad te instituto et mea ad te promissione debito defendere aduersus eos, qui conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi, magnum opus et arduum, sed deus adiutor noster est. nam scio quibus uiribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit uirtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia non humano usurpata fastu, sed diuina gratia donata celsitudo transcendat. rex enim et conditor ciuitatis huius, de qua loqui instituimus, in scriptura populi sui sententiam diuinae legis aperuit, qua dictum est: deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. hoc uero, quod dei est, superbae quoque animae spiritus inflatus adfectat amatque sibi in laudibus dici: parcere subiectis et debellare superbos. unde etiam de terrena ciuitate, quae cum dominari adpetit, etsi populi seruiant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetereundum silentio quidquid dicere suscepti huius operis ratio postulat et facultas datur.
















Prov. 3.34 (VL), 'deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam'; quoted at 1 Pet. 5.5 and Jas. 4.6 in the same form (following the LXX). The second half of the text is here unspoken (as at conf. 4.15.26 and spoken at 3.5.9, 4.3.5, 7.9.13, 10.36.59). Here in civ. 1. pr. the Vergilian juxtaposition suggests a partial explanation for the appeal of the scriptural text to A. Cf. La Bonnardire, Biblia Augustiniana: Proverbes 20-24, for a list 42 other citations of the text in A.'s oeuvre. N.B., doctr. chr. 3.23.33, 'nulla enim fere pagina est sanctorum librorum in qua non sonet quod "deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam."' (The privilege conferred by that text is not absolute: ep. 249 (before 411? Mandouze, Pros. chr. s.v. Restitutus 7), 'ita prope nulla est [sacrorum librorum pagina] quae nos non admoneat intus in ipsa societate sacramentorum quibus imbuimur ad vitam aeternam, cum his qui oderunt pacem esse debere pacificos, donec ingemiscendo nostra longinqua peregrinatio transeat (Ps. 119.57) atque in virtute Hierusalem matris aeternae securissima pace perfruamur'. Or cf. s. 46.14.33, 'prope omnis pagina [scripturae] nihil aliud sonat quam Christum, et ecclesiam toto orbe diffusam.'


Aeneid 6.853.