IDUS APRILIS HABITUM EST CONCILIUM HOC IN MONTE ROMARICI:


Veris in temporibus sub Aprilis Idibus
habuit concilium Romarici montium
puellaris contio montis in coenobio.

Tale non audivimus nec fuisse credimus
5 in terrarum spatio a mundi principio.
Tale numquam factum est sed neque futurum est.

In eo concilio de solo negotio
Amoris tractatum est, quod in nullo factum est;
sed de Evangelio nulla fuit mentio.

10 Nemo qui vir dicitur illuc intromittitur.
Quidam tamen aderant qui de longe venerant.
Non fuerunt laici sed honesti clerici.

Ianua Tullensibus aperitur omnibus
quorum ad solacium factum est concilium.
15 Hos honestos sentiunt, intus et suscipiunt.

&<; . . . . . . . . . . . . . . . . &<;
puellis amantibus. Illis solis omnibus
ianua dat aditum ceteris prohibitum.

Ianuae custodia fuit haec Sibilia
20 quae ab annis teneris miles facta Veneris
quicquid Amor iusserat non invita fecerat.

Veteranae dominae arcentur a limine
quibus omne gaudium solet esse taedium,
gaudium et cetera quae vult aetas tenera.

25 Intromissis omnibus virginum agminibus,
lecta sunt in medium, quasi Evangelium,
praecepta Ovidii, doctoris egregii.

Lectrix tam propitii fuit Evangelii
Eva de Danubrio, potens in officio
30 artis amatoriae, ut affirmant aliae.

Cantus modulamina et amoris carmina
cantaverunt pariter, satis et sonoriter
de multis non quaelibet, duae sed Elizabet.

Has duas non latuit quicquid Amor statuit.
35 Harum in notitia ars est amatoria;
sed ignorant opere quid vir sciat facere.

Post haec oblectamina Cardinalis Domina
adstitit in medio, indicto silentio,
vestita, ut decuit, veste qua refloruit.

40 Haec vestis, coloribus colorata pluribus,
gemmis fuit clarior, auro pretiosior,
mille Maii floribus hinc inde pendentibus.

Ipsa virgo regia, mundi flos et gloria,
convocavit singulas, magnas atque parvulas,
45 florens super omnia quasi Veris filia.

Haec talis in omnibus docta satis artibus,
habens et facundiam secundum scientiam,
postquam coetus siluit ora sic aperuit.



Vos quarum est gloria amor et lascivia
50 atque delectatio Aprilis cum Maio:
notum vobis facimus, ad vos quare venimus.

Amor, deus omnium quotquot sunt amantium,
me misit vos visere et vitam inquirere.
Sic Maius disposuit et Aprilis monuit.

55 Vos ergo benigniter et amicabiliter
obtestor et moneo, sicut iure debeo:
nulla vestrum sileat quae vos vita teneat.

&<; . . . . . . . . . . . . . . . . &>;
Si quid corrigendum est vel si cui parcendum est,
60 meum est corrigere, meum est et parcere.

ELIZABET DE GRANGES LOQUITUR:

Nos ex quo potuimus Amori servivimus.
Quicquid ipse voluit nobis non displicuit,
et si quid negleximus, inscienter fecimus.

Sic servando regulam nullam viri copulam
65 habendam eligimus sed neque cognovimus,
nisi talis hominis qui sit nostri ordinis.

ELIZABET DE FALCON:

Clericorum gratiam, laudem et memoriam
nos semper amavimus et amare cupimus,
quorum amicitia nil tardat solacia.

70 Clericorum copula, haec est nostra regula,
nos habet et habuit et placet et placuit,
quos scimus affabiles, gratos et amabiles.

Inest curialitas clericis et probitas.
Non noverunt fallere neque maledicere.
75 Amandi peritiam habent et industriam.

Pulchra donant munera, bene servant foedera.
Si quid amant dulciter, non relinquunt leviter.
Pro his quos assumpsimus ceteros postponimus.

Vota stulta frangere non est nefas facere.
80 Nulla est damnatio sed neque transgressio,
si votum negligitur quod stulte promittitur.

Experto credendum est, cuï bene certum est,
certum est et cognitum quid sit amor militum,
quam sit detestabilis, quam miser et labilis.

85 Per insipientiam, eorum notitiam
in primis quaesivimus sed cito cessavimus,
dolus ut apparuit, in eis qui latuit.

Inde nos transtulimus ad hos quos notavimus,
quorum est dilectio omni carens vitio,
90 quorum amor utilis, firmus est et stabilis.

Quid dicemus amplius, nisi quod ulterius
nulla valet ratio a nostro solacio
clericos disiungere omni gratos opere?

AGNES:

Puellis claustralibus vobis dico omnibus:
95 magna est abusio militum susceptio.
Nefas est et vetitum et vobis illicitum.

&<; . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . &>
;
amplectendo clericum; sic recuso laicum.

BERTA:

100 Amor, deus omnium, iuventutis gaudium,
clericos amplectitur et ab eis regitur.
Tales ergo diligo, stultos quoque negligo.

OMNES ISTAE LOQUUNTUR:

Tali vita vivimus, in qua permanebimus
si vobis laudabilis videtur et utilis;
105 et si quid peccavimus, si vultis, cessabimus.

CARDINALIS DOMINA:

Ipsis amatoribus circumspectis omnibus,
utiles non adeo amatores video
quam istos quos laudibus praefertis in omnibus.

MILITARES ETIAM LOQUUNTUR:

Nos a pueritia semper in familia
110 Amoris permansimus et manere cupimus.
Sed est nobis alia amandi sententia.

Qui student militiae nobis sunt memoriae.
Horum et militia placet et lascivia.
Horum ad obsequium nostrum datur studium.

ELIZABET POPONA:

115 Audaces ad proelia sunt pro nostra gratia.
Ut sibi nos habeant et ut nobis placeant,
nulla timent aspera, nec mortem nec vulnera.

Tales praeelegimus, tales nostros fecimus.
Eorum prosperitas est nostra felicitas.
120 Eorum tristitia nostra turbat gaudia.

ADELEYT:

Semper ex quo potui sectam illam tenui,
et semper desidero, dum habere potero,
servire militibus mihi servientibus.

Tale vero studium magis quam psalterium,
125 talibus me iungere placet plus quam legere.
Propter horum copulam parvi pendo regulam.

Nostrum illis atrium est et erit pervium,
et fontem et pascua quae habemus congrua
equis exposuimus quos eorum novimus.

130 Tali vita vivere gaudemus summopere
quia nulla dulcior nullaque commodior
et quia sic novimus et sancte iuravimus.

CHANGE OF SPEAKERS:

Nos parum regnavimus, parum adhuc fecimus,
sed flores colligere, rosas primas carpere,
135 his tantum concessimus quos de clero novimus.

Haec nostra professio erit et intentio:
clericis ad libitum persolvere debitum,
quotquot oblectamina viro debet femina.

Idem proposuimus et voto firmavimus,
140 quicquid dicant aliae nobis adversariae.
Clericis nos dedimus nec eos mutabimus.

Clericorum probitas et eorum bonitas
semper quaerit studium ad amoris gaudium,
sed eorum gaudia tota ridet patria.

145 Laudant nos in omnibus rhythmis atque versibus.
Tales, iussu Veneris, diligo prae ceteris.
Dulcis amicitia clericis est gloria.

Quicquid dicant aliae, apti sunt in opere.
Clericus est habilis, dulcis et affabilis.
150 Hunc habendo socium, nolo maius gaudium.

Omne votum utile firmum sit et stabile.
Sed quod est illicitum habeatur irritum,
nam stulta promissio non est absque vitio.



Vos quarum prudentia apta dat consilia,
155 nunc illud attendite et bene discernite:
amor quarum aptior, quarum est deterior?

CHANGE OF SPEAKERS:

Militum notitia displicet et gratia,
quibus inest levitas et stulta garrulitas.
Gaudent maledicere, secretum detegere.

160 Hoc ergo consilium damus et iudicium:
ut cunctis odibiles sint et execrabiles
quae se militaribus implicant amoribus.

&<; . . . . . . . . . . . . . . . . &>;
novi vitam omnium et mores amantium;
165 novi qui sint mobiles et nobis inutiles.

Nulla est felicitas sed neque fidelitas
in amore militum, quod est multis cognitum.
Hos vitandos ducimus et iure decernimus.

Clericos diligere bonum est et sapere.
170 Eorum dilectio magna delectatio.
Hos tantum suscipite, ceteros postponite.

CARDINALIS DOMINA:

Quia sic decernitis et iure consulitis
nunc ego praecipio, eas in consortio
nostrae non recipiant nisi satisfaciant.

175 Sed si paenituerint et se nobis dederint,
detur absolutio et talis condicio,
ne sic peccent amplius, quia nil deterius.

NOTA ALIUD DICTUM:

Hoc mandamus etiam per obedientiam:
nulla vestrum pluribus se det amatoribus.
180 Uni soli serviat et ille sufficiat.

Hoc si qua neglexerit, banno nostro suberit.
Non levis remissio fiet huic vitio.
Levi paenitentia non purgantur talia.

ITEM ALIUD DICTUM

Nunc demum praecipio, sed non sub silentio,
185 ne vos detis vilibus nec umquam militibus
tactum vestri corporis, vel coxae vel femoris.

Talibus solacium dare vel colloquium
dolor nobis maximus est et pudor plurimus.
&<; . . . . . . . . . . . . . . . . &>;

190 Militum solacia nobis sunt opprobria,
quia cum non creditur fama turpis oritur,
quorum ex infamia nostra perit gloria.

Precor vos summopere clericos diligere,
quorum sapientia disponuntur omnia,
195 totum quicquid agimus, vel cum nos desipimus.

Causas nostras agere student atque regere
quantum possunt; etiam per eorum gratiam
nostra quaedam abdita numquam erunt cognita.

CARDINALIS DOMINA AD OMNES:

Si placent quae diximus, quae vobis suggerimus,
200 horum confirmatio sit vestra responsio.
Si cuï displiceat, haec nequaquam taceat.

OMNES RESPONDENT:

Omnis nostra contio sedens in concilio,
ut vestra prudentia dictat, laudat omnia.
Placet iunioribus, placet nobis omnibus.

ITEM CARDINALIS DOMINA:

205 Quicquid vestra probitas firmat et auctoritas
nuntietur alias per omnes ecclesias;
nostrisque sororibus, puellis claustralibus,
faciamus cognitum quid sit eis vetitum.
Omnia quae diximus quaeque confirmavimus
210 non ullo sophismate sint sub anathemate,
sed rationabiliter fiat et perenniter,
nisi sic paeniteant, clericis ut faveant.
Huius banni ratio vestro sit consilio.
Igitur attendite, "Amen" tantum dicite.

EXCOMMUNICATIO REBELLARUM:

215 Vobis, iussu Veneris, et ubique ceteris
quae vos militaribus subditis amoribus,
maneat confusio, terror et contritio,
labor, infelicitas, dolor et anxietas,
timor et tristitia, bellum et discordia,
220 faex insipientiae, cultus inconstantiae,
dedecus et taedium, longum et opprobrium,
Furiarum species, luctus et pernicies.
Luna, Iovis famula, Phoebus, suus vernula,
propter ista crimina negent vobis lumina.
225 Sic sine solamine careatis lumine.
Nulla dies celebris trahat vos de tenebris.
Ira Iovis caelitus destruat vos penitus.
Huius mundi gaudia vobis sint opprobria.
Omnibus horribiles et abominabiles
230 semper sitis clericis, quae favetis laicis.
Nemo vobis etiam "Ave" dicat obviam.
Vestra quoque gaudia sint sine concordia.
Vobis sit intrinsecus dolor et extrinsecus.
Vivatis cotidie in lacu miseriae.
235 Pudor, ignominia vobis sint per omnia.
Laboris et taedii vel pudoris nimii
sed si quid residuum, sit vobis perpetuum
nisi, spretis laicis, faveatis clericis.
Si qua paenituerit atque satisfecerit,
240 dando paenitentiam consequetur veniam.

OMNES

Ad confirmationem omnes dicimus Amen.

MILITIBUS VICTIS, CESSIT VICTORIA CLERO.