Prudentius, Pychomachia

Praefatio


 
  1.   Senex fidelis prima credendi uia
  2.   Abram, beati seminis serus pater,
  3.   adiecta cuius nomen auxit syllaba,
  4.   Abram parenti dictus, Abraham Deo,
  5.   senile pignus qui dicauit uictimae,
  6.   docens ad aram cum litare quis uelit,
  7.   quod dulce cordi, quod pium, quod unicum
  8.   deo libenter offerendum credito,
  9.   pugnare nosmet cum profanis gentibus
  10.   suasit, suumque suasor exemplum dedit,
  11.   nec ante prolem coniugalem gignere
  12.   deo placentem, matre uirtute editam,
  13.   quam strage multa bellicosus spiritus
  14.   portenta cordis seruientis uicerit.
  15.   uictum feroces forte reges ceperant
  16.   Loth inmorantem criminosis urbibus
  17.   Sodomae et Gomorrae, quas fouebat aduena
  18.   pollens honore patruelis gloriae.
  19.   Abram sinistris excitatus nuntiis
  20.   audit propinquum sorte captum bellica
  21.   seruire duris barbarorum uinculis:
  22.   armat trecentos terque senos uernulas,
  23.   pergant ut hostis terga euntis caedere.
  24.   quem gaza diues ac triumphus nobilis
  25.   captis tenebant inpeditum copiis.
  26.   quin ipse ferrum stringit et plenus deo
  27.   reges superbos mole praedarum graues
  28.   pellit fugatos, sauciatos proterit,
  29.   frangit catenas et rapinam liberat:
  30.   aurum, puellas, paruulos, monilia,
  31.   greges equarum, uasa, uestem, buculas.
  32.   Loth ipse ruptis expeditus nexibus
  33.   attrita bacis colla liber erigit.
  34.   Abram triumphi dissipator hostici
  35.   redit recepta prole fratris inclytus
  36.   ne quam fidelis sanguinis prosapiam
  37.   uis pessimorum possideret principum.
  38.   adhuc recentem caede de tanta uirum
  39.   donat sacerdos ferculis caelestibus,
  40.   dei sacerdos, rex et idem praepotens,
  41.   origo cuius fonte inenarrabili
  42.   secreta nullum prodit auctorem sui,
  43.   Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus
  44.   ignotus, uni cognitus tantum deo.
  45.   mox et triformis angelorum trinitas
  46.   senis reuisit hospitis mapalia,
  47.   et iam uietam Sarra in aluum fertilis
  48.   munus iuuentae mater exsanguis stupet,
  49.   herede guadens, et cachinni paenitens.
  50.   haec ad figuram praenotata est linea,
  51.   quam nostra recto uita resculpat pede:
  52.   uigilandum in armis pectorum fidelium,
  53.   omnemque nostri portionem corporis,
  54.   quae capta foedae seruiat libidini,
  55.   domi coactis liberandam uiribus;
  56.   nos esse large uernularum diuites,
  57.   si quid trecenti bis nouenis additis
  58.   possint figura nouerimus mystica.
  59.   mox ipse Christus, qui sacerdos uerus est,
  60.   parente inenarrabili atque uno satus,
  61.   cibum beatis offerens uictoribus
  62.   paruam pudici cordis intrabit casam,
  63.   monstrans honorem trinitatis hospitae.
  64.   animam deinde spiritus conplexibus
  65.   pie maritam, prolis expertem diu,
  66.   faciet perenni fertilem de semine,
  67.   tunc sera dotem possidens puerpera
  68.   herede digno patris inplebit domum.

 
 
  1.   Christe, graues hominum semper miserate labores,
  2.   qui patria uirtute cluis propriaque, sed una,
  3.   (unum namque deum colimus de nomine utroque,
  4.   non tamen et solum, quia tu deus ex patre, Christe)
  5.   dissere, rex noster, quo milite pellere culpas
  6.   mens armata queat nostri de pectoris antro,
  7.   exoritur quotiens turbatis sensibus intus
  8.   seditio atque animam morborum rixa fatigat,
  9.   quod tunc praesidium pro libertate tuenda
  10.   quaeue acies furiis inter praecordia mixtis
  11.   obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor,
  12.   magnarum virtutum inopes neruisque carentes
  13.   Christicolas uitiis populantibus exposuisti.
  14.   ipse salutiferas obsesso in corpore turmas
  15.   depugnare iubes, ipse excellentibus armas
  16.   artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis
  17.   oppugnanda potens tibi dimicet et tibi uincat.
  18.   uincendi praesens ratio est, si comminus ipsas
  19.   uirtutum facies et conluctantia contra
  20.   uiribus infestis liceat portenta notare.

  21.  
  22.   prima petit campum dubia sub sorte duelli
  23.   pugnatura Fides, agresti turbida cultu,
  24.   nuda umeros, intonsa comas, exerta lacertos;
  25.   namque repentinus laudis calor ad noua feruens
  26.   proelia nec telis meminit nec tegmine cingi,
  27.   pectore sed fidens ualido membrisque retectis
  28.   prouocat insani frangenda pericula belli.
  29.   ecce lacessentem conlatis uiribus audet
  30.   prima ferire Fidem Veterum Cultura Deorum.
  31.   illa hostile caput phalerataque tempora uittis
  32.   altior insurgens labefactat, et ora cruore
  33.   de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat
  34.   elisos in morte oculos, animamque malignam
  35.   fracta intercepti commercia gutturis artant,
  36.   difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
  37.   exultat uictrix legio, quam mille coactam
  38.   martyribus regina Fides animarat in hostem.
  39.   nunc fortes socios parta pro laude coronat
  40.   floribus ardentique iubet uestirier ostro.

  41.  
  42.   exim gramineo in campo concurrere prompta
  43.   uirgo Pudicitia speciosis fulget in armis,
  44.   quam patrias succincta faces Sodomita Libido
  45.   adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum
  46.   ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis
  47.   adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
  48.   sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae
  49.   tela lupae saxo ferit inperterrita uirgo,
  50.   excussasque sacro taedas depellit ab ore.
  51.   tunc exarmatae iugulum meretricis adacto
  52.   transfigit gladio; calidos uomit illa uapores
  53.   sanguine concretos caenoso; spiritus inde
  54.   sordidus exhalans uicinas polluit auras.
  55.   "hoc habet," exclamat uictrix regina, "supremus
  56.   hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis,
  57.   nec iam mortiferas audebis spargere flammas
  58.   in famulos famulasue dei, quibus intima casti
  59.   uena animi sola feruet de lampade Christi.
  60.   tene, o uexatrix hominum, potuisse resumptis
  61.   uiribus extincti capitis recalescere flatu,
  62.   Assyrium postquam thalamum ceruix Olofernis
  63.   caesa cupidineo madefactum sanguine lauit,
  64.   gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith
  65.   spreuit et incestos conpescuit ense furores,
  66.   famosum mulier referens ex hoste tropaeum
  67.   non trepidante manu uindex mea caelitus audax?
  68.   at fortasse parum fortis matrona sub umbra
  69.   legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat,
  70.   uera quibus uirtus terrena in corpora fluxit
  71.   grande per infirmos caput excisura ministros.
  72.   numquid et intactae post partum uirginis ullum
  73.   fas tibi iam superest? post partum uirginis, ex quo
  74.   corporis humani naturam pristina origo
  75.   deseruit carnemque nouam uis ardua seuit,
  76.   atque innupta deum concepit femina Christum,

  77.  
  78.   mortali de matre hominem, sed cum patre numen.
  79.   inde omnis iam diua caro est quae concipit illum
  80.   naturamque dei consortis foedere sumit.
  81.   Verbum quippe caro factum non destitit esse
  82.   quod fuerat, Verbum, dum carnis glutinat usum,
  83.   maiestate quidem non degenerante per usum
  84.   carnis, sed miseros ad nobiliora trahente.
  85.   ille manet quod semper erat, quod non erat esse
  86.   incipiens: nos quod fuimus iam non sumus, aucti
  87.   nascendo in melius: mihi contulit et sibi mansit.
  88.   nec deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris
  89.   dum tribuit nosmet dona ad caelestia uexit.
  90.   dona haec sunt, quod uicta iaces, lutulenta Libido,
  91.   nec mea post Mariam potis es perfringere iura.
  92.   tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti,
  93.   corpora conmaculans animas in tartara mergis.
  94.   abde caput tristi, iam frigida pestis, abysso;
  95.   occide, prostibulum; manes pete, claudere Auerno,
  96.   inque tenebrosum noctis detrudere fundum.
  97.   te uoluant subter uada flammea, te uada nigra
  98.   sulpureusque rotet per stagna sonantia uertex,
  99.   nec iam Christicolas, furiarum maxima, temptes,
  100.   ut purgata suo seruentur corpora regi."
  101.   dixerat haec et laeta Libidinis interfectae
  102.   morte Pudicitia gladium Iordanis in undis
  103.   abluit infectum, sanies cui rore rubenti
  104.   haeserat et nitidum macularat uulnere ferrum.
  105.   expiat ergo aciem fluuiali docta lauacro
  106.   uictricem uictrix, abolens baptismate labem
  107.   hostilis iuguli; nec iam contenta piatum
  108.   condere uaginae gladium, ne tecta rubigo
  109.   occupet ablutum scabrosa sorde nitorem,
  110.   catholico in templo diuini fontis ad aram
  111.   consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.

  112.  
  113.   ecce modesta graui stabat Patientia uultu
  114.   per medias inmota acies uariosque tumultus,
  115.   uulneraque et rigidis uitalia peruia pilis
  116.   spectabat defixa oculos et lenta manebat.
  117.   hanc procul Ira tumens, spumanti feruida rictu,
  118.   sanguinea intorquens subfuso lumina felle,
  119.   ut belli exsortem teloque et uoce lacessit,
  120.   inpatiensque morae conto petit, increpat ore,
  121.   hirsutas quatiens galeato in uertice cristas.
  122.   "en tibi Martis," ait, "spectatrix libera nostri,
  123.   excipe mortiferum securo pectore ferrum,
  124.   nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem."
  125.   sic ait, et stridens sequitur conuicia pinus
  126.   per teneros crispata notos, et certa sub ipsum
  127.   defertur stomachum rectoque inliditur ictu,
  128.   sed resilit duro loricae excussa repulsu.
  129.   prouida nam Virtus conserto adamante trilicem
  130.   induerat thoraca umeris squamosaque ferri
  131.   texta per intortos conmiserat undique neruos.
  132.   inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes
  133.   telorum nimbos et non penetrabile durans.
  134.   nec mota est iaculo monstri sine more furentis,
  135.   opperiens propriis perituram uiribus Iram.
  136.   scilicet indomitos postquam stomachando lacertos
  137.   barbara bellatrix inpenderat et iaculorum
  138.   nube superuacuam lassauerat inrita dextram,
  139.   cum uentosa leui cecidissent tela uolatu,
  140.   iactibus et uacuis hastilia fracta iacerent,
  141.   uertitur ad capulum manus inproba et ense corusco
  142.   conisa in plagam dextra sublimis ab aure
  143.   erigitur mediumque ferit librata cerebrum.
  144.   aerea sed cocto cassis formata metallo
  145.   tinnitum percussa refert aciemque retundit
  146.   dura resultantem, frangit quoque uena rebellis
  147.   inlisum chalybem, dum cedere nescia cassos
  148.   excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
  149.   Ira, ubi truncati mucronis fragmina uidit
  150.   et procul in partes ensem crepuisse minutas,
  151.   iam capulum retinente manu sine pondere ferri,
  152.   mentis inops ebur infelix decorisque pudendi
  153.   perfida signa abicit monumentaque tristia longe
  154.   spernit, et ad proprium succenditur effera letum.
  155.   missile de multis, quae frustra sparserat, unum
  156.   puluere de campi peruersos sumit in usus:
  157.   rasile figit humi lignum ac se cuspide uersa
  158.   perfodit et calido pulmonem uulnere transit.
  159.   quam super adsistens Patientia "uicimus," inquit,
  160.   "exultans Vitium solita uirtute, sine ullo
  161.   sanguinis ac uitae discrimine; lex habet istud
  162.   nostra genus belli, furias omnemque malorum
  163.   militiam et rabidas tolerando extinguere uires.
  164.   ipsa sibi est hostis uesania seque furendo
  165.   interimit moriturque suis Ira ignea telis."
  166.   haec effata secat medias inpune cohortes
  167.   egregio comitata uiro; nam proximus Iob
  168.   haeserat inuictae dura inter bella magistrae,
  169.   fronte seuerus adhuc et multo funere anhelus,
  170.   sed iam clausa truci subridens ulcera uultu,
  171.   perque cicatricum numerum sudata recensens
  172.   millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis.
  173.   illum diua iubet tandem requiescere ab omni
  174.   armorum strepitu, captis et perdita quaeque
  175.   multiplicare opibus, nec iam peritura referre.
  176.   ipsa globos legionum et concurrentia rumpit
  177.   agmina, uulniferos gradiens intacta per imbres.
  178.   omnibus una comes uirtutibus adsociatur,
  179.   auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
  180.   nulla anceps luctamen init uirtute sine ista
  181.   uirtus, nam uidua est quam non Patientia firmat.

  182.  
  183.   forte per effusas inflata Superbia turmas
  184.   effreni uolitabat equo, quem pelle leonis
  185.   texerat et ualidos uillis onerauerat armos,
  186.   quo se fulta iubis iactantius illa ferinis
  187.   inferret tumido despectans agmina fastu.
  188.   turritum tortis caput adcumularat in altum
  189.   crinibus, extructos augeret ut addita cirros
  190.   congeries celsumque apicem frons ardua ferret.
  191.   carbasea ex umeris summo collecta coibat
  192.   palla sinu teretem nectens a pectore nodum.
  193.   a ceruice fluens tenui uelamine limbus
  194.   concipit infestas textis turgentibus auras.
  195.   nec minus instabili sonipes feritate superbit,
  196.   inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
  197.   huc illuc frendens obuertit terga, negata
  198.   libertate fugae, pressisque tumescit habenis.
  199.   hoc sese ostentans habitu uentosa uirago
  200.   inter utramque aciem supereminet et phaleratum
  201.   circumflectit equum, uultuque et uoce minatur
  202.   aduersum spectans cuneum, quem milite raro
  203.   et paupertinis ad bella coegerat armis
  204.   Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni
  205.   auxilii proprio nec sat confisa paratu.
  206.   Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius
  207.   et suspensa ab humo est opulentia diuite regno.
  208.   ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem
  209.   uilibus instructam nullo ostentamine telis
  210.   aspicit, in uocem dictis se effundit amaris:
  211.   "non pudet, o miseri, plebeio milite claros
  212.   adtemptare duces ferroque lacessere gentem
  213.   insignem titulis, ueteres cui bellica uirtus
  214.   diuitias peperit, laetos et gramine colles
  215.   imperio calcare dedit? nunc aduena nudus
  216.   nititur antiquos, si fas est, pellere reges!
  217.   en qui nostra suis in praedam cedere dextris
  218.   sceptra uolunt! en qui nostras sulcare nouales
  219.   aruaque capta manu popularier hospite aratro
  220.   contendunt, duros et pellere Marte colonos!
  221.   nempe, o ridiculum uulgus, natalibus horis
  222.   totum hominem et calidos a matre amplectimur artus,
  223.   uimque potestatum per membra recentis alumni
  224.   spargimus, et rudibus dominamur in ossibus omnes.
  225.   quis locus in nostra tunc uobis sede dabatur,
  226.   congenitis cum regna simul dicionibus aequo
  227.   robore crescebant? nati iam luce sub una
  228.   et domus et domini paribus adoleuimus annis,
  229.   ex quo plasma nouum de consaepto paradisi
  230.   limite progrediens amplum transfugit in orbem,
  231.   pellitosque habitus sumpsit uenerabilis Adam,
  232.   nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus.
  233.   quisnam iste ignotis hostis nunc surgit ab oris
  234.   inportunus, iners, infelix, degener, amens,
  235.   qui sibi tam serum ius uindicat, hactenus exul?
  236.   nimirum uacuae credentur friuola famae,
  237.   quae miseros optare iubet quandoque futuri
  238.   spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem
  239.   desidiam pigro rerum meditamine palpent.
  240.   quidni illos spes palpet iners, quos puluere in isto
  241.   tirones Bellona truci non excitat aere,
  242.   inbellesque animos uirtus tepefacta resoluit?
  243.   anne Pudicitiae gelidum iecur utile bello est?
  244.   an tenerum Pietatis opus sudatur in armis?
  245.   quam pudet, o Mauors et uirtus conscia, talem
  246.   contra stare aciem ferroque lacessere nugas,
  247.   et cum uirgineis dextram conferre choreis,
  248.   Iustitia est ubi semper egens et pauper Honestas,
  249.   arida Sobrietas, albo Ieiunia uultu,
  250.   sanguine uix tenui Pudor interfusus, aperta
  251.   Simplicitas et ad omne patens sine tegmine uulnus,
  252.   et prostrata in humum nec libera iudice sese
  253.   Mens Humilis, quam degenerem trepidatio prodit!
  254.   faxo ego, sub pedibus stipularum more teratur
  255.   inualida ista manus; neque enim perfringere duris
  256.   dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum
  257.   inbuere fragilique uiros foedare triumpho."
  258.   talia uociferans rapidum calcaribus urget
  259.   cornipedem laxisque uolat temeraria frenis,
  260.   hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini
  261.   sternere deiectamque supercalcare ruinam.
  262.   sed cadit in foueam praeceps, quam callida forte
  263.   Fraus interciso subfoderat aequore furtim,
  264.   Fraus detestandis Vitiorum e pestibus una,
  265.   fallendi uersuta opifex, quae praescia belli
  266.   planitiem scrobibus uitiauerat insidiosis
  267.   hostili de parte latens, ut fossa ruentes
  268.   exciperet cuneos atque agmina mersa uoraret;
  269.   ac ne fallacem puteum deprendere posset
  270.   cauta acies, uirgis adopertas texerat oras,
  271.   et superinposito simularat caespite campum.
  272.   at regina humilis, quamuis ignara, manebat
  273.   ulteriore loco nec adhuc ad Fraudis opertum
  274.   uenerat aut foueae calcarat furta malignae.
  275.   hunc eques illa dolum, dum fertur praepete cursu,
  276.   incidit, et caecum subito patefecit hiatum.
  277.   prona ruentis equi ceruice inuoluitur, ac sub
  278.   pectoris inpressu fracta inter crura rotatur.
  279.   at Virtus placidi moderaminis, ut leuitatem
  280.   prospicit obtritam monstri sub morte iacentis,
  281.   intendit gressum mediocriter, os quoque parce
  282.   erigit et comi moderatur gaudia uultu.
  283.   cunctanti Spes fida comes succurrit et offert
  284.   ultorem gladium laudisque inspirat amorem.
  285.   illa cruentatam correptis crinibus hostem
  286.   protrahit et faciem laeua reuocante supinat,
  287.   tunc caput orantis flexa ceruice resectum
  288.   eripit ac madido suspendit colla capillo.
  289.   extinctum Vitium sancto Spes increpat ore:
  290.   "desine grande loqui; frangit deus omne superbum,
  291.   magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur.
  292.   disce supercilium deponere, disce cauere
  293.   ante pedes foueam, quisquis sublime minaris.
  294.   peruulgata uiget nostri sententia Christi
  295.   scandere celsa humiles et ad ima redire feroces.
  296.   uidimus horrendum membris animisque Goliam
  297.   inualida cecidisse manu: puerilis in illum
  298.   dextera fundali torsit stridore lapillum
  299.   traiectamque cauo penetrauit uulnere frontem.
  300.   ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus,
  301.   dum tumet indomitum, dum formidabile feruet,
  302.   dum sese ostentat, clipeo dum territat auras,
  303.   expertus pueri quid possint ludicra parui
  304.   subcubuit teneris bellator turbidus annis.
  305.   me tunc ille puer uirtutis pube secutus
  306.   florentes animos sursum in mea regna tetendit,
  307.   seruatur quia certa mihi domus omnipotentis
  308.   sub pedibus domini, meque ad sublime uocantem
  309.   uictores caesa culparum labe capessunt."
  310.   dixit, et auratis praestringens aŽra pinnis
  311.   in caelum se uirgo rapit. mirantur euntem
  312.   Virtutes tolluntque animos in uota uolentes
  313.   ire simul, ni bella duces terrena retardent.
  314.   confligunt Vitiis seque ad sua praemia seruant.

  315.  
  316.   uenerat occiduis mundi de finibus hostis
  317.   Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae,
  318.   delibuta comas, oculis uaga, languida uoce,
  319.   perdita deliciis, uitae cui causa uoluptas,
  320.   elumbem mollire animum, petulanter amoenas
  321.   haurire inlecebras et fractos soluere sensus.
  322.   ac tunc peruigilem ructabat marcida cenam,
  323.   sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos
  324.   audierat lituos, atque inde tepentia linquens
  325.   pocula lapsanti per uina et balsama gressu
  326.   ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
  327.   non tamen illa pedes, sed curru inuecta uenusto
  328.   saucia mirantum capiebat corda uirorum.
  329.   o noua pugnandi species! non ales harundo
  330.   neruum pulsa fugit, nec stridula lancea torto
  331.   emicat amento, frameam nec dextra minatur;
  332.   sed uiolas lasciua iacit foliisque rosarum
  333.   dimicat et calathos inimica per agmina fundit.
  334.   inde eblanditis Virtutibus halitus inlex
  335.   inspirat tenerum labefacta per ossa uenenum,
  336.   et male dulcis odor domat ora et pectora et arma
  337.   ferratosque toros obliso robore mulcet.
  338.   deiciunt animos ceu uicti et spicula ponunt,
  339.   turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti
  340.   dum currum uaria gemmarum luce micantem
  341.   mirantur, dum bratteolis crepitantia lora
  342.   et solido ex auro pretiosi ponderis axem
  343.   defixis inhiant obtutibus et radiorum
  344.   argento albentem seriem, quam summa rotarum
  345.   flexura electri pallentis continet orbe.
  346.   et iam cuncta acies in deditionis amorem
  347.   sponte sua uersis transibat perfida signis
  348.   Luxuriae seruire uolens dominaeque fluentis
  349.   iura pati et laxa ganearum lege teneri.
  350.   ingemuit tam triste nefas fortissima Virtus
  351.   Sobrietas, dextro socios decedere cornu
  352.   inuictamque manum quondam sine caede perire.
  353.   uexillum sublime crucis, quod in agmine primo
  354.   dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit,
  355.   instauratque leuem dictis mordacibus alam
  356.   exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
  357.   "quis furor insanas agitat caligine mentes?
  358.   quo ruitis? cui colla datis? quae uincula tandem,
  359.   pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis,
  360.   lilia luteolis interlucentia sertis
  361.   et ferrugineo uernantes flore coronas?
  362.   his placet adsuetas bello iam tradere palmas
  363.   nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas,
  364.   ut mitra caesariem cohibens aurata uirilem
  365.   conbibat infusum croceo religamine nardum,
  366.   post inscripta oleo frontis signacula, per quae
  367.   unguentum regale datum est et chrisma perenne,
  368.   ut tener incessus uestigia syrmate uerrat
  369.   sericaque infractis fluitent ut pallia membris,
  370.   post inmortalem tunicam quam pollice docto
  371.   texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen
  372.   pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci,
  373.   inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens
  374.   despuit effusi spumantia damna Falerni
  375.   in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo
  376.   fulcra mero ueterique toreumata rore rigantur?
  377.   excidit ergo animis eremi sitis, excidit ille
  378.   fons patribus de rupe datus, quem mystica uirga
  379.   elicuit scissi salientem uertice saxi?
  380.   angelicusne cibus prima in tentoria uestris
  381.   fluxit auis, quem nunc sero felicior aeuo
  382.   uespertinus edit populus de corpore Christi?
  383.   his uos inbutos dapibus iam crapula turpis
  384.   Luxuriae ad madidum rapit inportuna lupanar,
  385.   quosque uiros non Ira fremens, non idola bello
  386.   cedere conpulerant, saltatrix ebria flexit!
  387.   state, precor, uestri memores, memores quoque Christi
  388.   quae sit uestra tribus, quae gloria, quis deus et rex,
  389.   quis dominus meminisse decet. uos nobile Iudae
  390.   germen ad usque dei genetricem, qua deus ipse
  391.   esset homo, procerum uenistis sanguine longo.
  392.   excitet egregias mentes celeberrima Dauid
  393.   gloria continuis bellorum exercita curis,
  394.   excitet et Samuel, spolium qui diuite ab hoste
  395.   adtrectare uetat nec uictum uiuere regem
  396.   incircumcisum patitur, ne praeda superstes
  397.   uictorem placidum recidiua in proelia poscat.
  398.   parcere iam capto crimen putat ille tyranno,
  399.   at uobis contra uinci et subcumbere uotum est.
  400.   paeniteat, per si qua mouet reuerentia summi
  401.   numinis, hoc tam dulce malum uoluisse nefanda
  402.   proditione sequi; si paenitet, haud nocet error.
  403.   paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci
  404.   conuiolasse fauo sceptri mellisque sapore
  405.   heu male gustato, regni dum blanda uoluptas
  406.   oblectat iuuenem iurataque sacra resoluit.
  407.   sed quis paenituit, nec sors lacrimabilis illa est,
  408.   nec tinguit patrias sententia saeua secures.
  409.   en ego Sobrietas, si conspirare paratis,
  410.   pando uiam cunctis Virtutibus, ut malesuada
  411.   Luxuries, multo stipata satellite, poenas
  412.   cum legione sua Christo sub iudice pendat."
  413.   sic effata crucem domini feruentibus offert
  414.   obuia quadriiugis, lignum uenerabile in ipsos
  415.   intentans frenos. quod ut expauere feroces
  416.   cornibus obpansis et summa fronte coruscum,
  417.   uertunt praecipitem caeca formidine fusi
  418.   per praerupta fugam. fertur resupina reductis
  419.   nequiquam loris auriga comamque madentem
  420.   puluere foedatur. tunc et uertigo rotarum
  421.   inplicat excussam dominam; nam prona sub axem
  422.   labitur et lacero tardat sufflamine currum.
  423.   addit Sobrietas uulnus letale iacenti,
  424.   coniciens silicem rupis de parte molarem.
  425.   hunc uexilliferae quoniam fors obtulit ictum
  426.   spicula nulla manu sed belli insigne gerenti,
  427.   casus agit saxum, medii spiramen ut oris
  428.   frangeret, et recauo misceret labra palato.
  429.   dentibus introrsum resolutis lingua resectam
  430.   dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
  431.   insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa
  432.   conliquefacta uorans reuomit quas hauserat offas.
  433.   "ebibe iam proprium post pocula multa cruorem,"
  434.   uirgo ait increpitans, "sint haec tibi fercula tandem
  435.   tristia praeteriti nimiis pro dulcibus aeui.
  436.   lasciuas uitae inlecebras gustatus amarae
  437.   mortis et horrifico sapor ultimus asperat haustu."
  438.   caede ducis dispersa fugit trepidante pauore
  439.   nugatrix acies. Iocus et Petulantia primi
  440.   cymbala proiciunt; bellum nam talibus armis
  441.   ludebant resono meditantes uulnera sistro.
  442.   dat tergum fugitiuus Amor, lita tela ueneno
  443.   et lapsum ex umeris arcum pharetramque cadentem
  444.   pallidus ipse metu sua post uestigia linquit.
  445.   Pompa, ostentatrix uani splendoris, inani
  446.   exuitur nudata peplo; discissa trahuntur
  447.   serta Venustatis collique ac uerticis aurum
  448.   soluitur, et gemmas Discordia dissona turbat.
  449.   non piget adtritis pedibus per acuta frutecta
  450.   ire Voluptatem, quoniam uis maior acerbam
  451.   conpellit tolerare fugam; formido pericli
  452.   praedurat teneras iter ad cruciabile plantas.
  453.   qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen,
  454.   damna iacent, crinalis acus, redimicula, uittae,
  455.   fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
  456.   his se Sobrietas et totus Sobrietatis
  457.   abstinet exuuiis miles damnataque castis
  458.   scandala proculcat pedibus, nec fronte seueros
  459.   coniuente oculos praedarum ad gaudia flectit.
  460.   fertur Auaritia gremio praecincta capaci,
  461.   quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca
  462.   corripuisse manu, pulchra in ludibria uasto
  463.   ore inhians aurique legens fragmenta caduci
  464.   inter harenarum cumulos. nec sufficit amplos
  465.   inpleuisse sinus; iuuat infercire cruminis
  466.   turpe lucrum et grauidos furtis distendere fiscos,
  467.   quos laeua celante tegit laterisque sinistri
  468.   uelat opermento; uelox nam dextra rapinas
  469.   abradit spoliisque ungues exercet aŽnos.
  470.   Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor,
  471.   Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes,
  472.   Eumenides uariae monstri comitatus aguntur.
  473.   nec minus interea rabidorum more luporum
  474.   Crimina persultant toto grassantia campo,
  475.   matris Auaritiae nigro de lacte creata.
  476.   si fratris galeam fuluis radiare ceraunis
  477.   germanus uidit conmilito, non timet ensem
  478.   exerere atque caput socio mucrone ferire,
  479.   de consanguineo rapturus uertice gemmas.
  480.   filius extinctum belli sub sorte cadauer
  481.   aspexit si forte patris, fulgentia bullis
  482.   cingula et exuuias gaudet rapuisse cruentas:
  483.   cognatam Ciuilis agit Discordia praedam,
  484.   nec parcit propriis Amor insatiatus Habendi
  485.   pigneribus spoliatque suos Famis inpia natos.
  486.   talia per populos edebat funera uictrix
  487.   orbis Auaritia, sternens centena uirorum
  488.   millia uulneribus uariis: hunc lumine adempto
  489.   effossisque oculis uelut in caligine noctis
  490.   caecum errare sinit perque offensacula multa
  491.   ire, nec oppositum baculo temptare periclum.
  492.   porro alium capit intuitu fallitque uidentem,
  493.   insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille,
  494.   excipitur telo incautus cordisque sub ipso
  495.   saucius occulto ferrum suspirat adactum.
  496.   multos praecipitans in aperta incendia cogit
  497.   nec patitur uitare focos, quibus aestuat aurum,
  498.   quod petit arsurus pariter speculator auarus.
  499.   omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta
  500.   occupat interitu, neque est uiolentius ullum
  501.   terrarum Vitium, quod tantis cladibus aeuum
  502.   mundani inuoluat populi damnetque gehennae.
  503.   quin ipsos temptare manu, si credere dignum est,
  504.   ausa sacerdotes domini, qui proelia forte
  505.   ductores primam ante aciem pro laude gerebant
  506.   uirtutum, magnoque inplebant classica flatu.
  507.   et fors innocuo tinxisset sanguine ferrum,
  508.   ni Ratio armipotens, gentis Leuitidis una
  509.   semper fida comes, clipeum obiectasset et atrae
  510.   hostis ab incursu claros texisset alumnos.
  511.   stant tuti Rationis ope, stant turbine ab omni
  512.   inmunes fortesque animi; uix in cute summa
  513.   praestringens paucos tenui de uulnere laedit
  514.   cuspis Auaritiae. stupuit Luis inproba castis
  515.   heroum iugulis longe sua tela repelli;
  516.   ingemit et dictis ardens furialibus infit:
  517.   "uincimur, heu, segnes nec nostra potentia perfert
  518.   uim solitam, languet uiolentia saeua nocendi,
  519.   sueuerat inuictis quae uiribus omnia ubique
  520.   rumpere corda hominum; nec enim tam ferrea quemquam
  521.   durauit natura uirum, cuius rigor aera
  522.   sperneret aut nostro foret inpenetrabilis auro.
  523.   ingenium omne neci dedimus; tenera, aspera, dura,
  524.   docta, indocta simul, bruta et sapientia, nec non
  525.   casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae.
  526.   sola igitur rapui quidquid Styx abdit auaris
  527.   gurgitibus. nobis ditissima Tartara debent
  528.   quos retinent populos. quod uoluunt saecula nostrum est,
  529.   quod miscet mundus, uesana negotia, nostrum.
  530.   qui fit praeualidas quod pollens gloria uires
  531.   deserit et cassos ludit fortuna lacertos?
  532.   sordet Christicolis rutilantis fulua monetae
  533.   effigies, sordent argenti emblemata, et omnis
  534.   thensaurus nigrante oculis uilescit honore.
  535.   quid sibi docta uolunt fastidia? nonne triumphum
  536.   egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum
  537.   et conuiua dei, dum fallit foedere mensae
  538.   haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit,
  539.   incidit in nostrum flammante cupidine telum,
  540.   infamem mercatus agrum de sanguine amici
  541.   numinis, obliso luiturus iugera collo?
  542.   uiderat et Iericho propria inter funera quantum
  543.   posset nostra manus, cum uictor concidit Achar.
  544.   caedibus insignis murali et strage superbus
  545.   subcubuit capto uictis ex hostibus auro,
  546.   dum uetitis insigne legens anathema fauillis
  547.   maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit.
  548.   non illum generosa tribus, non plebis auitae
  549.   iuuit Iuda parens, Christo quandoque propinquo
  550.   nobilis et tali felix patriarcha nepote.
  551.   quis placet exemplum generis, placeat quoque forma
  552.   exitii: sit poena eadem, quibus et genus unum est.
  553.   quid moror aut Iudae populares aut populares
  554.   sacricolae summi (summus nam fertur Aaron)
  555.   fallere fraude aliqua Martis congressibus inpar?
  556.   nil refert armis contingat palma dolisue."
  557.   dixerat et toruam faciem furialiaque arma
  558.   exuit inque habitum sese transformat honestum;
  559.   fit Virtus specie uultuque et ueste seuera
  560.   quam memorant Frugi, parce cui uiuere cordi est
  561.   et seruare suum; tamquam nil raptet auare,
  562.   artis adumbratae meruit ceu sedula laudem.
  563.   huius se specie mendax Bellona coaptat,
  564.   non ut auara lues, sed Virtus parca putetur;
  565.   nec non et tenero pietatis tegmine crines
  566.   obtegit anguinos, ut candida palla latentem
  567.   dissimulet rabiem diroque obtenta furori,
  568.   quod rapere et clepere est auideque abscondere parta,
  569.   natorum curam dulci sub nomine iactet.
  570.   talibus inludens male credula corda uirorum
  571.   fallit imaginibus, monstrumque ferale sequuntur
  572.   dum credunt Virtutis opus; capit inpia Erinys
  573.   consensu faciles manicisque tenacibus artat.
  574.   attonitis ducibus perturbatisque maniplis
  575.   nutabat Virtutum acies errore biformis
  576.   portenti, ignorans quid amicum credat in illo
  577.   quidue hostile notet: letum uersatile et anceps
  578.   lubricat incertos dubia sub imagine uisus,
  579.   cum subito in medium frendens Operatio campum
  580.   prosilit auxilio sociis, pugnamque capessit
  581.   militiae postrema gradu, sed sola duello
  582.   inpositura manum, ne quid iam triste supersit.
  583.   omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat
  584.   nudata induuiis multo et se fasce leuarat,
  585.   olim diuitiis grauibusque oppressa talentis,
  586.   libera nunc miserando inopum, quos larga benigne
  587.   fouerat effundens patrium bene prodiga censum.
  588.   iam loculos ditata fidem spectabat inanes,
  589.   aeternam numerans redituro faenore summam.
  590.   horruit inuictae Virtutis fulmen et inpos
  591.   mentis Auaritia stupefactis sensibus haesit
  592.   certa mori: nam quae fraudis uia restet, ut ipsa
  593.   calcatrix mundi mundanis uicta fatiscat
  594.   inlecebris spretoque iterum sese inplicet auro?
  595.   inuadit trepidam Virtus fortissima duris
  596.   ulnarum nodis, obliso et gutture frangit
  597.   exsanguem siccamque gulam; conpressa ligantur
  598.   uincla lacertorum sub mentum et faucibus artis
  599.   extorquent animam, nullo quae uulnere rapta
  600.   palpitat atque aditu spiraminis intercepto
  601.   inclusam patitur uenarum carcere mortem.
  602.   illa reluctanti genibusque et calcibus instans
  603.   perfodit et costas atque ilia rumpit anhela,
  604.   mox spolia exstincto de corpore diripit, auri
  605.   sordida frusta rudis nec adhuc fornace recoctam
  606.   materiam, tineis etiam marsuppia crebris
  607.   exesa et uirides obducta aerugine nummos
  608.   dispergit seruata diu uictrix et egenis
  609.   dissipat ac tenues captiuo munere donat.
  610.   tunc circumfusam uultu exultante coronam
  611.   respiciens alacris media inter milia clamat:
  612.   "soluite procinctum, iusti, et discedite ab armis!
  613.   causa mali tanti iacet interfecta; lucrandi
  614.   ingluuie pereunte licet requiescere sanctis.
  615.   summa quies nil uelle super quam postulet usus
  616.   debitus, ut simplex alimonia uestis et una
  617.   infirmos tegat ac recreet mediocriter artus
  618.   expletumque modum naturae non trahat extra.
  619.   intressurus iter peram ne tollito, neue
  620.   de tunicae alterius gestamine prouidus ito,
  621.   nec te sollicitet res crastina, ne cibus aluo
  622.   defuerit: redeunt escae cum sole diurnae.
  623.   nonne uides ut nulla auium cras cogitet ac se
  624.   pascendam, praestante deo, non anxia credat?
  625.   confidunt uolucres uictum non defore uiles,
  626.   passeribusque subest modico uenalibus asse
  627.   indubitata fides dominum curare potentem
  628.   ne pereant. tu, cura dei, facies quoque Christi,
  629.   addubitas ne te tuus umquam deserat auctor?
  630.   ne trepidate, homines; uitae dator et dator escae est.
  631.   quaerite luciferum caelesti dogmate pastum,
  632.   qui spem multiplicans alat inuitiabilis aeui,
  633.   corporis inmemores: memor est qui condidit illud
  634.   subpeditare cibos atque indiga membra fouere."

  635.  
  636.   his dictis curae emotae, Metus et Labor et Vis
  637.   et Scelus et placitae fidei Fraus infitiatrix
  638.   depulsae uertere solum. Pax inde fugatis
  639.   hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis
  640.   terror et auulsis exfibulat ilia zonis.
  641.   uestis ad usque pedes descendens defluit imos,
  642.   temperat et rapidum priuata modestia gressum.
  643.   cornicinum curua aera silent, placabilis inplet
  644.   uaginam gladius, sedato et puluere campi
  645.   suda redit facies liquidae sine nube diei,
  646.   purpuream uideas caeli clarescere lucem.
  647.   agmina casta super uultum sensere Tonantis
  648.   adridere hilares pulso certamine turmae,
  649.   et Christum gaudere suis uictoribus arce
  650.   aetheris ac patrium famulis aperire profundum.
  651.   dat signum felix Concordia reddere castris
  652.   uictrices aquilas atque in tentoria cogi.
  653.   numquam tanta fuit species nec par decus ulli
  654.   militiae, cum dispositis bifida agmina longe
  655.   duceret ordinibus peditum psallente caterua,
  656.   ast alia de parte equitum resonantibus hymnis.
  657.   non aliter cecinit respectans uictor hiantem
  658.   Istrahel rabiem ponti post terga minacis,
  659.   cum iam progrediens calcaret litora sicco
  660.   ulteriora pede, stridensque per extima calcis
  661.   mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso
  662.   gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo,
  663.   ac refluente sinu iam redderet unda natatum
  664.   piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
  665.   pulsauit resono modulantia tympana plectro
  666.   turba dei celebrans mirum ac memorabile saeclis
  667.   omnipotentis opus, liquidas inter freta ripas
  668.   fluctibus incisis et subsistente procella
  669.   crescere suspensosque globos potuisse teneri.
  670.   sic expugnata Vitiorum gente resultant
  671.   mystica dulcimodis Virtutum carmina psalmis.
  672.   uentum erat ad fauces portae castrensis, ubi artum
  673.   liminis introitum bifori dant cardine claustra.
  674.   nascitur hic inopina mali lacrimabilis astu
  675.   tempestas, placidae turbatrix inuida pacis,
  676.   quae tantum subita uexaret clade triumphum.
  677.   inter confertos cuneos Concordia forte
  678.   dum stipata pedem iam tutis moenibus infert,
  679.   excipit occultum Vitii latitantis ab ictu
  680.   mucronem laeuo in latere, squalentia quamuis
  681.   texta catenato ferri subtegmine corpus
  682.   ambirent sutis et acumen uulneris hamis
  683.   respuerent, rigidis nec fila tenacia nodis
  684.   inpactum sinerent penetrare in uiscera telum.
  685.   rara tamen chalybem tenui transmittere puncto
  686.   commissura dedit, qua sese extrema politae
  687.   squama ligat tunicae sinus et sibi conserit oras.
  688.   intulit hoc uulnus pugnatrix subdola uictae
  689.   partis et incautis uictoribus insidiata est.
  690.   nam pulsa culparum acie Discordia nostros
  691.   intrarat cuneos sociam mentita figuram.
  692.   scissa procul palla structum et serpente flagellum
  693.   multiplici media camporum in strage iacebant.
  694.   ipsa redimitos olea frondente capillos
  695.   ostentans festis respondet laeta choreis.
  696.   sed sicam sub ueste tegit, te, maxima Virtus,
  697.   te solam tanto e numero, Concordia, tristi
  698.   fraude petens. sed non uitalia rumpere sacri
  699.   corporis est licitum, summo tenus extima tactu
  700.   laesa cutis tenuem signauit sanguine riuum.
  701.   exclamat Virtus subito turbata: "quid hoc est?
  702.   quae manus hic inimica latet, quae prospera nostra
  703.   uulnerat et ferrum tanta inter gaudia uibrat?
  704.   quid iuuat indomitos bello sedasse Furores
  705.   et sanctum Vitiis pereuntibus omne receptum,
  706.   si Virtus sub pace cadit?" trepida agmina maestos
  707.   conuertere oculos: stillabat uulneris index
  708.   ferrata de ueste cruor, mox et pauor hostem
  709.   comminus adstantem prodit; nam pallor in ore
  710.   conscius audacis facti dat signa reatus
  711.   et deprensa tremunt languens manus et color albens.
  712.   circumstat propere strictis mucronibus omnis
  713.   Virtutum legio exquirens feruente tumultu
  714.   et genus et nomen, patriam sectamque, deumque
  715.   quem colat et missu cuiatis uenerit. illa
  716.   exsanguis turbante metu: "Discordia dicor,
  717.   cognomento Heresis; deus est mihi discolor," inquit,
  718.   "nunc minor, aut maior, modo duplex et modo simplex,
  719.   cum placet, aŽrius et de phantasmate uisus,
  720.   aut innata anima est quoties uolo ludere numen;
  721.   praeceptor Belia mihi, domus et plaga mundus."
  722.   non tulit ulterius capti blasphemia monstri
  723.   Virtutum regina Fides, sed uerba loquentis
  724.   inpedit et uocis claudit spiramina pilo,
  725.   pollutam rigida transfigens cuspide linguam.
  726.   carpitur innumeris feralis bestia dextris;
  727.   frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras
  728.   quod canibus donet, coruis quod edacibus ultro
  729.   offerat, inmundis caeno exhalante cloacis
  730.   quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
  731.   discissum foedis animalibus omne cadauer
  732.   diuiditur, ruptis Heresis perit horrida membris.

  733.  
  734.   conpositis igitur rerum morumque secundis
  735.   in commune bonis, tranquillae plebis ad unum
  736.   sensibus in tuta valli statione locatis
  737.   struitur media castrorum sede tribunal
  738.   editiore loco, tumulus quem uerti
  739.   exstruitur media castrorum sede tribunal
  740.   editiore loco, tumulus quem uertice acuto
  741.   excitat in speculam, subiecta unde omnia late
  742.   liber inoffenso circum inspicit aŽre uisus.
  743.   hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro
  744.   foedere iuratae Christi sub amore sorores,
  745.   conscendunt apicem; mox et sublime tribunal
  746.   par sanctum carumque sibi supereminet aequo
  747.   iure potestatis, consistunt aggere summo
  748.   conspicuae populosque iubent adstare frequentes.
  749.   concurrunt alacres castris ex omnibus omnes,
  750.   nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo
  751.   intercepta sinu per conceptacula sese
  752.   degeneri languore tegat, tentoria apertis
  753.   cuncta patent uelis, reserantur carbasa, ne quis
  754.   marceat obscuro stertens habitator operto.
  755.   auribus intentis expectant contio, quidnam
  756.   uictores post bella uocet Concordia princeps,
  757.   quam uelit atque Fides Virtutibus addere legem.
  758.   erumpit prima in uocem Concordia tali
  759.   adloquio: "cumulata quidem iam gloria uobis,
  760.   o patris, o domini fidissima pignera Christi,
  761.   contigit: extincta est multo certamine saeua
  762.   barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis
  763.   indigenas, ferroque uiros flammaque premebat.
  764.   publica sed requies priuatis rure foroque
  765.   constat amicitiis: scissura domestica turbat
  766.   rem populi, titubatque foris quod dissidet intus.
  767.   ergo cauete, uiri, ne sit sententia discors
  768.   Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis
  769.   nascatur conflata odiis, quia fissa uoluntas
  770.   confundit uariis arcana biformia fibris.
  771.   quod sapimus coniungat amor; quod uiuimus uno
  772.   conspiret studio: nil dissociabile firmum est.
  773.   utque homini atque deo medius interuenit Iesus,
  774.   qui sociat mortale patri, ne carnea distent
  775.   Spiritui aeterno sitque ut deus unus utrumque,
  776.   sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu,
  777.   spiritus unimodis texat conpagibus unus.
  778.   pax plenum Virtutis opus, pax summa laborum,
  779.   pax belli exacti pretium est pretiumque pericli.
  780.   sidera pace uigent, consistunt terrea pace.
  781.   nil placitum sine pace deo: non munus ad aram
  782.   cum cupias offerre probat, si turbida fratrem
  783.   mens inpacati sub pectoris oderit antro,
  784.   nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr
  785.   ignibus insilias seruans inamabile uotum
  786.   bile sub obliqua, pretiosam proderit Iesu
  787.   inpendisse animam, meriti quia clausula pax est.
  788.   non inflata tumet, non inuidet aemula fratri,
  789.   omnia perpetitur patiens atque omnia credit,
  790.   nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat,
  791.   occasum lucis uenia praecurrere gestit,
  792.   anxia ne stabilem linquat sol conscius iram.
  793.   quisque litare deo mactatis uult holocaustis,
  794.   offerat in primis pacem: nulla hostia Christo
  795.   dulcior: hoc solo sancta ad donaria uultum
  796.   munere conuertens liquido oblectatur odore.
  797.   sed tamen et niueis tradit deus ipse columbis
  798.   pinnatum tenera plumarum ueste colubrum
  799.   rimante ingenio docte internoscere mixtum
  800.   innocuis auibus; latet et lupus ore cruento
  801.   lacteolam mentitus ouem sub uellere molli,
  802.   cruda per agninos exercens funera rictus.
  803.   hac sese occultat Photinus et Arrius arte,
  804.   inmanes feritate lupi. discrimina produnt
  805.   nostra recensque cruor, quamuis de corpore summo,
  806.   quid possit furtiua manus." gemitum dedit omnis
  807.   Virtutum populus casu concussus acerbo.
  808.   tum generosa Fides haec subdidit: "immo secundis
  809.   in rebus cesset gemitus. Concordia laesa est,
  810.   sed defensa Fides: quin et Concordia sospes,
  811.   germanam comitata Fidem, sua uulnera ridet.
  812.   haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta.
  813.   unum opus egregio restat post bella labori,
  814.   o proceres, regni quod tandem pacifer heres
  815.   belligeri, armatae successor inermus et aulae,
  816.   instituit Solomon, quoniam genitoris anheli
  817.   fumarat calido regum de sanguine dextra.
  818.   sanguine nam terso templum fundatur et ara
  819.   ponitur auratis Christi domus ardua tectis.
  820.   tunc Hierusalem templo inlustrata quietum
  821.   suscepit iam diua deum, circumuaga postquam
  822.   sedit marmoreis fundata altaribus arca.
  823.   surgat et in nostris templum uenerabile castris,
  824.   omnipotens cuius sanctorum sancta reuisat.
  825.   nam quid terrigenas ferro pepulisse phalangas
  826.   Culparum prodest, hominis si Filius arce
  827.   aetheris inlapsus purgati corporis urbem
  828.   intret inornatam templi splendentis egenus?
  829.   hactenus alternis sudatum est comminus armis:
  830.   munia nunc agitet tacitae toga candida pacis,
  831.   atque sacris sedem properet discincta iuuentus."
  832.   haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis
  833.   desiluit tantique operis Concordia consors
  834.   metatura nouum iacto fundamine templum.
  835.   aurea planitiem spatiis percurrit harundo
  836.   dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes,
  837.   ne commissuris distantibus angulus inpar
  838.   argutam mutilet per dissona semetra normam.
  839.   Aurorae de parte tribus plaga lucida portis
  840.   inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum
  841.   portarum numerus, tris occidualibus offert
  842.   ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem
  843.   panditur alta domus. nullum illic structile saxum,
  844.   sed caua per solidum multoque forata dolatu
  845.   gemma relucenti limen conplectitur arcu,
  846.   uestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
  847.   portarum summis inscripta in postibus auro
  848.   nomina apostolici fulgent bis sena senatus.
  849.   Spiritus his titulis arcana recondita mentis
  850.   ambit et electos uocat in praecordia sensus;
  851.   quaque hominis natura uiget, quam corpore toto
  852.   quadrua uis animat, trinis ingressibus aram
  853.   cordis adit castisque colit sacraria uotis;
  854.   seu pueros sol primus agat, seu feruor ephebos
  855.   incendat nimius, seu consummabilis aeui
  856.   perficiat lux plena uiros, siue algida borrae
  857.   aetas decrepitam uocet ad pia sacra senectam,
  858.   occurrit trinum quadrina ad compita nomen,
  859.   quod bene discipulis disponit rex duodenis.
  860.   quin etiam totidem gemmarum insignia textis
  861.   parietibus distincta micant, animasque colorum
  862.   uiuentes liquido lux euomit alta profundo.
  863.   ingens chrysolitus, natiuo interlitus auro,
  864.   hinc sibi sapphirum sociauerat, inde beryllum,
  865.   distantesque nitor medius uariabat honores.
  866.   hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi
  867.   lumine uicino; nam forte cyanea propter
  868.   stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso.
  869.   sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis
  870.   sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
  871.   has inter species smaragdina gramine uerno
  872.   prata uirent uoluitque uagos lux herbida fluctus.
  873.   te quoque conspicuum structura interserit, ardens
  874.   chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
  875.   stridebat grauidis funalis machina uinclis
  876.   inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas.
  877.   at domus interior septem subnixa columnis
  878.   crystalli algentis uitrea de rupe recisis
  879.   construitur, quarum tegit edita calculus albens
  880.   in conum caesus capita et sinuamine subter
  881.   subductus conchae in speciem, quod mille talentis
  882.   margaritum ingens, opibusque et censibus hastae
  883.   addictis, animosa Fides mercata pararat.
  884.   hoc residet solio pollens Sapientia et omne
  885.   consilium regni celsa disponit ab aula,
  886.   tutandique hominis leges sub corde retractat.
  887.   in manibus dominae sceptrum non arte politum
  888.   sed ligno uiuum uiridi est, quod stirpe reciso,
  889.   quamuis nullus alat terreni caespitis umor,
  890.   fronde tamen uiret incolumi, tum sanguine tinctis
  891.   intertexta rosis candentia lilia miscet
  892.   nescia marcenti florem submittere collo.
  893.   huius forma fuit sceptri gestamen Aaron
  894.   floriferum, sicco quod germina cortice trudens
  895.   explicuit tenerum spe pubescente decorem
  896.   inque nouos subito tumuit uirga arida fetus.

  897.  
  898.   reddimus aeternas, indulgentissime doctor,
  899.   grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores
  900.   ore pio; nam cor uitiorum stercore sordet.
  901.   tu nos corporei latebrosa pericula operti
  902.   luctantisque animae uoluisti agnoscere casus.
  903.   nouimus ancipites nebuloso in pectore sensus
  904.   sudare alternis conflictibus, et uariato
  905.   pugnarum euentu nunc indole crescere dextra,
  906.   nunc inclinatis uirtutibus ad iuga uitae
  907.   deteriora trahi seseque addicere noxis
  908.   turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
  909.   o quotiens animam, uitiorum peste repulsa,
  910.   sensimus incaluisse deo! quotiens tepefactum
  911.   caeleste ingenium post gaudia candida taetro
  912.   cessisse stomacho! feruent bella horrida, feruent
  913.   ossibus inclusa, fremit et discordibus armis
  914.   non simplex natura hominis; nam uiscera limo
  915.   effigiata premunt animam, contra ille sereno
  916.   editus adflatu nigrantis carcere cordis
  917.   aestuat, et sordes arta inter uincla recusat.
  918.   spiritibus pugnant uariis lux atque tenebrae,
  919.   distantesque animat duplex substantia uires,
  920.   donec praesidio Christus deus adsit et omnes
  921.   uirtutum gemmas conponat sede piata,
  922.   atque, ubi peccatum regnauerat, aurea templi
  923.   atria constituens texat spectamine morum
  924.   ornamenta animae, quibus oblectata decoro
  925.   aeternum solio diues Sapientia regnet.