Disticha Catonis, Liber III

An English translation is also available.

IlI.praef. a Hoc quicumque velis carmen cognoscere lector,
Cum praecepta ferat, quae sunt gratissima vitae:

l. Instrue praeceptis animum, nec discere cesses;
Nam sine doctrina vita est quasi mortis imago.

praef. b Commoda multa feres, sin autem spreveris illud,
Non me doctorem sed te neglexeris ipse

2. Cum recte vivas, ne cures verba malorum;
Arbitrii non est nostri, quid quisque loquatur.

3. Productus testis, salvo tamen ante pudore,
Quantumcumque potes, celato crimen amici.

4. Sermones blandos blaesosque cavere memento;
Simplicitas veri fama est, fraus ficta loquendi.

5. Segnitiem fugito, quae vitae ignavia fertur;
Nam cum animus languet, consumit inertia corpuC.

6. Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.

7. Alterius dictum aut factum Me carpseris unquam,
Exemplo simili ne te derideat alter.

8. Quod tibi sors dederit tabulis suprema notato;
Augendo serva, ne sis, quem fama loquatur.

9. Cum tibi divitiae superant in fine senectae
Munificus facito vivas, non parcus amicis.

10. Utile consilium dominus ne despice servi;
Nullius sensum, si prodest, tempseris unquam.

11. Rebus et in censu si non est, quod fuit ante,
Fac vivas contentus eo, quod tempora praebent.,

12. Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,
Nec retinere velis, si coeperit esse molesta.

13. Multorum disce exemplis, quae facta sequaris,
Quae fugias; vita est nobis aliena magistra.

14. Quod potes, id tempta, operis ne pondere pressu
Succumbat labor et frustra temptata relinquas.

15. Quod nosti haud recte factum, nolito tacere,
Ne videare malos imitari velle tacendo.

16. ludicis auxilium sub iniqua lege rogato;
Ipsae etiam leges cupiunt, ut iure rogentur.

17. Quod merito pateris, patienter ferre memento,
Cumque reus tibi sis, ipsum te iudice damna.

18. Multa legas facito, perlectis neglege multa;
Nam miranda canunt, sed non credenda poetae.

19. Inter convivas fac sis sermone modestus,
Ne dicare loquax, cum vis urbanus haberi.

20. Coniugis iratae noli tu verba timere;
Nam lacrimis struit insidias, cum femina plorat.

21. Utere quaesitis, sed ne videaris abuti;
Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur.

22. Fac tibi proponas mortem non esse timendam,
Quae bona si non est, finis tam!n illa malorum est.

23. Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento,
Namque malum est, non velle pati nec posse tacere.

24. Dilige non aegra caros pietate parentes.
Nec matrem offendas, dum vis bonus esse parenti.