Luke 2.6-40
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit
et reclinavit eum in praesepio
quia non erat eis locus in diversorio
et pastores erant in regione eadem vigilantes
et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
et ecce angelus Domini stetit iuxta illos
et claritas Dei circumfulsit illos
et timuerunt timore magno
et dixit illis angelus nolite timere
ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
quia natus est vobis hodie salvator
qui est Christus Dominus in civitate David
et hoc vobis signum
invenietis infantem pannis involutum
et positum in praesepio
et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis
laudantium Deum et dicentium
gloria in altissimis Deo
et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum
pastores loquebantur ad invicem
transeamus usque Bethleem
et videamus hoc verbum quod factum est
quod fecit Dominus et ostendit nobis
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph
et infantem positum in praesepio
videntes autem cognoverunt de verbo
quod dictum erat illis de puero hoc
et omnes qui audierunt mirati sunt
et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum
in omnibus quae audierant et viderant
sicut dictum est ad illos
et postquam consummati sunt dies octo
ut circumcideretur
vocatum est nomen eius Iesus
quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi
tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
sicut scriptum est in lege Domini
quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
et ut darent hostiam
secundum quod dictum est in lege Domini
par turturum aut duos pullos columbarum
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon
et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel
et Spiritus Sanctus erat in eo
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto
non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
et venit in Spiritu in templum
et cum inducerent puerum Iesum parentes eius
ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
nunc dimittis servum tuum Domine
secundum verbum tuum in pace
quia viderunt oculi mei salutare tuum
quod parasti ante faciem omnium populorum
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
et benedixit illis Symeon
et dixit ad Mariam matrem eius
ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel
et in signum cui contradicetur
et tuam ipsius animam pertransiet gladius
ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser
haec processerat in diebus multis
et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor
quae non discedebat de templo
ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino
et loquebatur de illo omnibus
qui expectabant redemptionem Hierusalem
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini
reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia
et gratia Dei erat in illo