Liber VI

CAPUT 1

Spes mea a iuventute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus, et volatibus caeli sapientiorem me feceras? et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inveniebam deum cordis mei; et veneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inventione veri. iam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae veritatis: sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse Manichaeum, sed neque Catholicum Christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me, tamquam mortuum, resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio viduae; Iuvenis, tibi dico, surge: et revivesceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit, cor eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, veritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo vero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas: et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in vitam aeternam. diligebat autem illum virum sicut angelum dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente artiore periculo, quasi per accessionem, quam criticam medici vocant, certa praesumebat.

CAPUT 2

Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum adtulisset, atque ab ostiario prohiberetur: ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit non enim obsidebat spiritum eius vinulentia eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad potionem aquatam madidi nausiant. sed illa cum attulisset canistrum cum sollemnibus epulis, praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat: et si multae essent quae illo modo videbantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse, ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis; et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, ut et quod posset daret egentibus, et sic communicatio dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed tamen videtur mihi, domine deus meus -- et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum -- non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat. quem propter salutem meam maxime diligebat, eam vero ille, propter eius religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe erumperet, eum me videret, in eius praedicationem, gratulans mihi, quod talem matrem haberem, nesciens, qualem illa filium, qui dubitabam de illis omnibus et inveniri posse viam vitae minime putabam.

CAPUT 3

Nec iam ingemescebam orando, ut subvenires mihi, sed ad quaerendum intentus et ad disserendum inquietus erat animus meus, ipsumque Ambrosium felicem quendam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi laboriosus videbatur. quid autem ille spei gereret, adversus ipsius excellentiae temptamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conicere noveram nec expertus eram. nec ille sciebat aestus meos, nec foveam periculi mei. non enim quaerere ab eo poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab eius aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. saepe, cum adessemus -- non enim vetabatur quisquam ingredi aut ei venientem nuntiari mos erat -- sic eum legentem vidimus tacite et aliter numquam, sedentesque in diuturno silentio -- quis enim tam intento esse oneri auderet? -- discedebamus; et coniectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari; et cavere fortasse, ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare quaestionibus; atque huic operi temporibus impensis minus quam vellet voluminum evolveret: quamquam et causa servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi. quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. aestus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant, nec umquam inveniebant. et eum quidem in populo verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos libros innectebant, posse dissolvi. ubi vero etiam conperi ad imaginem tuam hominem a te factum ab spiritalibus filiis tuis, quos de matre catholica per gratiam regenerasti, non sic intellegi, ut humani corporis forma te terminatum crederent atque cogitarent, quamquam quomodo se haberet spiritalis substantia, ne quidem tenuiter atque aenigmate suspicabar, tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quae debebam quaerendo discere, accusando dixeram. tu autem, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia maiora et alia minora, sed ubique totus es et nusquam locorum es, non es utique forma ista corporea, tamen fecisti hominem ad imaginem tuam, et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

CAPUT 4

Cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem, quomodo credendum esset, non insultans opponerem, quasi ita creditum esset. tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi retinerem, quanto me magis pudebat, tam diu inlusum et deceptum promissione certorum, puerili errore et animositate tam multa incerta quasi certa garrisse. quod enim falsa essent, postea mihi claruit. certum tamen erat, quod incerta essent et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum catholicam tuam caecis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea docentem, quae graviter accusabam. itaque confundebar et convertebar, et gaudebam, deus meus, quod ecclesia unica, corpus unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci, quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum, membrorum humanorum figura contruderet. Gaudebam etiam, quod vetera scripta legis et prophetarum iam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum arguebam tamquam ita sentientes sanctos tuos; verum autem non ita sentiebant. et tamquam regulam diligentissime conmendaret, saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium laetus audiebam: Littera occidit, spiritus autem vivificat, cum ea, quae ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritaliter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret, quae utrum vera essent adhuc ignorarem. tenebam cor meum ab omni adsensione, timens praecipitium; et suspendio magis necabar. volebam enim eorum quae non viderem ita me certum fieri, ut certus essem, quod septem et tria decem sint. neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse conprehendi, sed sicut hoc, ita cetera cupiebam, sive corporalia, quae coram sensibus meis non adessent, sive spiritalia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. et sanari credendo poteram, ut purgatior acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam, semper manentem et ex nullo deficientem; sed, sicut evenire assolet, ut malum medicum expertus etiam bono timeat se conmittere, ita erat valetudo animae meae, quae utique nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa crederet, curari recusabat, resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti.

CAPUT 5

Ex hoc tamen quoque, iam praeponens doctrinam Catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam iuberi, ut crederetur quod non demonstrabatur -- sive esset quid, sed cui forte non esset, sive nec quid esset -- quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem inrideri, et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari. deinde paulatim tu, domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et conponens cor meum, consideranti, quam innumerabilia crederem, quae non viderem neque cum gererentur affuissem: sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus, quae non videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis, quae nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus, postremo quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem: persuasisti mihi, non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti, sed qui non crederent, esse culpandos; nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: unde scis illos libros unius veri et veracissimi dei spiritu esse humano generi ministratos? id ipsum enim maxime credendum erat: quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum, per tam multa quae legeram inter se confligentium philosophorum, extorquere mihi potuit, ut aliquando non crederem te esse quidquid esses, quod ego nescirem, aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere. Sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius, semper tamen credidi et esse te et curam nostri gerere, etiamsi ignorabam vel quid sentiendum esset de substantia tua, vel quae via duceret aut reduceret ad te. ideoque cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione veritatem, et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum litterarum, iam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi scripturae per omnes iam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi et per ipsam te quaeri voluisses. iam enim absurditatem, quae me in illis litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam; eoque mihi illa venerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promptu, et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore servaret, verbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctus praebens, et exercens intentionem eorum, qui non sunt leves corde; ut exciperet omnes populari sinu, et per angusta foramina paucos ad te traiceret, multa tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret, nec turbas gremio sanctae humilitatis hauriret. cogitabam haec et aderas mihi, suspirabam et audiebas me, fluctuabam et gubernabas me, ibam per viam saeculi latam nec deserebas.

CAPUT 6

Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu inridebas. patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. vide cor meum, domine, qui voluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi. nunc tibi inhaereat anima mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. quam misera erat! et sensum vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus converteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent omnia, converteretur et sanaretur. quam ergo miser eram, et quomodo egisti, ut sentirem miseriam meam, die illo, quo cum pararem recitare imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum et cogitationum tabificarum febribus aestuaret, transiens per quendam vicum Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, iam, credo, saturum iocantem atque laetantem. et ingemui et locutus sum cum amicis, qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostratum; quia omnibus talibus conatibus nostris, (qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam, et trahendo exaggerans) nihil vellemus aliud nisi ad securam laetitiam pervenire, quo nos mendicus ille iam praecessisset, numquam illuc fortasse venturos. quod enim iam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat: sed et ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. et certe ille laetabatur, ego anxius eram, securus ille, ego trepidus. et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exultare an metuere, responderem: exultare; rursus si rogaret, utrum me talem mallem, qualis ille, an qualis ego tunc essem, me ipsum curis timoribusque confectum eligerem, sed perversitate; numquid veritate? neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus, non ut eos docerem, sed tantum et placerem. propterea et baculo disciplinae tuae confringebas ossa mea. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: interest, unde quis gaudeat. gaudebat mendicus ille vinulentia, tu gloria. qua gloria, domine? quae non est in te. nam sicut verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria; et amplius vertebat mentem meam. et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et surrecturus eram; vide quot dies! interest vero, unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate. sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer, verum etiam quod ille bene optando adquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam typhum. dixi tunc multa in hac sententia caris meis; et saepe advertebam in his, quomodo mihi esset, et inveniebam male mihi esse; et dolebam et conduplicabam ipsum male; et si quid adrisset prosperum, taedebat adprehendere, quia paene priusquam teneretur avolabat.

CAPUT 7

Congemescebamus in his, qui simul amice vivebamus, et maxime cum Alypio et Nebridio esta conloquebar. quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini: et diligebat multum, quod ei bonus et doctus viderer, et ego illum, propter magnam virtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria fervent spectacule, absorbuerat eum in insaniam circensium. sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et patrem eius erat exorta. et compereram, quod circum exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus vel etiam perdidisse mihi videbatur. sed monendi eum et aliqua coercitione revocandi nulla erat copia, vel amicitiae benevolentia vel iure magisterii. putabam enim eum de me cum patre sentire, ille vero non sic erat. itaque postposita in hac re patris voluntate, salultare me coeperat veniens in auditorium meum, et audire aliquid atque abire. Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum caeco et praecipiti studio tam bonum interimeretur ingenium. verum autem, domine, tu, qui praesides gubernaculis omnium, quae creasti, non eum oblitus eras, futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui: et ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per me quidem illam, sed nescientem, operatus es. nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent discipule, venit, salutavit, sedit, atque in ea quae agebabtur intendit animum. et forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem et oportune mihi adhibenda videretur similitudo circensium, quo illud quod insinuabam et iucundius et planius fieret, et cum inrisione mordaci eorum, quos illa captivasset insania, scis tu, deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitaverim. at ille in se rapuit, meque illud non nisi propter se dixisse credidit; et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit honestus adulescens ad suscensendum sibi, et ad me ardentius diligendum. dixeras enim tu iam olim et innexueras litteris tuis: corripe sapientem, et amabit te. At illum ego non corripueram, sed utens tu omnibus et scientibus et nescientibus, ordine quo nosti -- et ille ordo iustus est -- de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem ac sanares. taceat laudes tuas, qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. etenim vero ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur et cum mira voluptate caecabatur, et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. deinde patrem reluctantem evicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione involutus est, amans in Manichaeis ostentationem continentiae, quam veram et germanam putabat. erat autem illa vecors et seductoria, pretiosas animas captans nondum virtutis altitudinem scientes tangere, et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque virtutis.

CAPUT 8

Non sane relinquens incantatem sibi a parentibus terrenam viam, Romam praecesserat, ut ius disceret, et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. cum enim aversaretur et detestaretur talia, quidam eius amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus pervium esset, recusantem vehementer et resisitentem, familiari violentia duxerunt in amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus, haec dicentem: si corpus meum in locum illum trahitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? adero itaque absens, ac sic et vos et illa superabo. quibus auditis illi nihilo setius eum adduxerunt secum, id ipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. quo ubi ventum est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, fervebant omnia inmanissimis voluptatibus. ille clausis foribus oculorum interdixit animo, ne in tanta mala procederet. atque utinam et aures opturasset! nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi vehementer cum pulsasset, curiositate victus, et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam visum et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam visum contemnere et vincere, aperuit, et percussus est graviore vulnere in anima quam ille in corpore, quem cernere concupivit, ceciditque miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor: qui per eius aures intravit et reseravit eius lumina, ut esset, qua feriretur et deiceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior, quo de se praesumpserat, qui debuit de te. ut enim vidit illum sanguinem, inmanitatem simul ebibit; et non se avertit, sed fixit aspectum, et hauriebat furias at nesciebat, et delectabatur scelere certaminis, et cruenta voluptate inebriabatur. et non erat iam ille, qui venerat, sed unus de turba, ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus adductus erat. quid plura? spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire, non tantum cum illis, a quibus abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. et inde tamen manu validissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti eum non sui habere, sed tui fiduciam; sed longe postea.

CAPUT 9

Verum tamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur. nam et illud, quod, cum adhuc studeret iam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitarat in foro quod recitaturus erat. sicut exerceri scholastici solent, sivisti eum conprehendi ab aeditimis fori tamquam furem, non arbitror aliam ob causam te permisse, deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus iam inciperet discere, quam non facile in noscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adulescens quidam ex numero scholasticorum, fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente, ingressus est ad cancellos plumbeos, qui vico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. sono autem securis audito submurmuraverunt argentarii, qui subter erant, et miserunt qui adprehenderent quem forte invenissent. quorum vocibus auditis, relicto instrumento, ille discessit timens, ne cum eo teneretur. Alypius autem, qui non vidit abeuntem, et causam scire cupiens ingressus est locum; et inventam securim stans atque admirans considerabat, cum ecce illi, qui missi erant, reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius sonitu exciti venerant: tenent, adtrahunt, congregatis inquilinis fori tamquam furem manifestum se conprehendisse gloriantur, et inde offerendus iudiciis ducebatur. sed hactenus docendus fuit. statim enim, domine, adfuisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. cum enim duceretur, vel ad custodiam vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus, cuius maxima erat cura publicarum fabricarum. gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent. verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris, ad quem salutandum ventitabat; statimque cognitum manu adprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audivit, omnesque tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit venire secum. et venerunt ad domum illius adulescentis, qui rem conmiserat. puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat, ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit pedisecus. quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. at ille securim demonstravit puero quaerens ab eo, cuius esset. qui confestim nostra inquit; deinde interrogatus aperuit cetera. sic in illam domum translata causa, confusisque turbis, quae de illo triumphare iam coeperant, futurus dispensator verbi tui, et multarum in ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.

CAPUT 10

Hunc ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanium profectus est, ut nec me desereret, et de iure, quod didicerat, aliquid ageret secundum votum magis parentum quam suum. et ter iam adsederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. temptata est quoque eius indoles, non solum de inlecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris. Romae adsidebat comiti largitionum Italicianarum, erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges inlicitum; restitit Alypius. promissum est praemium; inrisit animo. praetentae minae; calcavit, mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum, et innumerabilis praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum, vel amicum non optaret vel non formidaret inimicum. ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam transferens ab eo se non permitti adserebat, quia et re vera, si ipse faceret, iste discederet. hoc solo autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret; sed consulta iustitia, deliberationem in melius vertit, utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. parvum est hoc; sed qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae veritatis ore processit: si in iniusto mamona fidelis non fuistit, verum quis dabit vobis? et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? talis tunc ille inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quidnam esset tenendus vitae modus. Nebridius etiam, qui relicta patria vicina Carthagini atque ipsa Carthagine, ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure optimo, relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanium venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiae, pariter suspirabat pariterque fluctuabat, beatae vitae inquisitor ardens, et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et ad te expectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno. et in omni amaritudine, quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem, cur ea pateremur, occurrebant tenebrae, et aversabamur gementes et dicebamus: quamdiu haec? et hoc crebro dicebamus et dicentes non relinquebamus ea, quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis adprehenderemus.

CAPUT 11

Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undevicensimo anno aetatis meae, quo fervere coeperam studio sapientiae, disponens, ea inventa, relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. et ecce iam tricenariam aetatem gerebam, in eodem luto haesitans aviditate fruendi praesentibus, fugientibus et dissipantibus me, dum dico: cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo; ecce Faustus veniet et exponet omnia. o magni viri Academici! nihil ad agendam vitam certi conprehendi potest? immo quaeramus diligentius et non desperemus. ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inveniatur perspicua verita. sed ubi quaeretur? quando quaeretur? non vacat Ambrosio, non vacat legere. ubi ipsos codices quaerimus? unde aut quando conparamus? a quibus sumimus? deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. magna spes oborta est: non docet catholica fides, quod putabamus et vani accusabamus. nefas habent docti eius credere deum figura humani corporis terminatum. et dubitamus pulsare, quo aperiantur cetera? antemeridianis horis discipuli occupant; ceteris quid facimus? cur non id agimus? sed quando salutamus amicos maiores, quorum suffragiis opus habemus? quando praeparamus quod emant scholastici? quando reparamus non ipsos relaxando animo ab intentione curarum? pereant omnia et dimittamus haec vana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem veritatis. vita misera est, mors incerta est; subito obrepat -- quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quae hinc negleximus? ac non potius huius neglegentiae supplicia luenda? quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? ergo et hoc quaerendum. sed absit, ut ita sit. non vacat, non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis Christianae fidei toto orbe diffunditur. numquam tanta et talia pro nobis divinitus agerentur, si morte corporis etiam vita animae consumeretur. quid cunctamur igitur, relicta spe saeculi, conferre nos totos ad quaerendum deum et vitam beatam? sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non parvam dulcedinem suam: non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. ecce iam quantum est, ut inpetretur aliquis honor. et quid amplius in his desiderandum? suppetit amicorum maiorum copia: ut nihil aliud multum festinemus, vel praesidatus dari potest. et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum gravet, et ille erit modus cupiditatis. multi magni viri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti fuerunt. Cum haec dicebam et alternabant hi venti et inpellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam converti ad dominum; et differebam de die in diem vivere in te, et non differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam vitam timebam illam in sede sua, et ab ea fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore nimis, si feminae privarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis. utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam meam.

CAPUT 12

Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, cantans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae vivere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat, magisque doluerat et spreverat, et deinde iam continentissime vivebat. ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam, et promeruissent deum, et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. a quorum ego granditate quidem animi longe aberam: et deligatus morbo carnis mortifera suavitate trahebam catenam meam, solvi timens, et quasi concusso vulnere, repellens verba bene suadentis tamquam manum solventis. Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via eius, quibus illi honesti et expediti pedes inplicarentur. cum enim me ille miraretur, quem non parvi penderet, ita haerere visco illius voluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque inde inter non quaeremus, caelibem vitam nullo modo posse degere, atque ita me defenderem, cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectiones consuetudinis meae; ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere: coeperat et ipse desiderare coniugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo vita mea, quae illi sic placebat, non mihi vita, sed poena videretur. stupebat enim liber ab illo vinculo animus servitutem meam, et stupendo ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat servitutem, quoniam sponsionem volebat facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in illud. neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. magna autem ex parte atque vehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros, subvenires miris et occultis modis.

CAPUT 13

Et instabatur inpigre, ut ducerem uxorem. iam petebam, iam promittebatur, maxime matre dante operam, quo me iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et vota sua ac promissa tua in mea fide conpleri animadvertebat. cum sane et rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo, numquam voluisti. et videbat quaedam vana et phantastica, quo cogebat inpetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi non cum fiducia, qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. dicebat enim descernere se nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter revelantem te et animam suam somniantem. instabatur tamen, et puella petebatur, cuius aetas ferme biennio minus quam nubilis erat, et quia ea placebat, exspectabatur.

CAPUT 14

Et multi amici agitaveramus animo, et conloquentes ac detestantes turbulentas humanae vitae molestias, paene iam firmaveramus remoti a turbis otiose vivere, id otium sic moliti, ut, si quid habere possemus, conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et alliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et universum singulorum esset et omnia omnium; cum videremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter non praedivites, Romanianus maxime communiceps noster, quem tunc graves aestus negotiorum suorum ad comitatum adtraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus. qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res eius multum ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut bini annui tamquam magistratus omnia necessaria curarent, ceteris quietis. sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae sinerent, quas et alii nostrum iam habebant et nos habere volebamus, totum illud placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus, atque confractum et abiectum est. inde ad suspiria et gemitus et gressus ad sequendas latas et tritas vias saeculi, quoniam multae cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuam manet in aeternum. ex quo consilio deridebas nostra et tua praeparabas nobis, daturus escam in opportunitate, et aperturus manum, atque impleturus animas nostras benedictione.

CAPUT 15

Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa a latere meo, tamquam inpedimento coniugii, cum qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et vulneratum mihi erat et trahebat sanguinem, et illa in Africam redierat, vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me naturali ex illa filio meo. at ego infelix nec feminae imitator, dilationis inpatiens, tamquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis servus eram, procuravi aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et perduceretur, vel integer vel auctior, morbus animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec sanabatur vulnus illud meum, quod prioris praecisione factum erat, sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidus, sed desperatius dolebat.

CAPUT 16

Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum! ego fiebam miserior et tu propinquior. aderat iam iamque dextera tua, raptura me de caeno et ablutura, et ignorabam. nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri iudicii tui, qui per varias quidem opiniones, numquam tamen recessit de pectore meo. et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonarum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae vitam et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. et quaerebam, si essemus inmortales et in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati, aut quid aliud quaereremus: nesciens id ipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis, quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. nec considerebam miser, ex qua vena mihi maneret, quod ista ipsa, foeda, tamen cum amicis dulciter conferebam, nec esse sine amicis poteram beatus etiam secundum sensum, quem tunc habebam, quantalibet afluentia carnalium voluptatum. quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. o tortuosas vias! vae animae meae audaci, quae speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! versa et reversa in tergum et in latera et in ventrem, et dura sunt omnia, et tu solus requies. et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus et constitues nos in via tua, et consolaris et dicis: currite, ego feram et ego perducam et ibi ego feram. _________________________________________________________________

Converted to HTML by Chris Mitchell.