Liber IV

CAPUT 1

Per idem tempus annorum novem, ab undevicensimo anno aetatis meae usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus, et palam per doctrinas, quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani: hac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, et agonem coronarum faenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum; illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis, qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur. et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis. inrideant me arrogantes, et nondum salubriter prostrati et elisi a te, deus meus, et ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. sine me, obsecro, et da mihi circuire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei, et immolare tibi hostiam iubilationis. quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in praeceps? aut quid sum, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum aut fruens te, cibo qui non corrumpitur? et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.

CAPUT 2

Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. malebam tamen, domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra caput innocentis, agerent, sed aliquando pro capite nocentis. et, deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem et quaerentibus mendacium, socius eorum. in illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur coniugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor inops prudentiae, sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem; in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis iam nata cogat se diligi. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare vellem mercedis, ut vincerem, me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa ita esset inmortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari sinere. necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, deus cordis mei. non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis, et pascit ventos? sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. quid est enim aliud ventos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse voluptati atque derisui?

CAPUT 3

Itaque illos planos, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur. quod tamen Christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere: Miserere mei, cura animam meam, quoniam peccavi tibi; neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis: Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: de caelo tibi est inevitabilis causa peccandi et Venus hoc fecit aut Saturnus aut Mars, scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et super a putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suavitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis? Erat eo tempore vir sagax, medicinae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui proconsul manu sua coronam illam agonisticam inposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animae meae? quia enim factus ei eram familiarior, et eius sermonibus -- erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum iucundi et graves -- adsiduus et fixus inhaerebam: ubi cognovit et ex conloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abicerem, neque curam et operam rebus utilibus necessariam illi vanitati frustra inpenderem; dicens ita se illa didicisse, ut eam professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, qua vitam degeret, et si Hippocraten intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere: et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam adsecutum, nisi eas falsissimas conperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quaerere. at tu inquit quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris. quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui. a quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde vera pronuntiarentur, respondit ille, ut potuit, vim sortis hoc facere, in rerum natura usquequaque diffusam. si enim de paginis poetae cuiuspiam, longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret, et mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria mea deliniasti. tunc autem nec ipse nec carissimus Nebridius, adulescens valde bonus et valde castus, inridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas, et nullun certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici.

CAPUT 4

In illis annis, quo primum tempore in municipio, quo natus sum, docere coeperam, conparaveram amicum societate studiorum nimis carum, coaevum mihi et conflorentem flore adulescentiae. mecum puer creverat et pariter in scholam ieramus pariterque luseramus. sed nondum erat sic amicus, quamquam ne tum quidem sic, uti est vera amicitia, quia non est vera, nisi cum eam tu agglutinas inter haerentes sibi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. sed tamen dulcis erat nobis, cocta fervore parilium studiorum. nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adulescens tenebat, deflexeram eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas me plangebat mater. mecum iam errabat in animo ille homo, et non poterat anima mea sine illo. et ecce tu inminens dorso fugitivorum tuorum, deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vitae meae. Quis laudes tuas enumerat unus in se uno, quas expertus est? quid tunc fecisti, deus meus, et quam investigabilis abyssus iudiciorum tuorum? cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine sensu in sudore laetali, et cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante, et praesumente id retinere potius animam eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. longe autem aliter erat. nam recreatus est et salvus factus, statimque, ut primo cum eo loqui potui -- potui autem mox, ut ille potuit, quando non discedebam et nimis pendebamus ex invicem -- temptavi apud illum inridere, tamquam et illo inrisuo mecum baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus. sed tamen iam se accepisse didicerat. at ille ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate, ut, si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. ego autem stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius, essetque idoneus viribus valetudinis, cum quo agere possem quod vellem. sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te servaretur consolationi meae, post paucos dies me absente repetitur febribus et defungitur. Quo dolore contenebratum est cor meum, et quidquid aspiciebam mors erat. et erat mihi patria supplicium, et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo conmunicaveram, sine illo in cruciatum inmanem verterat. expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur: et oderam omnia, quod non haberent eum, nec mihi iam dicere poterant: ecce venit, sicut cum viveret, quando absens erat. factus eram ipse mihi magna quaestio, et interrogabam animam meam, quare tristis esset et quare conturbaret me valde, et nihil noverat respondere mihi. et si dicebam: spera in deum, iuste non obtemperabat, quia verior erat et melior homo, quem carissimum amiserat, quam phantasma, in quod sperare iubebatur. solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei.

CAPUT 5

Et nunc, domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum. possumne audire abs te, qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi, cur fletus dulcis sit miseris? an tu, quamvis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram? et tu in te manes, nos autem in experimentis volvimur: et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. unde igitur suavis fructus de amaritudine vitae carpitur gemere et flere et suspirare et conqueri? an hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire te? recte istud in precibus, quia desiderium perveniendi habent. num in dolore amissae rei et luctu, quo tunc operiebar: neque enim sperabam revivescere illum aut hoc petebam lacrimis, sed tantum dolebam et flebam. miser enim eram et amiseram gaudium meum. an et fletus res amara est, et prae fastidio rerum, quibus prius fruebamur, et tunc, dum ab eis abhorremus, delectat?

CAPUT 6

Quid autem ista loquor? non enim tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. miser eram, et miser est omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium, et dilaniatur, cum eas amittit, et tunc sentit miseriam, qua miser est et antequam amittat eas. sic ego eram illo tempore, et flebam amarissime et requiescebam in amaritudine. ita miser eram, et habebam cariorem illo amico meo vitam ipsam miseream. nam quamvis eam mutare vellem, nollem tamen amittere magis quam illum; et nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro invicem simul mori, quia morte peius eis erat non simul vivere. sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat, et taedium vivendi erat in me gravissimum et moriendi metus. credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tamquam atrocissimam inimicam oderam et timebam; et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. sic eram omnino, memini. ecce cor meum, deus meus, ecce intus; vide, quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum inmunditia, dirigens oculos meos ad te, et evellens de laqueo pedes meos. mirabar enim ceteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia ille alter eram, vivere illo mortuo mirabar. bene quidam dixit de amico suo: dimidium animae suae. nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus, et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere; et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram.

CAPUT 7

O dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem inmoderate humana patientem! quod ego tunc eram. itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar, nec requies erat nec consilium. portabam enim concisam et cruentam animam meam, inpatientem portari a me; et ubi eam ponerem non inveniebam. non in amoenis nemoribus, non in ludis atque cantibus, nec in suave olentibus locis, nec in conviviis apparatis, nec in voluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus adquiescebat. horrebant omnia et ipsa lux, et quidquid non erat quod ille erat, inprobum et taediosum erat, praeter gemitum et lacrimas: nam in eis solis aliquantula requies. ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis sarcina miseriae, ad te, domine, levanda erat et curanda, sciebam, sed nec volebam nec valebam, eo magis, quod mihi non eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. non enim tu eras, sed vanum phantasma et error meus erat deus meus. si conabar eam ibi ponere, ut requiesceret, per inane labebatur et iterum ruebat super me; et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem nec inde recedere. quo enim cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo non me sequerer? et tamen fugi de patria. minus enim eum quaerebant oculi mei, ubi videre non solebant: atque a Thagastensi oppido veni Carthaginem.

CAPUT 8

Non vacant tempora, nec otiose volvuntur per sensus nostros: faciunt in animo mira opera. ecce veniebant et praeteribant de die in diem; et veniendo et praetereundo, inserebant mihi spes alias et alias memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. nam unde me facillime et in intima dolor ille penetraverat, nisi quia fuderam in harenam animam meam, diligendo moriturum ac si non moriturum? maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia, cum quibus amabam quod postea amabam; et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra, pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. alia erant, quae in eis amplius capiebant animum, conloqui et conridere, et vicissim benivole obsequi; simul legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tamquam ipse homo secum, atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem aut discere ab invicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere venientes cum laetitia: his atque huius modi signis, a corde amantium et redamantium procedentibus, per os, per liguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus flagrare animos et ex pluribus unum facere.

CAPUT 9

Hoc est, quod diligitur in amicis; et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amaverit redamantem aut si amantem non redamaverit, nihil quaerens ex eius corpore praeter indicia benivolentiae. hinc ille luctus, si quis moriatur, et tenebrae dolorum, et versa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa vita morientium mors viventium. beatus qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari, qui non amittitur. et quis est iste nisi deus noster, deus, qui fecit caelum et terram et inplet ea, quia inplendo ea fecit ea? te nemo amittit, nisi qui dimittit, et quia dimittit, quo it aut quo fugit nisi a te placido ad te iratum? nam ubi non invenit legem tuam in poena sua? et lex tua veritas et veritas tu.

CAPUT 10

Deus virtutum, converte nos et ostende faciem tuam, et salvi erimus. nam quoquoversum se verterit anima hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra te et extra se. quae tamen nulla essent, nisi essent abs te. quae oriuntur et occidunt, et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt, ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non omnia senescunt et omnia intereunt. ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter crescunt, ut sint, eo magis festinant, ut non sint. sic est modus eorum. tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quae non sunt omnes simul, sed decedendo ac succedendo agunt omnes universum, cuius partes sunt. ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. non enim erit totus sermo, si unum verbum non decedat, cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. laudet te ex illis anima mea, deus, creator omnium, sed non eis infigatur glutine amore per sensus corporis. eunt enim quo ibant, ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis, quoniam ipso esse vult et requiescere amat in eis, quae amat. in illis autem non est ubi, quia non stant: fugiunt, et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea conprehendit, vel cum praesto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis est: ipse est modus eius. sufficit ad aliud, ad quod factus est; ad illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. in verbo enim tuo, per quod creantur, ibi audiunt: hinc et huc usque.

CAPUT 11

Noli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis tumultu vanitatis tuae. audi et tu: verbum ipsum clamat, ut redeas, et ibi est locus quietis inperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat. ecce illa discedunt, ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima universitas. numquid ego aliquo discedo? ait verbum dei. ibi fige mansionem tuam, ibi commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata fallaciis. veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid; et reflorescent putria tua, et sanabuntur omnes languores tui, et fluxa tua reformabuntur et renovabuntur et constringentur ad te; et non te deponent, quo descendunt, sed stabunt tecum et permanebunt ad semper stantem ac permanentem deum. Ut quid perversa sequeris carnem tuam? ipsa te sequatur conversam. quidquid per illam sentis, in parte est et ignoras totum, cuius hae partes sunt, et delectant te tamen. sed si ad totum conprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae, ac non et ipse in parte universi accepisset pro tua poena iustum modum, velles, ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia placerent. nam et quod loquimur, per eundem sensum carnis audis, et non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliae veniant et totum audias. ita semper omnia, quibus unum aliquid constat, et non sunt omnia simul ea, quibus constat: plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est deus noster, et non discedit, quia nec succeditur ei.

CAPUT 12

Si placent corpora, deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis: hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe. non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. ecce ubi est, ubi sapit veritas: intimus cordi est, sed cor erravit ab eo. redite, praevaricatores, ad cor, et inhaerete illi, qui fecit vos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum, quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? non est requies, ubi quaeritis eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi quaeritis. beatam vitam quaeritis in regione mortis: non est illic. quomodo enim beata vita, ubi nec vita? Et descendit huc ipsa vita nostra et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitae suae, et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum, unde processit ad nos in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne semper mortalis; et inde velut sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam. non enim tardavit, sed cucurrit clamans, ut redeamus ad eum. et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inveniamus eum. abscessit enim et ecce hic est. noluit nobiscum diu esse et non reliquit nos. illuc enim abscessit, unde numquam recessit, quia mundus per eum factus est, et in hoc mundo erat, et venit in hunc mundum peccatores salvos facere. cui confitetur anima mea, et sanat eam, quoniam peccavit illi. fili hominum, quo usque graves corde? numquid et post descensum vitae non vultis ascendere et vivere? sed quo ascenditis, quando in alto estis et posuistis in caelo os vestrum? descendite, ut ascendatis, et ascendatis ad deum. cecidistis enim ascendendo contra deum. dic eis ista, ut plorent in convalle plorationis, et sic eos rape tecum ad deum, quia de spiritu eius haec dicis eis, si dicis ardens igne caritatis.

CAPUT 13

Haec tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in profundum et dicebam amicis meis: num amamus aliquid nisi pulchrum? quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? quid est quod nos allicit et concilliat rebus, quas amamus? nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent. et animadvertebam, et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum et ideo pulchrum, aliud autem, quod ideo deceret, quoniam apte accomodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum aut calciamentum ad pedem et similia. et ista consideratio scaturrit in animo meo ex intimo corde meo, et scripsi libros de pulchro et apto, puto, duos aut tres; tu scis, deus: nam excidit mihi. non enim habemus eos, sed aberraverunt a nobis nescio quomodo.

CAPUT 14

Quid est autem, quod me movit, domine deus meus, ut ad Hierium, Romanae urbis oratorem, scriberem illos libros? quem non noveram facie, sed amaveram hominem ex doctrinae fama, quae illi clara erat, et quaedam verba eius audieram, et placuerant mihi. sed magis, quia placebat aliis et eum efferebant laudibus stupentes, quod ex homine Syro, docto prius graecae facundia, post in latina etiam dictor mirabilis extitisset, et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium, mihi placebat. laudabatur homo et amabatur absens. utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? absit; sed ex amante alio accenditur alius. hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est cum amans eum laudat. Sic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio; non enim ex tuo, deus meus, in quo nemo fallitur. sed tamen cur non sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus, sed longe aliter et graviter, et ita, quemadmodum et me laudari vellem? non autem vellem ita laudari et amari me ut histriones, quamquam eos et ipse laudarem et amarem, sed eligens latere quam ita notus esse, et vel haberi odio quam sic amari. ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? quid est, quod amo in alio, quod rursus nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? non enim sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiamsi posset, hoc et de histrone dicendum est, qui naturae nostrae socius est. ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? grande profundum est ipse homo, cuius etiam capillos tu, domine, numeratos habes et non minuuntur in te: et tamen capilli eius magis numerabiles quam affectus eius et motus cordis eius. At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut esse me vellem talem; et errabam tyfo, et circumferebar omni vento, et nimis occulte gubernabar abs te. et unde certus confitior tibi, quod illum in amore laudantium magis amaveram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? quia si non laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium. ecce ubi iacet anima infirma, nondum haerens soliditati veritatis. sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus opinantium, ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur veritas. et ecce est ante nos. et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent: quae si probaret, flagrarem magis; si autem inprobaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuae. et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam ob os contemplationis meae, et nullo conlaudatore mirabar.

CAPUT 15

Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus meus per formas corporeas, et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adcommodatum deceret, definebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam, et converti me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opino, quam de spiritalibus habebam, verum cernere. et inruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines, et quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum meum, et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quandam divisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione inrationalis vitae nescio quam substantiam, et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noveram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est inmoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur voluptates, ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est. qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio. Sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter, quod tu es? cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse, quod tu es. itaque repellebar, et resistebas ventosae cervici meae, et imaginabar formas corporeas, et caro carnem accusabam et spiritus ambulans non revertebar ad te, et ambulando ambulabam in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in corpore, neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore, et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicabam illis garulus et ineptus: cur ergo errat anima, quam fecit deus? et mihi nolebam dici: cur errat deus? et contendabam magis inconmutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et poena errare, quam confitebar. Et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare cupiens et audire te et gaudio gaudere propter vocem sponsi, et non poteram, quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiae meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exultabant ossa, quae humiliata non erant.

CAPUT 16

Et quid mihi proderat, quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias -- quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginiensis, magister meus, buccis typho crepantibus commemoraret et alii qui docti habebantur, tamquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam -- legi eas solus et intellexi? quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant vix eas, magistris eruditissimis non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud me ipsum legens cognoveram; et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo, et quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit, et statura, quot pedum sit, aut cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit constitutus aut quando natus, aut stet an sedeat, aut calciatus vel armatus sit, aut aliquid faciat aut patiatur aliquid, et quaecumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quaedam possui, vel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur. Quid hoc mihi proferat, quando et oberat, cum etiam te, deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intellegere conarer, quasi et tu subiectum esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subiecto, sicut in corpore: cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum, quo corpus est, quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset? falsitas enim erat, quam de te cogitabam, non veritas, et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. iusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribolos pareret mihi, et cum labore pervenirem ad panem meum. Et quid mihi proderat, quod omnes libros artium, quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per me ipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? et gaudebam in eis, et nesciebam, unde esset quidquid ibi verum et certum esset. dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea, quae inluminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua inluminata cernebam, non inluminabatur. quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum et de musicis et de numeris, sine magna difficultate nullo hominum tradente intellexi, scis tu, domine deus meus, quia et celeritas intellegendi et dispiciendi acumen donum tuum est. sed non inde sacrificabam tibi. itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in postestate, et fortitudinem meam non ad te custodiebam, sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupidates. nam quid mihi proderat bona res non utenti bene? non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intellegi, nisi cum eis eadem conabar exponere, et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur. Sed quid mihi hoc proderat putanti, quod tu, domine deus veritas, corpus esses lucidum et inmensum, et ego frustum de illo corpore? nimia perversitas! sed sic eram; nec erubesco, deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te. quid ergo tunc mihi proderat ingenium, per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium; cum a te longe non recederent, ut in nido ecclesiae tuae tuti plumescerent, et alas caritatis alimento sanae fidei nutrirent? o domine deus noster, in velamento alarum tuarum speremus, et protege nos et porta nos. tu portabis, tu portabis et parvulos et usque ad canos tu portabis: quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas, cum autem nostra est, infirmitas est. vivit apud te semper bonum nostrum, et quia inde aversi sumus, perversi sumus. revertamur iam, domine, ut non evertamur, quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timemus, ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra, aeternitas tua.

_________________________________________________________________

Converted to HTML by Chris Mitchell.