Liber XIII

CAPUT 1

Invoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. invoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspirasti: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti, et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. etenim, domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis, in quibus a te defeci, et praevenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia et priusquam essem tu eras, nec eram, cui praestares ut essem: et tamen ecce sum ex bonitate tua praeveniente totum hoc, quod me fecisti, et unde me fecisti. neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum, quo tu adiuveris, dominus meus et deus meus, non ut tibi sic serviam, quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus, si non te colam: sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est, ut sim, cui bene sit.

CAPUT 2

Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum, quod tibi nihil prodesset nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. quod enim te promeruit caelum et terra, quas fecisti in principio? dicant, quid te promeruerunt spiritalis corporalisque natura, quas fecisti in sapientia tua; ut inde penderent (etiam inchoata et informia, quaeque in genere suo vel spiritale vel corporali, euntia in immoderationem et in longinquam dissimilitudinem tuam, spiritale informe praestantius, quam si formatum corpus esset, corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset), atque ita penderent in tuo verbo informia, nisi per idem verbum revocarentur ad unitatem tuam et formarentur et essent ab uno te summo bono universa bona valde. quid te promeruerant, ut essent saltem informia, quae neque hoc essent nisi ex te? Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita, quia neque hoc esset, nisi quia fecisti? ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem verbum converteretur ad idem, a quo facta est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamvis non aequaliter et tamen conformis formae aequali tibi? sicut enim corpori non hoc est esse, quod pulchrum esse -- alioquin deforme esse non posset -- ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere: alioquin inconmutabiliter saperet. bonum autem illi est adhaerere tibi semper, ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, aversi a te, nostro lumine, in ea vita fuimus aliquando tenebrae; et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei: nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.

CAPUT 3

Quod autem in primis conditionibus dixisti: fiat lux, et facta est lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque vita, quam inluminares. sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita, quae inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut inluminaretur. neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo inluminantem lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque vivit et quod beate vivit, non deberet nisi gratiae tuae, conversa per conmutationem meliorem ad id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest: quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo es.

CAPUT 4

Quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent vel informia remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae cohibens atque convertens ad formam, non ut tamquam tuum gaudium conpleatur ex eis? perfecto enim tibi displicet eorum inperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant, non autem inperfecto, tamquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas, non ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. in quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus, hos in se requiescere facit. sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam fereras vitam; cui non hoc est vivere, quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat converti ad eum, a quo facta est, et magis magisque vivere apud fontem vitae, et in lumine eius videre lumen et perfici et inlustrari et beari.

CAPUT 5

Ecce apparet mihi in aenigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam tu, pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo, fecisti caelum et terram. et multa diximus de caelo caeli et de terra invisibili et incomposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum, a quo erat qualiscumque vita, et inluminatione fieret speciosa vita, et esset caelum caeli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est. et tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit haec, et filium in principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum, sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas. ecce trinitas deus meus, pater et filius et spiritus sanctus, creator universae creaturae.

CAPUT 6

Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum, tibi admoveo cor meum, ne me vana doceat, discute tenebras eius, et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum caelum et terram invisibilem et incompositam et tenebras super abyssum tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? an quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri? non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset intellegi. nec patri enim nec filio superferebatur, nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. prius ergo dicendum erat, cui superferretur, et deinde ille, quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. cur ergo eum aliter insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

CAPUT 7

Hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem supereminentem viam caritatis, et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. ideoque ab initio superminens superferebatur super aquas. cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de sublevatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? cui dicam? quomodo dicam? neque enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. quid similius et quid dissimilius? affectus sunt, amores sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi spiritus tuus superferebatur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas, quae sunt sine substantia.

CAPUT 8

Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum universae spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio: fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis oboediens intellegentia caelestis civitatis tuae et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in domino. nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum, et indicantium tenebras suas, nudatas veste luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem, quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. tu enim, deus noster, inluminabis tenebras nostras: ex te oriuntur vestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt. da mihi te, deus meus, et redde mihi te: en amo et, si parum est, amem validus. non possum metiri, ut sciam, quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos, nec avertatur, donec abscondatur in abscondito vultus tui. hoc tantum scio, quia male mihi est praeter te, non solum extra me sed et in me ipso, et omnis mihi copia, quae deus meus non est, egestas est.

CAPUT 9

Numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? si tamquam loco sicut corpus, nec spiritus sanctus; si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas. cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictus est quasi locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est, quod sit domum tuum? in domo tuo requiescimus: ibi te fruimur. requies nostra locus noster. amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. in bona voluntate tua pax nobis est. corpus pondere suo nititur ad locum suum. pondus non ad ima tantum est, sed a locum suum. ingis sursum tendit, deorsum lapis. poonderibus suis aguntur, loca sua petunt. oleam infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum demergitur: ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. minus ordinata inquieta sunt: ordinantur et quiescunt. pondus meum amor meus; eo feror, quocumque feror. dono tuo accendimur et susrum ferimur; inardescimus et imus. ascendimus ascensiones in corde et cantamus canticum graduum. igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his, qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus. ibi nos conlocabit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in aeternum.

CAPUT 10

Beata creatura, quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti: fiat lux, et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficiemur: in illa vero dictum est, quid esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. qui potest, intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem ullum hominem venientem in hunc mundum?

CAPUT 11

Trinitatem omnipotentem quis intelleget? et quis non loquitur eam, si tamen eam? rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. vellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. dico autem haec tria: esse, nosse, velle. sum enim et scio et volo: sum sciens et volens, et scio esse me et velle, et volo esse et scire. in his igitur tribus quam sit inseparabilis vita, et una vita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, videat qui potest. certe coram se est; adtendat in se et videat et dicat mihi. sed cum invenerit in his aliquid, et dixerit, non iam se putet invenisse illud, quod supra ista est incommutabile, quod est inconmutabiliter et scit inconmutabiliter et vult inconmutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi trinitas an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit inconmutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiaverit?

CAPUT 12

Procede in confessione, fides mea; dic domino tuo: sancte, sancte, sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et terram, spiritales et carnales ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua multa abyssus. sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: fiat lux; paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. paenitentiam agite; fiat lux. et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, conmemorati sumus tui, domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

CAPUT 13

Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. spe enim salvi facti sumus. spes autem, quae videtur, non est spes. adhuc abyssum invocat, sed iam in voce cataractarum tuarum. adhuc et ille qui dicit: non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse nondum se arbitratur conprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur, et ingemescit gravatus, et sitit anima eius ad deum vivum, quemadmodum cervi ad fontes aquarum, et dicit: quando veniam? habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et vocat inferiorem abyssum dicens: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, et: nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis, et: o stulti Galatae, quis vos fascinavit? sed iam non in voce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis, per eum, qui ascendit in altum, et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificarent civitatem tuam. illi enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui. illi suspirat -- membrum est enim sponsae -- et illi zelat -- amicus est enim sponsi -- illi zelat, non sibi, quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro, unico tuo. quae est illa speciei lux, cum videbimus eum, sicuti est, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?

CAPUT 14

Et ego dico: deus meus ubi est? ecce ubi es. respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. et adhuc tristis, quia relabitur et fit abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: quare tristis es, anima, et quare conturbas me? spera in domino; lucerna pedibus tuis verbum eius. spera et perservera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbrae. spera in domino: mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et videbo salutare vultus mei, deum meum, qui vivificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salvi facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus dividis, qui probas corda nostra et vocas lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?

CAPUT 15

Aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in scriptura tua divina? caelum enim plicabitur ut liber, et nunc sicut pellis extenditur super nos. sublimioris enim auctoritatis est tua divina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensati nobis. et tu scis, domine, tu scis, quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent. unde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod, cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. nondum sicut pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras. Videamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum: disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. ibi est testimonium tuum sapientiam praestans parvulis: perfice, deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactantium. neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. non novi, domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam iugo tuo, et invitarent colere te gratis. intellegam ea, pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea. Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, inmortales et a terrena corruptione secretae. laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere verbum tuum. vident enim faciem tuam semper, et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et veritas tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam, scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur, et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, verbum autem tuum manet in aeternum; quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamvis filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflamavit, et currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, videre nostrum, quod nondum est nobis.

CAPUT 16

Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, quoniam es incommutabiliter et scis incommutabiliter et vis incommutabiliter: et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter et voluntas tua est et scit incommutabiliter, nec videtur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato conmutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen.

CAPUT 17

Quis congregavit amricantes in societatem unam? idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. quis, domine, nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam, et appareret arida, sitiens tibi, quoniam tuum est mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formaverunt? neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. tu enim coerces etiam malas cupidatates animarum, et figis limites, quousque progredi sinantur aquae, ut in se comminuantur fluctus earum, atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia. At animas sitientes tibi et apparentes tibi (alio fine distinctas a societate maris) occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum, et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium; habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus, similiter opitulantes, quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum, qui iniuriam patitur, de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore iusti iudicii.

CAPUT 18

Ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra veritas, et iustitia de caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. frangamus esurienti panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum vestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. quibus in terra natis fructibus, vide, quia bonum est, et erumpat temporana lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo, cohaerentes firmamento scripturae tuae. ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter diem et noctem, vel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti (manifesta per orbem gratia tua) luceant super terram et dividant inter diem et noctem et significent tempora, quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova, et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem adpropinquavit, et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios in messam tuam, in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem, cuius messis in fine est. ita das vota optanti et benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es, et in annis tuis, qui non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. aeterno quippe consilio propriis temporibus bona caelestia das super terram, quoniam quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius (propter eos, qui perspicuae veritatis luce delectantur) tamquam in principio diei: alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum tamquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem. sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta, quae variantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae deinceps tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. his enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos. animalis autem homo tamquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. haec nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.

CAPUT 19

Sed prius lavamini, mundi estote auferte nequitiam ab animis vestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate viduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et venite, disputemus, dicit dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram. quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret, ut vitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius -- bonus est autem, quia deus est -- dicat ei, ut, si vult venire ad vitam, servet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi. feci, inquit, haec omnia. unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? vade, extirpa silvosa dumeta avaritiae, vende quae possides et implere frugibus dando pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et sequere dominum, si vis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui novit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae suffocaverunt verbum. Vos autem, genus electum in firmamento mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius, dividentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras parvulorum, sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei verbum scientiae. luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. ecce enim tamquam deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli verbum vitae habentia. ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. vos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. exaltatus est, cui adhaesistis et exaltavit vos. discurrite et innotescite omnibus gentibus.

CAPUT 20

Concipiat et mare et pariat opera vestra, et producant aquae reptilia animarum vivarum. separantes enim pretiosum a vili facti estis os dei, per quod diceret: producant aquae; non animam vivam, quam terra producet, sed reptilia animarum vivarum et volatilia volantia super terram. repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi, ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam coeti grandes; et voces nuntiorum tuorum volantes super terram iuxta firmamentum libri tui, praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent, quocumque irent. neque enim sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub firmamento caeli? quarum enim rerum notitiae sunt solidae et terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac variae; et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, deus, qui consolatus es fastidia sensum mortalium; ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. aquae produxerunt haec, sed in verbo tuo: necessitates alienatorum ab aeternitate veritatis tuae populorum produxerunt haec, sed in evangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista procederent. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior, qui fecisti omnia. a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et procellose tumidum et instabiliter fluvidum, atque ita non opus esset, ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi spiritaliter vivesceret anima gradu alio et post initii verbum in consummationem respiceret.

CAPUT 21

Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit, non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: (non enim intratur aliter in regno caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur;) nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides: neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit, cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus. nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti super aquas. immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. opera enim eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis, ut operentur animam vivam. terra producit eam, quia terra causa est, ut haec agant in ea, sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum vivarum et volatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamvis piscem manducet levatum de profundo, in ea mensa, quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo levatus est, ut alat aridam. et aves marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis multipliciter de die in diem. at vero anima viva de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis vivens, deliciis, domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales deliciae. Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis, annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum -- talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus -- sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi, et sint forma fidelibus vivendo coram eis et excitando ad imitationem. sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt: quaerite deum, et vivet anima vestra, ut producat terra animam viventem. nolite conformari huic saeculo, continete vos ab eo. evitando vivit anima, quae appetendo moritur. continete vos ab immani feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae, et a fallaci nomine scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii serpentes. motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis et delectatio libidinis et venenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam discendo a fonte vitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et conformatur ei. Verbum autem, deus, fons vitae aeternae est et non praeterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis: nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per evangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: estote, inquit, sicut ego, quia et ego sicut vos. ita erunt in anima viva bestiae bonae in mansuetudine actionis. mandasti enim dicens: in mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris. et pecora bona neque si manducaverint, abundantia, neque si non manducaverint, egentia, et serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum, et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas. serviunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt.

CAPUT 22

Ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse anima vivens bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum, quo per apostolum tuum dixisti: nolite conformari huic saeculo, consequetur illud, quod adiunxisti statim et dixisti: sed reformamini in novitate mentis vestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate viventes. neque enim dixisti: fiat homo secundum genus, sed: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit voluntas tua. ad hoc enim ille dispensator tuus, generans per evangelium filios, ne semper parvulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foveret: reformamini, inquit, in novitate mentis vestrae ad probandum vos, quae sit voluntas dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum. ideoque non dicis: fiat homo, sed: faciamus, nec dicis: secundum genus, sed: ad imaginem et similitudinem nostram. mente quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quae sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem videre trinitatem unitatis vel unitatem trinitatis. ideoque pluraliter dicto: faciamus hominem, singulariter tamen infertur: et fecit deus hominem, et pluraliter dicto: ad imaginem nostram, singulariter infertur: ad imaginem dei. ita homo renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.

CAPUT 23

Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus dei. alioquin homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. ergo in ecclesia tua, deus noster, secundum gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui spiritaliter subduntur eis qui praesunt -- masculum et feminam fecisti hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina, quia nec Iudaeus neque Graecus neque servus neque liber -- spiritales ergo, sive qui praesunt sive qui obtemperant, spiritaliter iudicant; non de cognitionibus spiritalibus, quae lucent in firmamento -- non enim oportet de tam sublimi auctoritate iudicare -- neque de ipso libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet, quoniam summittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. sic enim homo, licet iam spiritalis et renovatus in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, factor tamen legis debet esse, non iudex. neque de illa distinctione iudicat spiritalium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos, sed tu, domine, iam scis eos et divisisti et vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. neque de turbidis huius saeculi populis quamquam spiritalis homo iudicat. quid enim ei de his, qui foris sunt, iudicare ignoranti, quis inde venturus sit in dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua inpietatis amaritudine remansurus? Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium caeli, neque ipsius occulti caeli, neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare: sed accepit potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. iudicat enim et approbat, quod recte, improbat auter, quod perperam invenerit; sive in ea sollemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos pervestigat in aquis multis misericordia tua; sive in ea, qua ille piscis exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subiectis auctoritati libri tui, tamquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus: amen. quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus. ita, quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. iudicat etiam spiritalis approbando, quod rectum, inprobando autem, quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, elemosynis tamquam terra fructifera, et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis, de his, quae per sensum corporis percipiuntur. de his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.

CAPUT 24

Sed quid est hoc et quale mysterium est? ecce benedicis homines, o domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram. nihilne nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid, cur non ita benedixeris lucem, quam vocasti diem, nec firmamentum caeli nec luminaria nec sidera nec terram nec mare? dicerem te, deus noster, qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et coetos, ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquam maris, et volatilia multiplicarentur super terram. item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semet ipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis et frutectis et in pecoribus terrae. nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et serpentibus: crescite et multiplicamini, cum haec quoque omnia sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur genusque custodiant. Quid igitur dicam, lumen meum, veritas? quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est? nequaquam, pater pietatis, absit, ut hoc dicat servus verbi tui. et si ego non intellego, quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti. placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, domine, non incassum te ita locutum, neque silebo. quod mihi lectionis huius occasio suggerit. verum est enim, nec video, quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. novi enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod uno modo per corpus significatur. ecce simplex dilectio dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter enuntiatur? ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. adtende iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo scriptura offert et vox personat: in principio deus fecit caelum et terram, nonne multipliciter intellegitur, non eorum fallacia, sed verarum intellegentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie cogitemus, ad omnia, quae de seminibus gignuntur, convenit verbum: crescite et multiplicamini; si autem figurate posita ista tractemus -- quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem adtribuit -- invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque corporalibus tamquam in caelo et terra, et in animis iustit et iniquis tamquam in luce et tenebris, et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tamquam in firmamento, quod solidatum est inter aquam et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari, et in studio piarum animarum tamquam in arida, et in operibus misericordiae secundum praesentem vitam tamquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis, et in spiritalibus donis manifestatis ad utilitatem sicut in luminaribus caeli, et in affectibus formatis ad temperantiam tamquam in anima viva: in his omnibus nancisimur multitudines et ubertates et incrementa; sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio multis modis intellegatur, non invenimus, nisi in signis corporaliter editis et rebus intellegibiliter excogitatis. signa corporaliter edita generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes humanas propter rationis fecunditatem intelleximus. et ideo credidimus utrique horum generi dictum esse abs te, domine: crescite et multiplicamini. in hac enim benedictione concessam nobis a te facultatem ac potestatem accipio et multis modis enuntiare, quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. sic implentur aquae maris, quae non moventur nisi variis significatibus, sic et fetibus humanis impletur et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.

CAPUT 25

Volo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura conmonet, et dicam nec verebor. vera enim dicam te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas, omnis autem homo mendax. et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. ergo ut verum loquar, de tuo loquor. ecce dedisti nobis in escam omne faenum sativum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod habet in se fructum seminis sativi. nec nobis solis, sed et omnibus avibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et coetis magnis non dedisti haec. dicebamus enim eis terrae fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. talis terra erat pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit et catenam eius non erubuit. hoc fecerunt et fratres et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat suppleverunt ex Macedonia. quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: in prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis inputetur. ista enim debentur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias divinorum mysteriorum, et ita eis debentur tamquam hominibus. debentur autem eis sicut animae vivae, praebentibus se ad imitandum in omni continentia. item debentur eis tamquam volatilibus, propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum.

CAPUT 26

Pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus venter. neque enim et in illis, qui praebent ista, ea, quae dant, fructus est, sed quo animo dant. itaque ille, qui deo serviebat, non suo ventri, video plane, unde gaudeat, video et congratulor ei valde. acceperat enim a Philippensibus quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens: Gavisus sum, inquit, magnifice in domino, qui tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis; taedium autem habuistis. isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subvenerunt. ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et saturari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat. Unde ergo gaudes, o Paule magne? unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creavit te, et anima viva tanta continentia et lingua volatilis loquens mysteria? talibus quippe animantibus ista esca debetur. quid est, quod te pascit? laetitia. quod sequitur audiam: verum tamen, inquit, bene fecistis conmunicantes tribulationi meae. hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: In tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati novit in te, qui confortas eum. scitis enim, inquit, etiam vos, Filippenses, quoniam in principio evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi ecclesia conmunicavcit in ratione dati et accepti nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet, et repullulasse laetatur tamquam revivescente fertilitate agri. Numquid propter usus suos, quia dixit: Vsibus meis misistis, numquid propteria gaudet? non propterea. et hoc unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed requiro fructum. didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur haec necessaria, veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adiutorium. fructus autem bona et recta voluntas datoris est. non enim ait magister bonus: Qui susceperit prophetam tantum: Qui susceperit iustum, sed addidit: In nomine iusti; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti accipet. nec solum ait: Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: Tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam. datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu pascitur Helias a vidua sciente, quod hominem dei pasceret, et propter hoc pasceret; per corvum autem dato pascebatur. nec interior Helias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

CAPUT 27

Ideoque dicam, quod verum est coram te, domine, cum homines idiotae atque infideles (quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et coetorum significari credimus), suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu praesentis vitae adiuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur; quia nec illi haec sancta et recta voluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, laetantur. inde quippe animus pascitur, unde laetatur. et ideo pisces et coeti non vescuntur escis, quas non germinat nisi iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

CAPUT 28

Et vidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde, quia et nos videmus ea, et ecce omnia bona valde. in singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud vidisti quia bonum est. septiens numeravi scriptum esse te vidisse, quia bonum est quod fecisti; et hoc octavum est, quia vidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam valde bona, tamquam simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona et valde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conventu conpletur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint.

CAPUT 29

Et attendi, ut invenirem, utrum septiens vel octiens videris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni tempora, per quae intellegerem, quod totiens videris quae fecisti, et dixi: O domine, nonne ista scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora, et ita scriptura tua mihi dicit per singulos dies et quae fecisti te vidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni quotiens? ad haec tu dicis mihi, (quoniam tu es deus meus et dicis voce forti in aure interiore servo tuo perrumpens meam surditatem et clamans:) o homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen illa temporaliter dicit, verbo autem meo tempus non accedit, quia aequali mecum aeternitate consistit. sic ea, quae vos per spiritum meum videtis, ego video, sicut ea, quae vos per spiritum meum dicitis, ego dico. atque ita cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video, quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico.

CAPUT 30

Et audivi, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate conpulsum, sicut fabricas caelorum et conpositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et conpaginares atque contexeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut ea constructione devincti adversus te iterum rebellare non possent; alia vero nec fecisse te nec omnino conpegisse, sicut omnis carnes et minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. insani dicunt haec quoniam non per spiritum tuum vident opera tua nec te cognoscunt in eis.

CAPUT 31

Qui autem per spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. ergo cum vident, quia bona sunt, tu vides, quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. et admoneor, ut dicam: certe nemo scit, quae dei, nisi spiritus dei. quomodo ergo scimus et nos, quae a deo donata sunt nobis? respondetur mihi, quoniam quae per eius spiritum scimus etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. sicut enim recte dictum est: Non enim vos estis, qui loquimini, eis, qui in dei spiritu loquerentur, sic recte dicitur: non vos estis, qui scitis eis, qui in dei spiritu sciunt. nihilo minus igitur recte dicitur: non vos estis, qui videtis eis, qui in spiritu dei vident: ita quidquid in spiritu dei vident quia bonum est, non ipsi, sed deus videt, quia bonum est. aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supra dicti sunt; aliud, ut quod bonum est videat homo, quia bonum est, (sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen non tu places in ea; unde frui magis ipsa quam te volunt:) aliud autem, ut, cum aliquid videt homo quia bonum est, deus in illo videat, quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo, quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum, quem dedit; quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per quem videmus, quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed est, est.

CAPUT 32

Gratias tibi, domine! videmus caelum et terram, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem, sive spiritalem corporalemque creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus constat vel universa mundi moles vel universa omnino creatura, videmus lucem factam divisamque a tenebris. videmus firmamentum caeli, sive inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur caelum, per quod vagantur volatilia caeli, inter aquas, quae vaporaliter eis superferuntur et serenis etiam noctibus rorant, et has, quae in terris graves fluitant. videmus congregatarum aquarum speciem per campos maris, et aridam terram vel nudatam vel formatam, ut esset visibilis et composita herbarumque atque arborum mater. videmus luminaria fulgere desuper, solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem, atque his omnibus notari et significari tempora. videmus umidam usquequaque naturam piscibus et beluis et altibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit. videmus terrenis animalibus faciem terrae decorari, hominemque ad imaginem et similitudinem tuam, cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae virtute, praeponi; et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo dominatur, aliud, quod subditur ut obtemperet, sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationabilis intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui subiceretur, quemadmodum subicitur appetitus actiones ad concipiendam de ratione mentis recte agendi sollertiam videmus haec et singula bona et omnia bona valde.

CAPUT 33

Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua. habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter partim evidenter. de nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua vel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia, quia eius informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. nam cum aliud sit caeli et terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae intercapedine sequeretur.

CAPUT 34

Inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus, quia bona sunt singula et omnia bona valde, in verbo tuo, in unico tuo, caelum et terram, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora sine mane et vespera. ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares et incomposita nostra conponeres -- quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad subveniendum nobis in tempore opportuno -- et iustificasti impios et distinxisti eos ab iniquis, et solidasti auctoritatem libri tui inter superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui eis subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad adquirenda caelestia. et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, verbum vitae habentes sanctos tuos, et spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad imbuendos infideles gentes sacramenta et miracula visibilia vocesque verborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiae vigore formasti, atque inde tibi soli mentem subditam, et nullus auctoritatis humanae ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam praestantique intellectui rationabilem actionem tamquam viro feminam subdidisti, omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales fructuosa in futurum opera praeberi voluisti. haec omnia videmus et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui spiritum, quo ea videremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.

CAPUT 35

Domine deus, pacem da nobis -- omnia enim praestitisti nobis -- pacem quietis, pacem sabbati, pacem sine vespera. omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est: et mane quippe in eis factum est et vespera.

CAPUT 36

Dies autem septimus sine vespera est nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id, quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc praeloquatur nobis vox libri tui, quod et nos post opera nostra ideo bona valde, quia tu nobis ea donasti, sabbato vitae aeternae requiescamus in te.

CAPUT 37

Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis, et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. tu autem, domine, semper operaris et semper requiescis; nec vides ad tempus, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et tamen facis et visiones temporales et ipsa tempora et quietem ex tempore.

CAPUT 38

Non itaque ista quae fecisti videmus, quia sunt, tu autem quia vides ea, sunt. et nos foris vidimus, quia sunt, et intus, quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. et nos alio tempore moti sumus ad bene faciendum, posteaquam concepit de spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, deus une bone, numquam cessasti bene facere. et sunt quaedam bona opera nostra, ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. tu autem bonum nullo indigens bono semper quietus es, quoniam tua quies tu ipse es. et hoc intellegere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? a te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur: sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur. _________________________________________________________________

Converted to HTML by Chris Mitchell.