Letter-Writing: A Latin Theorist

In the late 4th century, an age when we suddenly have a substantial collection of collections of letters, the rhetorician C. Iulius Victor concluded his ars rhetorica with these two chapters. The last is the first theoretical discussion of letter-writing in the grammatical tradition, but needs to be read along with the preceding chapter to give adequate context. Though the work is a compilation of earlier writers, editors do not find sources for these last two chapters.


XXVI. De Sermocinatione

Sermocinandi ratio non in postremis habenda est; et quidem sermonis usus multo frequentior quam orationis est. Igitur sermonis est virtus elegantia sine ostentatione. Verba sint lecta, honesta magis quam sonantia, paucae translationes neque eae alte petitae, modica antiquitas, sine figuris insignibus, sine structura leniore, sine periodo, sine enthymemate: denique omnes rhetoricas palaestras missas feceris, quae ut addunt orationi auctoritatem, sic detrahunt sermoni fidem. Attamen habebit sermo lucem suam, ut sit simplex et aequalis et ante omnia carens obscuritate. Sermonum argumenta, quae semper esse vix seria possunt, plerumque se iocis inserentibus, tamen semper honesta sint, at non inepte neque iurgiose. Nam multos nugae rapiunt ad foeditatem, nec non contentiones ad furorem, cum tamen in omni parte vitae, tum in sermonibus quies optima est. Fere sermo cuiusque mores probat. Cave ne quem sermone laedas vel aperto vel inverso vel absentem vel coram. Agrestis ingenii est aut neminem appellare aut de pluribus unum alterumve eligere, quicum fabulere. Superiores observare oportet, ut invitent clientes ad colloquendum: nam inferior modestius fecerit, si exspectet, dum lacessatur, nisi quid rei suae evenerit. Sermonum autem occasiones sunt et sciscitatio, quid agant, rogantis, et commemoratio, quid tibi aut alteri evenerit, aut quid novae rei audieris, quam tamen narrare non sit religionis, et admonitio ex re nata fortuita. Iam ubi statuendum sit initium, res ipsa perducit; nascitur enim ex responsione responsio. In quo cavendum est, ne hinc illo, quod aiunt, transultes aliudve quid, quam qua de re agitur, interseras. Neque porro obloquare neque solus loqui postules neque properantem morere atque otio obtundas. Ubique brevitas bonum est, sed in sermone praecipuum; alterius enim tempore non abuti decet. Multum ad sermonis gratiam valet veterum exemplorum memoria, rerum novarum scientia, si illa accommodes, non ut quaesita, sed ut obvia. Et proverbiorum tempestivitas lepida est Graecorum atque nostrorum; et versus partesve eorum et ex oratoribus aliisve scriptis sententiae, si loco proferuntur, sermonem convenustant. Vita dicta vernilia scurrarumque aemulationem; nam multi, dum se facetos volunt, non modo verba, sed gestus quoque ac vocabula scurrarum exprimunt. Ita accidit, ut nec quod esse debent sint, nec quod imitantur. Nec sermonem quasi orationem pronuntiaveris, nec praepropere loquaris, ne si possis quidem verba sine haesitantia linguae celeriter evolvere; multo enim turpius, si offendas saepius quasi salebrosa festinatione. Neque tamen protrahere voces oscitantem decet nec intervallis dividere. Bonus modus est in loquendo tamquam in ambulando clementer ire, sine curriculo, sine cunctatione. Clamare in loquendo rusticum ac barbarum est; fit enim de sermone convicium. Iam si in publico aut in convivio clames, non agrestis modo, sed insanus habearis. Rursus si ita demisse fabuleris, vix ut proximus audiat, hominis nimium delicati est. Ita audire sermocinantem rationis est, primum ut attente audias, ne, dum res alias agas, cum responsorio opus sit, aliud respondeas, aut ignarus, rogari quid videatur, consilescas; deinde ut sinas propositum explicare atque in loco occurras, ne duo aut plures chori aut catervae modo constrepatis. Et hominum et locorum et temporum ratio servanda est: alius cum superiore, alius cum pari aut proximo sermo est; item cum senioribus, cum aequalibus, cum pueris aut mulierculis. Quid? in convivio putas eundem debere esse, quem in foro aut aliquo coetu litteratorum? Quid quod ego scio quosdam in spectaculis aut conviviis aut ubi minime convenit doctrinam atque facundiam venditare aut rem publicam strepere. Minime oportet vinum de poculo in mensam instillare idque digitulo diducere in lineas. Mala ista †satio in convivio garrula ac per vinum diserta, et fere videas, qui sicci ac sobrii nihil sunt, eos madidos friguttire. Et temporum tibi cura sit, ne in rebus tristibus laeta, ne in laetioribus tristia introducas. Hi sunt enim, quos Cicero ineptos vocat, qui neque ubi nec quando nec cum quibus fabulentur existimant nec quam diu nec quo modo. Partim plus cachinno interturbant quam verbis explicant, verba concidunt, syllabas obscurant, litteras ut furto auferunt. Loquere opportune, honeste, Latine, dilucide, placide, plano ore, vultu quieto, clamore nullo, sine cachinno, sine aliis notatis supra. Multum ad sermonis elegantiam conferent comoediae veteres et togatae et tabernariae et Atellanae fabulae et mimofabulae, multum etiam epistolae veteres, in primis Tullianae.

XXVII. De Epistolis

Epistolis conveniunt multa eorum, quae de sermone praecepta sunt. Epistolarum species duplex est; sunt enim aut negotiales aut familiares. Negotiales sunt argumento negotioso et gravi. In hoc genere et sententiarum pondera et verborum lumina et figurarum insignia conpendii opera requiruntur atque omnia denique oratoria praecepta, una modo exceptione, ut aliquid de summis copiis detrahamus et orationem proprius sermo explicet. Si quid historicum epistola conprehenderis, declinari oportet a plena formula historiae, ne recedat ab epistolae gratia. Si quid etiam eruditius scribas, sic disputa, ut ne modum epistolae corrumpas. In familiaribus litteris primo brevitas observanda: ipsarum quoque sententiarum ne diu circumferatur, quod Cato ait, ambitio, sed ita recidantur, ut numquam verbi aliquid deesse videatur: unum 'te' scilicet, quod intellegentia suppleatur, in epistolis Tullianis ad Atticum et Axium frequentissimum est. Lucem vero epistolis praefulgere oportet, nisi cum consulto clandestinae litterae fiant, quae tamen ita ceteris occultae esse debent, ut his, ad quos mittuntur, clarae perspicuaeque sint. Solent etiam notas inter se secretiores pacisci, quod et Caesar et Augustus et Cicero et alii plerique fecerunt. Ceterum cum abscondito nihil opus est, cavenda obscuritas magis quam in oratione aut in sermocinando: potes enim parum plane loquentem rogare, ut id planius dicat, quod in absentium epistolis non datur. Et ideo nec historia occultior addenda nec proverbium ignotius aut verbum cariosius aut figura putidior: neque dum amputatae brevitati studes, dimidiatae sententiae sit intellgentia requirenda, nec †dilatione verborum et anxio struendi labore lux obruenda. Epistola, si superiori scribas, ne iocularis sit; si pari, ne inhumana; si inferiori, ne superba; neque docto incuriose neque indocto indiligenter, nec coniunctissimo translatitie, nec minus familiari non amice. Rem secundam prolixius gratulare, ut illius gaudium extollas: cum offendas dolentem, pauculis consolare, quod ulcus etiam, cum plena manu tangitur, cruentatur. Ita in litteris cum familiaribus ludes, ut tamen cogites posse evenire, ut eas litteras legant tempore tristiore. Iurgari numquam oportet, sed epistolae minime. Praefationes ac subscriptiones litterarum computandae sunt pro discrimine amicitiae aut dignitatis, habita ratione consuetudinis. Rescribere sic oportet, ut litterae, quibus respondes, prae manu sint, ne quid, cui responsio opus sit, de memoria effluat. Observabant veteres karissimis sua manu scribere vel plurimum subscribere. Commendatitias fideliter dato aut ne dato. Id fiet, si amicissime dabis ad amicissimum, et si probabile petes et si impetrabile. Graece aliquid addere litteris suave est, si id neque intempestive neque crebro facias: et proverbio uti non ignoto percommodum est, et versiculo aut parte versus. Lepidum est nonnunquam quasi praesentem alloqui, uti 'heus tu' et 'quid ais' et 'video te deridere': quod genus apud M. Tullium multa sunt. Sed haec, ut dixi, in familiaribus litteris; nam illarum aliarum severitas maior est. In summa id memento et ad epistolas et ad omnem scriptionem bene loqui.