5 Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet? 6 Quod enim sensibile uel imaginabile est id uniuersum esse non posse; aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret. 7 Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum: In huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus? 8 Simile est quod humana ratio diuinam intellegentiam futura nisi ut ipsa cognoscit non putat intueri. 9 Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus ea certo euentura praesciri nequeunt. 10 Harum igitur rerum nulla est praescientia; quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex necessitate proueniat. 11 Si igitur uti rationis participes sumus ita diuinae iudicium mentis habere possemus, sicuti imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicauimus sic diuinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus. 12 Quare in illius summae intellegentiae cacumen si possumus erigamur; illic enim ratio uidebit quod in se non potest intueri: Id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent certa tamen uideat ac definita praenotio, neque id sit opinio sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.