-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 5 Prosa 3

Prosa 3

1 Tum ego: En, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor. 2 -- Quaenam, inquit, ista est? Iam enim quibus perturbere, coniecto. 3 -- Nimium, inquam, aduersari ac repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium. 4 Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. 5 Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. 6 Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta; quod de deo credere nefas iudico.

7 Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. 8 Aiunt enim non ideo quid esse euenturum quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius quoniam quid futurum est id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem. 9 Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.

10 Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. 11 In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. 12 Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit. 13 Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.

14 Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen a deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire prouisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. 15 Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur! 16 Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? 17 Ad haec, sicuti cum quid esse scio id ipsum esse necesse est ita cum quid futurum noui id ipsum futurum esse necesse est; sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari. 18 Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. 19 Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit? 20 Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. 21 Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit.

22 Quid igitur, quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? 23 Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam uoce proferre. 24 At si ita uti sunt ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit? 25 Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo Tiresiae quicquid dicam aut erit aut non?

26 Quid etiam diuina prouidentia opinione praestiterit si uti homines incerta iudicat quorum est incertus euentus? 27 Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmiter ille praescierit.

28 Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. 29 Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. 30 Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur, quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum. 31 Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur, uel puniri improbos uel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas sed futuri cogit certa necessitas. 32 Nec uitia igitur nec uirtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio; quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. 33 Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est; quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur quando optanda omnia series indeflexa conectit?

34 Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur; qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. 35 Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? 36 Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.

-=  Facta & Verba  =-