-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 5 Metrum 4

Metrum 4

1 Quondam Porticus attulit
2 obscuros nimium senes,
3 qui sensus et imagines
4 e corporibus extimis
5 credant mentibus imprimi,
6 ut quondam celeri stilo
7 mos est aequore paginae
8 quae nullas habeat notas
9 pressas figere litteras.
10 Sed mens si propriis uigens
11 nihil motibus explicat,
12 sed tantum patiens iacet
13 notis subdita corporum
14 cassasque in speculi uicem
15 rerum reddit imagines,
16 unde haec sic animis uiget
17 cernens omnia notio?
18 Quae uis singula perspicit
19 aut quae cognita diuidit?
20 Quae diuisa recolligit
21 alternumque legens iter
22 nunc summis caput inserit,
23 nunc decedit in infima,
24 tum sese referens sibi
25 ueris falsa redarguit?
26 Haec est efficiens magis
27 longe causa potentior
28 quam quae materiae modo
29 impressas patitur notas.
30 Praecedit tamen excitans
31 ac uires animi mouens
32 uiuo in corpore passio
33 cum uel lux oculos ferit
34 uel uox auribus instrepit.
35 Tum mentis uigor excitus
36 quas intus species tenet
37 ad motus similes uocans
38 notis applicat exteris
39 introrsumque reconditis
40 formis miscet imagines.

-=  Facta & Verba  =-