-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 5 Metrum 3

Metrum 3

1 Quaenam discors foedera rerum
2 causa resoluit? Quis tanta deus
3 ueris statuit bella duobus
4 ut quae carptim singula constent
5 eadem nolint mixta iugari?
6 An nulla est discordia ueris
7 semperque sibi certa cohaerent,
8 sed mens caecis obruta membris
9 nequit oppressi luminis igne
10 rerum tenues noscere nexus?
11 Sed cur tanto flagrat amore
12 ueri tectas reperire notas?
13 Scitne quod appetit anxia nosse?
14 Sed quis nota scire laborat?
15 At si nescit, quid caeca petit?
16 Quis enim quicquam optet?
17 Aut quis ualeat nescita sequi
18 quoue inueniat? Quis reppertam
19 queat ignarus noscere formam?
20 An cum mentem cerneret altam
21 pariter summam et singula norat,
22 nunc membrorum condita nube
23 non in totum est oblita sui
24 summamque tenet singula perdens?
25 Igitur quisquis uera requirit
26 neutro est habitu; nam neque nouit
27 nec penitus tamen omnia nescit,
28 sed quam retinens meminit summam
29 consulit alte uisa retractans,
30 ut seruatis queat oblitas
31 addere partes.

-=  Facta & Verba  =-