-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 5 Metrum 1

Metrum 1

1 Rupis Achaemeniae scopulis, ubi uersa sequentum
2 pectoribus figit spicula pugna fugax,
3 Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
4 et mox abiunctis dissociantur aquis.
5 Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,
6 confluat alterni quod trahit unda uadi,
7 conuenient puppes et uulsi flumine trunci
8 mixtaque fortuitos implicet unda modos;
9 quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
10 gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
11 Sic quae permissis fluitare uidetur habenis
12 fors patitur frenos ipsaque lege meat.

-=  Facta & Verba  =-