-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 4 Prosa 5

Prosa 5

1 Hic ego: Uideo, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. 2 Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maliue inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere. 3 Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius ciuibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. 4 Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uirtutum mali rapiant, uehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. 5 Minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. 6 Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur? 7 -- Nec mirum, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.

-=  Facta & Verba  =-