-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 4 Prosa 3

Prosa 3

1 Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia. 2 Rerum etenim quae geruntur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. 3 Sed beatitudinem esse id ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus; est igitur humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. 4 Atqui hoc a bonis non potest separari -- Neque enim bonus ultra iure uocabitur, qui careat bono -- Quare probos mores sua praemia non relinquunt. 5 Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet; neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. 6 Quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit cum probus esse desierit. 7 Postremo, cum omne praemium idcirco appetatur bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? 8 At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximi que; memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige. 9 Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. 10 Sed qui beati sint deos esse conuenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. 11 Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat; nam cum bonum malum que, item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. 12 Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat. 13 Si igitur sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri, quos -- Omnium malorum extremum -- Nequitia non affecit modo, uerum etiam uehementer infecit?

14 Uide autem ex aduersa parte bonorum quae improbos poena comitetur; omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti; cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. 15 Hoc igitur modo quicquid a bono deficit esse desistit. Quo fit ut mali desinant esse quod fuerant. -- Sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat -- Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere naturam. 16 Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quos ab humana condicione deiecit infra homines meritum detrudat improbitas; euenit igitur ut quem transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis. 17 Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor: Lupis similem dixeris. 18 Ferox atque inquies linguam litigiis exercet: Cani comparabis. 19 Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet: Uulpeculis exaequetur. 20 Irae intemperans fremit: Leonis animum gestare credatur. 21 Pauidus ac fugax non metuenda formidat: Ceruis similis habeatur. 22 Segnis ac stupidus torpet: Asinum uiuit. 23 Leuis atque inconstans studia permutat: Nihil auibus differt. 24 Foedis immundisque libidinibus immergitur: Sordidae suis uoluptate detinetur. 25 Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.

-=  Facta & Verba  =-