-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 4 Metrum 3

Metrum 3

1 Uela Neritii ducis
2 et uagas pelago rates
3 Eurus appulit insulae,
4 pulchra qua residens dea
5 solis edita semine
6 miscet hospitibus nouis
7 tacta carmine pocula.
8 Quos ut in uarios modos
9 uertit herbipotens manus,
10 hunc apri facies tegit,
11 ille Marmaricus Leo
12 dente crescit et unguibus;
13 hic lupis nuper additus
14 flere dum parat ululat,
15 ille tigris ut Indica
16 tecta mitis obambulat.
17 Sed licet uariis malis
18 numen Arcadis alitis
19 obsitum miserans ducem
20 peste soluerit hospitis,
21 iam tamen mala remiges
22 ore pocula traxerant,
23 iam sues Cerealia
24 glande pabula uerterant
25 et nihil manet integrum
26 uoce, corpore perditis.
27 Sola mens stabilis super
28 monstra quae patitur gemit.
29 O leuem nimium manum
30 nec potentia gramina,
31 membra quae ualeant licet,
32 corda uertere non ualent!
33 Intus est hominum uigor
34 arce conditus abdita.
35 Haec uenena potentius
36 detrahunt hominem sibi
37 dira quae penitus meant
38 nec nocentia corpori
39 mentis uulnere saeuiunt.

-=  Facta & Verba  =-