-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 4 Metrum 1

Metrum 1

1 Sunt etenim pennae uolucres mihi
2 quae celsa conscendant poli;
3 quas sibi cum uelox mens induit
4 terras perosa despicit,
5 aeris immensi superat globum
6 nubesque postergum uidet
7 quique agili motu calet aetheris
8 transcendit ignis uerticem,
9 donec in astriferas surgat domos
10 Phoeboque coniungat uias
11 aut comitetur iter gelidi senis
12 miles corusci sideris
13 uel quocumque micans nox pingitur
14 recurrat astri circulum
15 atque ubi iam exhausti fuerit satis
16 polum relinquat extimum
17 dorsaque uelocis premat aetheris
18 compos uerendi luminis.
19 Hic regum sceptrum dominus tenet
20 orbisque habenas temperat
21 et uolucrem currum stabilis regit
22 rerum coruscus arbiter.
23 Huc te si reducem referat uia
24 quam nunc requiris immemor,
25 haec, dices, memini, patria est mihi,
26 hinc ortus, hic sistam gradum.
27 Quodsi terrarum placeat tibi
28 noctem relictam uisere,
29 quos miseri toruos populi timent
30 cernes tyrannos exsules.

-=  Facta & Verba  =-