-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 3 Prosa 8

Prosa 8

1 Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. 2 Quantis uero implicitae malis sint breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? 3 Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? 4 Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? 5 Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Uoluptariam uitam degas? 6 Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei, corporis, seruum? 7 Iam uero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis? 8 Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. 9 Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! 10 Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. 11 Sed aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui. 12 Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.

-=  Facta & Verba  =-