-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 3 Prosa 6

Prosa 6

1 Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Unde non iniuria tragicus exclamat: W)= DO/CA DO/CA, MURI/OISI DH\ BROTW=N OU)DE\N GEGW=SI BI/OTON W)/GKWSAS ME/GAN. 2 Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt. Quo quid turpius. Excogitari potest? Nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant. 3 Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore sed conscientiae ueritate metitur? 4 Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. 5 Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius. 6 Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. 7 Iam uero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; uidetur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. 8 Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. 9 Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.

-=  Facta & Verba  =-