-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 3 Prosa 5

Prosa 5

1 An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? 2 Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutauerint. O praeclara potentia, quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! 3 Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet? 4 Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. 5 Qua uero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem. 6 Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit. 7 Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. 8 An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere, potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur in seruientium manu situm est? 9 Nam quid ego de regum familiaribus disseram -- Cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem -- Quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit? 10 Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. 11 Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit effecit. 12 Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis? 13 An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit infortunium faciet inimicum. 14 Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?

-=  Facta & Verba  =-