-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 3 Prosa 12

Prosa 12

1 Tum ego: Platoni, inquam, uehementer assentior; nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi. 2 -- Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. -- Quid? inquam. 3 -- Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. -- Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero. 4 -- Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. -- Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam. 5 Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret. 6 Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque diuelleret nisi unus esset qui quod nexuit contineret. 7 Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret. 8 Hoc, quicquid est, quo condita manent atque agitantur usitato cunctis uocabulo deum nomino.

9 -- Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas. 10 Sed quae proposuimus intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? -- Ita quidem. 11 -- Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus amminiculis indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. -- Id, inquam, ita est necessarium. 12 -- Per se igitur solum cuncta disponit? -- Negari, inquam, nequit. 13 -- Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. -- Memini, inquam. 14 -- Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus, et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur. 15 -- Uehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. 16 -- Credo, inquit; iam enim, ut arbitror, uigilantius ad cernenda uera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet. -- Quid? inquam. 17 -- Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant? 18 -- Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus. 19 -- Nihil est igitur, quod naturam seruans deo contra ire conetur? -- Nihil, inquam. 20 -- Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus? -- Prorsus, inquam, nihil ualeret. 21 -- Non est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit obsistere? -- Non, inquam, arbitror. 22 -- Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit. 23 -- Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat!

24 -- Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. 25 Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat. -- Tuo, inquam, arbitratu. 26 -- Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit. -- Qui quidem, inquam, mente consistat nullus prorsus ambigat. 27 -- Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. -- Nihil, inquam. 28 -- Num igitur deus facere malum potest? -- Minime, inquam. 29 -- Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille possit qui nihil non potest. 30 -- Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? 31 Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare. 32 Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. 33 Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. 34 Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. 35 Atque haec nullis extrinsecus sumptis, sed ex altero [altero] fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. 36 -- Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. 37 Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait, *PA/TOQEN EU)KU/KLOU SFAI/RHS E)NALI/GKION O)/GKW| rerum orbem mobilem rotat dum se immobilem ipsa conseruat. 38 Quodsi rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.

-=  Facta & Verba  =-