14 -- Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret? 15 -- Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. 16 Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat. 17 Sed quid de herbis arboribus que, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito. 18 -- Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. 19 Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant. 20 Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat. 21 Quid quod omnes uelut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt? 22 Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur? 23 Iam uero quanta est naturae diligentia ut cuncta semine multiplicato propagentur! 24 Quae omnia non modo ad tempus manendi, uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat? 25 Ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant? 26 Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt? 27 Porro autem, quod cuique consentaneum est id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt. 28 Iam uero quae dura sunt ut lapides adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissoluantur resistunt. 29 Quae uero liquentia ut aer atque aqua facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur; ignis uero omnem refugit sectionem.
30 Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes. 31 Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit. 32 Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet uoluntas. 33 Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit; dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent. 34 Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem. 35 -- Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta uidebantur. 36 -- Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit. -- Uerum est, inquam. 37 -- Omnia igitur, inquit, unum desiderant. -- Consensi. -- Sed unum id ipsum monstrauimus esse quod bonum. -- Ita quidem. 38 -- Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. 39 Nihil, inquam, uerius excogitari potest; nam uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt aut si quid est ad quod uniuersa festinant id erit omnium summum bonorum. 40 -- Et illa: Nimium, inquit, o alumne, laetor; ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti. Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas. -- Quid? inquam. 41 -- Quis esset, inquit, rerum omnium finis. Is est enim profecto quod desideratur ab omnibus; quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.