-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 3 Metrum 2

Metrum 2

1 Quantas rerum flectat habenas
2 natura potens, quibus immensum
3 legibus orbem prouida seruet
4 stringatque ligans inresoluto
5 singula nexu, placet arguto
6 fidibus lentis promere cantu.
7 Quamuis Poeni pulchra leones
8 uincula gestent manibusque datas
9 captent escas metuantque trucem
10 soliti uerbera ferre magistrum,
11 si cruor horrida tinxerit ora,
12 resides olim redeunt animi
13 fremituque graui meminere sui,
14 laxant nodis colla solutis
15 primusque lacer dente cruento
16 domitor rabidas imbuit iras.
17 Quae canit altis garrula ramis
18 ales caueae clauditur antro;
19 huic licet inlita pocula melle
20 largasque dapes dulci studio
21 ludens hominum cura ministret,
22 si tamen arto saliens texto
23 nemorum gratas uiderit umbras,
24 sparsas pedibus proterit escas,
25 siluas tantum maesta requirit,
26 siluas dulci uoce susurrat.
27 Ualidis quondam uiribus acta
28 pronum flectit uirga cacumen;
29 hanc si curuans dextra remisit,
30 recto spectat uertice caelum.
31 Cadit Hesperias Phoebus in undas,
32 sed secreto tramite rursus
33 currum solitos uertit ad ortus.
34 Repetunt proprios quaeque recursus
35 redituque suo singula gaudent
36 nec manet ulli traditus ordo
37 nisi quod fini iunxerit ortum
38 stabilemque sui fecerit orbem.

-=  Facta & Verba  =-