-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 2 Prosa 8

Prosa 8

1 Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes: est aliquando cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. 2 Nondum forte quid loquar intellegis; mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam uerbis explicare uix queo. 3 Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam; illa enim semper specie felicitatis, cum uidetur blanda, mentitur, haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. 4 Illa fallit, haec instruit; illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis, felicitatis absoluit; itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. 5 Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit. 6 An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit. 7 Quanti hoc integer et, ut uidebaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere: quod pretiosissimum diuitiarum genus est, amicos inuenisti.

-=  Facta & Verba  =-