-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 2 Prosa 4

Prosa 4

1 Tum ego: Uera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum. 2 Sed hoc est quod recolentem uehementius coquit; nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem. 3 -- Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes mecum reputes licet. 4 Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? 5 Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus: suarum securus tuis ingemescit iniuriis. 6 Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis; uiuit, inquam, tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat, quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. 7 Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in id aetatis pueris uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? 8 Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora. 9 Quare sicca iam lacrimas; nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur. --

10 Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit uides. 11 -- Et illa: Promouimus, inquit, aliquantum si te non iam totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. 12 Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat. 13 Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. 14 Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi; alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat. 15 Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. 16 Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est, et nisi ad nutum cuncta suppetant omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur: Adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. 17 Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus, quem tu exsilium uocas, incolentibus patria est. 18 Adeo nihil est miserum nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. 19 Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus statum suum mutare non optet? 20 Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse uideatur, tamen quominus cum uelit abeat retineri non possit. 21 Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.

22 Quid igitur, o mortales, extra petitis intra uos positam felicitatem? 23 Error uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil, inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre. 24 Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. 25 Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit. 26 Ad haec, quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est ne amittat quod amitti posse non dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si amiserit neglegendum putat? 27 Sic quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum. 28 Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. 29 Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?

-=  Facta & Verba  =-