-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 2 Prosa 3

Prosa 3

1 His igitur si pro se te cum Fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes; aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet, dabimus dicendi locum. 2 -- Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae et musicae melle dulcedinis tum tantum cum audiuntur oblectant, sed miseris malorum altior sensus est; itaque cum haec auribus insonare desierint insitus animum maeror praegrauat. 3 -- Et illa: Ita est, inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. 4 Nam quae in profundum sese penetrent cum tempestiuum fuerit ammouebo. Uerumtamen ne te existimari miserum uelis; an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? 5 Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. 6 Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit? 7 Praetereo -- libet enim praeterire communia -- sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem felicitatis tuae cumulum uenire delectat. 8 Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti? 9 Dedisti, ut opinor, uerba Fortunae dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato commodauerat abstulisti. Uisne igitur cum Fortuna calculum ponere? 10 Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis. 11 Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. 12 An tu in hanc uitae scenam nunc primum subitus hospesque uenisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? 13 Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. 14 Quid igitur referre putas tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

-=  Facta & Verba  =-