-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 2 Prosa 1

Prosa 1

1 Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit sic exorsa est: 2 Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis; ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. 3 Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. 4 Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces; sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim. 5 Solebas enim praesentem quoque, blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. 6 Uerum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. 7 Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. 8 Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.

9 Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam: Erras. 10 Hi semper eius mores sunt, ista natura. Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam; talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet. 11 Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. Quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. 12 Si probas, utere moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. 13 An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et cum discesserit allatura maerorem? 14 Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugax facit, quid est aliud quam futurae quoddam calamitatis indicium? 15 Neque enim quod ante oculos situm est suffecerit intueri, rerum exitus prudentia metitur; eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. 16 Postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla summiseris. 17 Quodsi manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes quam permutare non possis? 18 Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret sed quo flatus impellerent promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes. 19 Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit fors esse desistit.

-=  Facta & Verba  =-