-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 1 Prosa 5

Prosa 5

1 Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota: 2 Cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem ilico miserum exsulemque cognoui; sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. 3 Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti ac, si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti; nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. 4 Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed EI(=J KOI/RANO/J E)STIN, EI(=J BASILEU/J qui frequentia ciuium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. 5 An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exsul esse mereatur; at quisquis inhabitare eam uelle desierit pariter desinit etiam mereri. 6 Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac uitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocaui. 7 Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. 8 De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur. 9 Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti. 10 Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti. 11 Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor ira maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt. 12 Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt ad acrioris uim medicaminis recipiendam tactu blandiore mollescant.

-=  Facta & Verba  =-