-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 1 Prosa 2

Prosa 2

1 Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae. 2 Tum uero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? 3 Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur. 4 Agnoscisne me? quid taces? pudore an stupore siluisti? mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit. 5 Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, ammouit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. 6 Sui paulisper oblitus est. Recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit; quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. 7 Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.

-=  Facta & Verba  =-