-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 1 Metrum 1

Metrum 1

1 Carmina qui quondam studio florente peregi,
2 flebilis heu maestos cogor inire modos.
3 Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
4 et ueris elegi fletibus ora rigant.
5 Has saltem nullus potuit peruincere terror,
6 ne nostrum comites prosequerentur iter.
7 Gloria felicis olim uiridisque iuuentae,
8 solantur maesti nunc mea fata senis.
9 Uenit enim properata malis inopina senectus
10 et dolor aetatem iussit inesse suam.
11 Intempestiui funduntur uertice cani
12 et tremit effeto corpore laxa cutis.
13 Mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis
14 inserit et maestis saepe uocata uenit.
15 Eheu, quam surda miseros auertitur aure
16 et flentes oculos claudere saeua negat!
17 Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
18 paene caput tristis merserat hora meum;
19 nunc quia fallacem mutauit nubila uultum
20 protrahit ingratas impia uita moras.
21 Quid me felicem totiens iactastis, amici?
22 Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.

-=  Facta & Verba  =-